(navigation image)
Home American Libraries | Canadian Libraries | Universal Library | Community Texts | Project Gutenberg | Children's Library | Biodiversity Heritage Library | Additional Collections
Search: Advanced Search
Anonymous User (login or join us)
Upload
See other formats

Full text of "De fabula togata Romanorum"

} 







Z<L 



] mdc 





Book ,1^14* 



s 



DE 



FABULA TOGATA 

ROMANORUM. 



ACCEDUNT 



FABULARUM TOGATARUM RELIQUIAE. 



SCRIPSIT ET EDIDIT 

IOANNES HENRICUS NEUKIRGH, 

PHILOSOPHIAE DOCTOR. 



LIPSIAE 

APUD WEIDMANNOS. 

MDCCCXXXIII. 



olpl 



rh^ 



Om * 



u 






CAROLO MORGENSTERNIO 

PRAECEPTORI AMICO ET FAUTORI RENIGNO 



LIBRUM BUNCCE SACRUM ESSE VULT 



AUCTOR. 



L E C T U R I S. 



Huatuor ante his annis Dorpati ab Ordine phi- 
losophico civibus Academicis, inter quos versabar, 
de praeraio certaturis proposita erat quaestio de 
fabula togata Romanorum ac de L. Afranio, cu- 
ius reliquiarum praestantissimae simul adderentur. 
Rem aggressus absolvi; iudicaruntque praecepto- 
res de discipuli labore tam benigne, ut opuscu- 
lum meum publica luce non indignum esse pro- 
nuntiarent. Edendi operam suscepturus erat Io. 
Vaient. Franckius, qui etiam de iocis quibusdam 
nonnulla mecum communicavit, quibus usus sum. 
Aliquo tempore post, libeilo meo nondum edito, 
iter in Germaniam suscepi. Hic paucos tantum 
menses versatus eram, quum tristis nuntius de 
morte praeceptoris carissimi ad me pervenit. Ita- 
que ad me perferri iussi scriptionem meam ; quam 
tandem in ipso fine anni praeteriti aecepi. Iam 
plura in illis, quae disserueram, vel corrigenda 
vel de integro scribenda mihi videbantur; utque, 
perfectior esset commentatio, non tantum Afranii 
reliquias omnes, sed caeterorum quoque fragmen- 
ta, quae ex togatis petita essent, coiligenda esse 
existimabam , exponendaque, quae exponi pos- 
sent, etiam de iis poetis, qui praeter Afranium 
togatis potissimum scribendis operam dederunt, 
Titinio et Atta, Quae de discrimine mimi et 
planipediae hic exhibentur, ea, quamvis ad cae- 
tera pertiucnnt, omisissem, nisi nonnulla eorum, 



VI 

quae Cl. Morgensternii iussu catalogo scholarum, 
quae anni MDCCCXXIX. semestri priore Dor- 
pati habendae erant, praemissa sunt, mutanda 
mihi visa essent. In tractandis reliquiis, quarum 
numerus auctior est apud nos, quam apud Bo- 
thiurn, haec quatuor spectavi, ut verae fabula- 
rum inscriptiones restituerentur, ut ipsa fragmenta 
quam emendatissima evaderent, ut obscuriora ex- 
plicarentur, ut, ubicunque fieri posset, argumenta 
fabularum indicarentur. Pleraeque harum reli- 
quiarum exstant apud Nonium, cuius hisce usus 
sum editionibus : 

I. „Nonii Marcelli Peripatetici Tiburti- 
censis compendiosa doctrina ad hlium de pro- 
prietate sermonuin." In fine Iegitur: „Nonii Mar- 
celli Peripatetici Tiburticensis compendiosa do- 
ctrina ad filium de proprietate sermonum impres- 
sa Venetiis industria atque impendio Nicolai len- 
son Gallici. M.CCCC.LXXVI." Fol. Dixi hanc 
Ven. I. 

II. „Nonii Marcelli Peripatetici Tibur- 
ticensis compendiosa doctrina ad filium de pro- 
prietate sermonum." In fine : „Nonii Marcelli 
Peripatetici Tiburtiensis compendiosa doctrina ad 
filium de proprietate sermonum impressa Venetiis. 
M.eccc.lxxiii." Fol. Signavi eam Ven. II. 

Permulta in his desiderantur, quae recenti- 
ores editiones offerunt. Raro illae inter se dis- 
crepant; et ubi discrepant, antiquior fere meliores 
praebet lectiones, quam altera. Non raro autem 
sanandis locis opem ferunt. 

III. „Nonii Marcelli peripathetici adfilium 
de verborum proprietate compendium. Sexti 
Festi Pompei fragmenta per ordinem Alpha- 
beti. Marci terentii varronis de lingua La- 
tina libri tres. De Analogia libri duo. Venun- 



VII 

dantur a Claudio Chevallon ante Collegium ca- 
meracense sub divi Christofori intersignio." In 
fine: „Impressum Parisius in Bellovisu per Ioan- 
nem Marchant. Anno dni. 1511." Fol. Continet 
haec fere eadem, quae edd. Ven. , quibuscum 
etiam saepissime in locis scribendis consentit; ita 
tamen differt, ut appareat, eam non ex eodem 
fonte fluxisse, unde illae fluxerunt. Interdum 
etiam opem fert, ubi Venetae medicinam non ha- 
bent. Significat eam apud nos Par. 

IV. „Nonii Marcelli Tiburticensis com- 
pendiosa doctrina ad filium de proprietate sermo- 
num." In fine scriptum est : „Venetiis in aedibus 
Aldi, et Andreae soceri M.D.XHI. Mense No- 
vembri." Fol. Prodiit haec editio cum Varrone 
de L. L. et Festo ad calcem Perotti Cornuco- 
piae. In prima pagina voluminis de Nonio haec 
leguntur: „Nonii Marcelli Compendia, in quibus 
tertia fere pars addita est: non ante impressa, 
idque labore, et diligentia Iucundi nostri Vero- 
nensis: qui in Gallia Nonium cum antiquis con- 
tulit exemplaribus. Additus praeterea est longus 
tractatus de generibus." Haec fundamento fuit 
recentioribus, Pauca tantum ex codicibus addi- 
derunt Hadrianus Iunius et Mercerius. Indicat 
eam Ald. 

V. „Cornucopiae Latinae linguae — au- 
thore Nicolao Perotto. — Ad haec ex anti- 
quiore Romani sermonis sacrario, M. Terentii 
Varronis de lingua Latina ad Ciceronem Lib. 
III. Eiusdem de analogia Lib. III. S. Pom- 
peii Festi librorum undeviginti fragmenta. 
N. Marcelli de proprietate sermonum lucubra- 
tiones multae ac variae, multisque locis ante hac 
corruptis restitutae. — Basileae. Ex officina 
loannis Valderi. An. M.D.XXXVI." Fol. Multa 



VIII 

hic mutata esse, verum est; sed pauca bene sunt 
mutata. Hanc editionem prodit Bas. 

VI. „Nonius Marcellus de proprietate 
sermonum. Iam demum innumeris locis restitu- 
tus, multis locupletatus, ope vetustissimorum co- 
dicum, et industria Hadriani Iunii Medici. — 
Additus est in calce Fulgentii Placiadae li- 
bellus de prisco sermone ab eodem repurgatus. — 
Antverpiae , ex officina Christophori Plantini, 
M.DXXV." 8. Egregiam operam profecto pri- 
mus in Nonium emendandum praestitit Hadrianus 
lunius, etsi interdum antiquiorum editorum mu- 
tationes temere amplexus est et ipse plura pa- 
rum considerate mutavit. Hanc editionem insi- 
gnivi lun. 

VII. „Nonii Marcelli nova editio. Addi- 
tus est libeilus Fulgentii de Prisco Sermone, 
et notae in Nonium et FuJgentium. Parisiis, ex 
Officina Hadriani Perier. M.DC.XIIII." 8. duae, 
a Iosia Mercerio curata, omnium Nonii editionum 
optima et habetur et est; quamvis non semper 
optimas lectiones offerat. Imprimis eo peccavit 
Mercerius, quod interdum, non monito lectore, 
tam suas quam aliorum coniecturas paruin cer- 
tas in ordinem recepit. Hanc editionem deno- 
tavi Merc. 

Porro usus sum variis lectionibus, ex codicc 
Nonii Marcelli Guelpherbytano depromptis a See- 
bodio, quae reperiuntur in Miscellaneorum criti- 
corum, a Frid. Traug. Friedemanno et I. D. 
Godofr. Seebodio editorum, vol. I. p. 175 — 181, 
p. 354 — 355, p. 554 — 562, p. 669 — 675. 
Pertinent illae lectiones ad centum undenonaginta 
paginas ed. Merc, id est, ad tertiam fere par- 
tem totius operis. 



IX 

Contuli etiam Nonii editionem, quae anno 
MDLXXXIII. Parisiis apud Aegidium Beysium 
cum virorum doctorum annotatis in lucem prodiit, 
et eam, quae continetur in Auctoribus Latinae 
linguae, editis anno MDCII. S. Gervasii cum an- 
notatis Dionysii Gothofredi. Utraque fluxit ex 
editione Hadriani Iunii: iila ita, ut, qui Iunia- 
nam novit, illam quoque noverit; in altera non- 
nulla inepte mutata sunt. Quare neutram com- 
memorandam duxi. Neque iis, quae hic anno- 
tantur, uti potui, quum indiiigenter congesta sint, 
praesertim apud Gothofredum, ubi saepius falsi 
emendationum auctores indicantur et virorum docto- 
rum opiniones pro codicum lectionibus venduntur. 

Quod ad Charisium attinet, praeter editi- 
onem Putschianam haec mihi ad manum fuit: 
„F1. Sosipatri Charisii Artis Grammaticae 
Libri quinque. — Basileae M. D. LI. apud Fro- 
ben." 8. Appellavi eam Bas. 

De caeterorum scriptorum, in quibus toga- 
tarum fragmenta reperiuntur, editionibus hic ni- 
hii indicandum videtur, quum ex ipsis locis, ubi 
commemorantur, apertum sit, quibus usi simus. 
Praeter scriptorum editiones autem in subsidiis 
fuerunt: „Fragmenta poetarum veterum 
Latinorum, quorum opera non exstant: Ennii, 
Accii, Lucilii, Laberii, Pacuvii, Afranii, Nae- 
vii, Caecilii, aliorumque multorum: undique a 
Rob. Stephano summa diligentia olim congesta: 
nunc autem ab Henrico Stephano eius filio dige- 
sta, et priscarum quae in illis sunt vocum ex- 
positione illustrata: additis etiam alicubi versibus 
Graecis quos interpretantur. — Anno M.D.LXIIII 
excudebat Henricus Stephanus." 8. In prae- 
textatarum reliquiis tractandis consulebantur etiam : 
„Martini Antonii Delrii — Syntagma tra- 



VIII 

hic mutata esse, verum est; sed pauca bene sunt 
mutata. Hanc editionem prodit 11 as. 

VI. „Nonius Marcellus de proprietate 
sermonum. Iam demum innumeris locis restitu- 
tus, multis locupletatus, ope vetustissimorum co- 
dicum, et industria Hadriani Iunii Medici. — 
Additus est in calce Fulgentii Placiadae li- 
belius de prisco sermone ab eodem repurgatus. — 
Antverpiae , ex officina Christophori Plantini, 
M.DXXV." 8. Egregiam operam profecto pri- 
mus in Nonium emendandum praestitit Hadrianus 
lunius, etsi interdum antiquiorum editorum mu- 
tationes temere amplexus est et ipse plura pa- 
rum considerate mutavit. Hanc editionem insi- 
gnivi lun. 

VII. „Nonii Marcelli nova editio. Addi- 
tus est libellus Fulgentii de Prisco Sermone, 
et notae in Nonium et Fulgentium. Parisiis, ex 
Officina Hadriani Perier. M.DC.XIIII." 8. Quae, 
a Iosia Mercerio curata, omnium Nonii editionum 
optima et habetur et est; quamvis non semper 
optimas lectiones offerat. Imprimis eo peccavit 
Mercerius, quod interdum, non monito lectore, 
tam suas quam aliorum coniecturas parum cer- 
tas in ordinem recepit. Hanc editionem deno- 
tavi Merc. 

Porro usus sum variis lectionibus, ex codicc 
Nonii Marcelli Guelpherbytano depromptis a See- 
bodio, quae reperiuntur in Miscellaneorum criti- 
corum, a Frid. Traug. Friedemanno et I. D. 
Godofr. Seebodio editorum, vol. I. p. 175 — 181, 
p. 354 — 355, p. 554 — 562, p. 669 — 675. 
Pertinent illae lectiones ad centum undenonaginta 
paginas ed. Merc, id est, ad tertiam fere par- 
tem totius operis. 



IX 

Contuli etiam Nonii editionem, quae anno 
MDLXXXIII. Parisiis apud Aegidium Beysium 
cum virorum doctorum annotatis in lucein prodiit, 
et eam, quae continetur in Auctoribus Latinae 
linguae, editis anno MDCII. S. Gervasii cum an- 
notatis Dionysii Gothofredi. Utraque fluxit ex 
editione Hadriani Iunii: illa ita, ut, qui Iunia- 
nam novit, illam quoque noverit; in altera non- 
nulla inepte mutata sunt. Quare neutram com- 
memorandam duxi. Neque iis, quae hic anno- 
tantur, uti potui, quum indiligenter congesta sint, 
praesertim apud Gothofredum, ubi saepius falsi 
emendationum auctores indicantur et virorum docto- 
rum opiniones pro codicum lectionibus venduntur. 

Quod ad Charisium attinet, praeter editi- 
onem Putschianam haec mihi ad manum fuit: 
„F1. Sosipatri Charisii Artis Grammaticae 
Libri quinque. — Basileae M. D. LI. apud Fro- 
ben." 8. Appellavi eam Bas. 

De caeterorum scriptorum, in quibus toga- 
tarum fragmenta reperiuntur, editionibus hic ni- 
hil indicandum videtur, quum ex ipsis locis, ubi 
commemorantur, apertum sit, quibus usi simus. 
Praeter scriptorum editiones autem in subsidiis 
fuerunt: „Fragmenta poetarum veterum 
Latinorum, quorum opera non exstant: Ennii, 
Accii, Lucilii, Laberii, Pacuvii, Afranii, Nae- 
vii, Caecilii, aliorumque multorum: undique a 
Rob. Stephano summa diligentia olim congesta: 
nunc autem ab Henrico Stephano eius filio dige- 
sta, et priscarum quae in illis sunt vocum ex- 
positione illustrata: additis etiam alicubi versibus 
Graecis quos interpretantur. — Anno M.D.LXIIII 
excudebat Henricus Stephanus." 8. In prae- 
textatarum reliquiis tractandis consulebantur etiam: 
„Martini Antonii Delrii — Syntagma tra- 



/ 



goediae Latinae in tres partes distinctum. — Ant- 
verpiae M.D.XCIII." 4; et: „Petri Scriverii 
Collectanea veterum Tragicorum, L. Livii An- 
dronici, Q. Ennii, Cn. Naevii, M. Pacuvii, L. 
Attii, aliorumque Fragmenta; et circa ipsa Notae 
breves, Quibus accedunt singulari libello Casti- 
gationes et Notae uberiores Gerardi Ioannis Vos- 
sii. Lugduni «atavorum — MDC.XX." 8. Po- 
stremum ea quoque respexi, quae viri docti di- 
sperse, vel in operibus criticis vel in scriptorum 
editionibus, ad togatarum fragmenta emendanda 
aut illustranda contulerunt. Veterum librorum 
monstra tunc tantum omisi, quum vulgatae lecti- 
ones dubiae videri prorsus non potuerunt. Pari 
ratione, quum loci allati in aliqua editione desi- 
derabantur, id non indicavi, nisi ubi de integri- 
tate eorum dubitatio moveri posse videbatur. Non 
vereor, ne omiserim aliquid, quod addendum 
fuerit; iacilius, ne addiderim, quod omittendum 
fuerit. Virorum doctorum coniecturas, quotquot 
mihi innotuerunt, fere indicavi, non quo omnes 
ita egregiae mihi visae sint, sed quod interdum 
vel ineptae hallucinationes ad veram scriptu- 
ram indagandam faciunt. Omnino in componen- 
do hoc libro ita versatus sum, ut loqui possim 
cuin Quinctiliano Institutt. orat. VI. 3 extr. : „Ct 
erraverim, legentes tamen non decepi, indicata 
diversa opinione, quam sequi magis probantibus 
liberum est." 

Scribebam Beroiini mense Augusto anni 
MDCCCXXXII. 



DE 

FABULA TOGATA 

ROMANORUM. 

ACCEDUNT 

FABCLARUM TOGATARUM RELIQUIAE. 



DE FABULA TOGATA. 

C^uae qualesque fuerint Romanorum fabu- 
lae scaenicae, ut historiae litterariae gratia scire 
multum interest, sic operam ludere non videbi- 
tur, si quis vires suas in hanc rem iliustrandam 
intendet. Nam praeterquam quod multa fabula- 
rum, in Romanorum scaena actitatarum, genera 
commemorantur , paucorum vero tantum exempla 
integra nobis servata sunt, quod veterum opera^ 
de rebus, ad scaenam pertinentibus, scripta, quo- 
rum non parvus erat numerus 1 ), omnia praeter 
titulos et paucas reliquias interierant, etiam re- 
centiores, licet non defuerint, qui, ubi eius rei 
occasio praebebatur, illarum fabularum naturam 
attingerent, nonnulli adeo de singulis generibus 
singulares libellos, quibus profecto rei cognitio- 
nem haud mediocriter iuvarunt, compositos ede- 
rent, tamen non pauca aut prorsus obscura aut 
diligentius examinanda reliquerunt. Obscuriora 
imprimis sunt, quae pertinent ad fabulam toga- 
tam. De qua scripturis nobis praecipue erunt 
omnes, quicunque exstant, grammaticorum alio- 
rumque veterum scriptorum, quorum testimonia 
ad hanc rem pertinent, loci diligenter colligendi, 
inter se comparandi, emendandi, explicandi. Qua, 
quia paucissimi eorum ita sunt comparati, ut sin- 



l) Vidd. Bulengerus de Theatro U 5.; A. G. Langius 
Vindic. trag-. Rom. p. 3. 



guli per se aliquid momenti habeant, fere sola 
ratione iis uti licet. Ut vero clarius appareat, 
quomodo singula, quorum nomina apud antiquos 
scriptores reperiuntur , Romanarum fabularum 
genera inter se cohaeserint, quaeque ad togatas 
pertineant, quae ab iis seiungenda sint, universe 
nonnulla de Romanorum fabulis scaenicis, ante- 
quam ipsam disputationem de togatis aggredia- 
mur, videntur monenda esse. 

Fabularum scaenicarum apud Romanos aliae 
erant Graecae, aiiae Latinae, id est, aliae 
Graecum habuerunt argumentum, aliae Romanum. 

Graeci argumenti erant tragoedia, co- 
moedia, tragicocomoedia , mimus. Mi- 
morum argumentum Graecum fuisse , nonnulli qui- 
dem, ut Aug. Guil. Schlegelius 2 ) et Raehrius 3 ), 
negant. Sed recte suspicatus est Reuvensius, li- 
cet infelici successu rem demonstrans 4 ), discri- 
men esse statuendum inter mimum, qui proprie 
dicatur, cuius argumentum fuerit Graecum, et 
planipediam, quae et ipsa ex mimorum genere 
erat, cuiusque argumentum erat Romanum. 

Planipediam ex mimorum genere fuisse, ap- 
paret ex Festi loco: „Recinium, omne vesti- 
mentum quadratum — unde reciniati mimi plani- 
pedes;" atque ex Diomedis verbis 5 ): „Q,uarta 
species (fabularum Latinarum) est planipedis, qui 
Graece dicitur mimus. " Hic Diomedis locus si- 
mul eiusmodi est, ut grammaticus inter mimum 
et planipedem nullum discrimen statuere yidea- 
tur, sed tantummodo indicare, qui Graece dica- 
tur mimus, eundem Latine appellari planipedem. 
Sic etiam locum inteilexerunt Lilius Gregorius 



2) Vorlesungen ueber dram. Kunst und Litt. T. I. p. 337 
ed. Upsal. — 3) Gesch. der roem. Lit. p. 53 sq. — 4) Col- 
]ectan. litt. p. 63 sqq. — 5) III. p. 487 ap. Putsch. 



Gyraldus 6 ), Julius Caesar Scaliger 7 ), Salma- 
sius 8 ), Ger. Jo. Vossius 9 ), alii. Sunt tamen 
veterum loci, ubi planipedes et mimi ut species 
aperte distinguantur. Donatus 10 ) scribit: „Co- 
moedia — multas species habet. Aut enim pal- 
liata est, aut togata, aut tabernaria, aut Atel- 
lana, aut mimus, aut Rhinthonica, aut plani- 
pedia. " Io. Laur. Lydus 11 ) haec praebet: „'H 
/libvtol xcojLtqjSla riuveraL elg enra, elg nalliaTav, 
roydrav , ^ATelldvrjv , Tafje^va^iav , /FivOcovizrjV, 
nlav LJied aylav xal /LiijLLizrjv;" et paullo 
post: „UXav ined aqia r) xaraOTolaola' /lllul- 
y.r), r) vvv cfrj&ev /Liovrj OcoQo^Levr} , reyyLxov (xev 
e%ovOa ovcJev loycp , uovov ro nlfj&og endyovoa 
yelcozL." Porro etiam ex Festi verbis laudatis 
unde reciniati mimi planipedes intelligi- 
tur, non omnes mimos planipedes fuisse. Nam, 
si omnium mimorum proprium ricinium fuisset, 
haud dubie simpliciter unde reciniati mimi 
dixisset 12 ). Quin ipse Diomedes discrimen sta- 
tuit inter planipedem et mimum. Locutus est 
enim p. 487 de planipede, ac deinde post plura 
fabularum genera commemoratr p. 488 mimum 
sic explicat: „Mimus est sermonis cuiuslibet 
motus sine reverentia, vel factorum, et (i. e. 
etiam) turpium, cum Iascivia imitatio. " Zieg- 
lerus 13 ) quidem perhibet, Diomedem hoc loco 
non de mimis agere, sed de pantomimis, quum 



6) de Poetar. liist. VI., Opp. T. II. p. 325. — 7) Poetic. 
I. 10. — 8) ad Solin. p. 77 a. D. — 9) Irtstitutt. poet. II. 
32. 1. — 10) de Comoedia. De quo titulo vidd. God. 
Aug. Benedict. Wolffius de Canticis in Romanorum fabulis 
scenicis p. 15; Lud. Scliopenus in Musei Rhenani T. I. p. 155. 
Vulgo fragmentum illud inscribitur de Tragoedia et Co- 
moedia. — 11) de Magistratt. reip. Rom. I. 40. — 12) 
Cf. Reuvens. Collectan. litt. p. 64. — 13) de Mimis Roma- 
norum p. 13. 



6 

paullo ante de illis exposuerit; at priore loco, 
ut vidiinus, grammaticus non proprie de mimo 
loquitur, sed de planipede, quem tantummodo 
Graece mimum appellari dicit. De pantomimis 
hic sermonem non esse, etiam ex verbis sequen- 
tibus apparet: „Mimus dictus naqa xb /Lu/LLeZo&ai, 
quasi solus imitetur, quum et alia poemata 
idem faciant; sed solus quasi privilegio quodam, 
quod fuit commune, possedit. " Neque enim pan- 
tomimus est poema 14 ). Nec intelligitur, quare 
Diomedes hic mimus scripturus fuerit pro pan- 
tomimus, quum paullo post 15 ), ubi eius men- 
tio erat facienda, hoc vocabulo usus sit. Itaque 
ex iis, quae disputavimus, sequitur, mimorum 
nomen duplici significatione usurpatum esse, la- 
tiore et angustiore. Hac enim sola ratione intel- 
ligitur, qui fiat, ut planipedes modo distinguan- 
tur a mimis, modo mimi esse dicantur. 

Quaeritur iam, quid interfuerit inter mimum 
angustiore significatione et planipediam. 

Iosephus Scaiiger 16 ) dicit, quemadmodum 
pedaneus opponatur curuli, ita planipedem opponi 
mimo, ut pianip^s nihil aliud sit, quam mimus 
pedaneus. Quod ut confirmet, Ausonii locum 
affert: „Nec de mimo planipedem, nec de comoe- 
dis histrionem. " Scaligeri verba repetit Andreas 
Dacerius 17 ), eademque sententia fuit Jo. Eapt. 
Casalii 18 ), Ger. Jo. Vossii 19 ), Nicolai Callia- 
chii 20 ). Docet quidem etiam Plutarchus, alios 
mimos arte quadam fuisse compositos, alios tan- 



14) Vid. Gesneri Thes. ling. Lat. v. Pantomimus. — 
15) p. 489. — 16) ad Fest. v. Orchestra. — 17) ibidem. 
— 18) de Trag-oedia et Comoedia II., Gronov. Thes. anti- 
quitt. Graec. T. VIII. p. 1616. B. — 19) Institutt. poet. II. 
32. 1. — 20) de Ludis scenicis mimorum et pantomimorum 
syntagm. VIII. 



tum scurrilitate insignes fuisse, qunm haec pro- 
fert 21 ): „Ovzovv — jujioi iweg eloiv, wv rovg 
uev vno&eoeig , xovg de naiyvia y.aXovoiv. aguo- 
Xetv (T ovdheyov oluai ovjbtnooicp yevog ' xag uev 
vno&eoeig Slo, ^a /urjxrj xwv Sgafxdxwv xal xb 
SvgxooriyrjTov , xa de naiyvia, nolkrjg ye/aovxa 
fiw^uokoxiag xal oneofiokoyiag / c et quae sequun- 
tur. Sed qui ex Ausonii verbis pateat, prae- 
stantiores fuisse mimos proprie dictos, viliores 
planipedes, me non intelligere fateor. Neque il- 
lud tam facile intelligi posse, vel ex eo apparet, 
quod Zieglerus 22 ) et Reuvensius 23 ) eodem loco 
utuntur, demonstraturi , mimum planipede fuisse 
viliorem. ftuaeritur ergo, quomodo intelligenda 
sint Ausonii verba; quod, nisi additis ex eodem 
scriptore quibusdam aliis, doceri non potest. Au- 
sonius 24 ) igitur, quum Paullus carmina ab ipso 
poposcisset, tandem huic nonnulios versus mittit, 
dicens, se nihil egregii proferre posse, additque 
post alia: „Vide, mi Paulle, quam ineptum la- 
cessieris, in verbis rudem, in eioquendo hiulcum, 
a propositis discrepantem , in versibus concinna- 
tionis expertem, in cavillando natura invenustum 
nec arte conditum, diluti salis et fellis ignavi, 
nec de mimo planipedem nec de comoedis histrio- 
nem; ac, nisi haec a nobis missa ipse lecturus 
esses, etiam de pronuntiatione rideres. " Qui 
locus nisi corruptus sit, dormitans protuiit Au- 
sonius verba nec de mimo planipedem nec 
de comoedis histrionem, quum, ut totius 
loci ratio docet, hoc sibi voluerit: nec de mi- 
mis pianipedem nec de histrionibus co- 
moedum. Vix dubito autem, quin scripserit 
nec de mimo planipedem nec de comoe- 

21) Syroposiac. VH. 8. — - 22) de Miinis Rom. p. 12. — 
23) Collectan. litt. p. 65 sqq. — 24) Epist. XI. 



8 

dia histrionem; ut planipes de mimo sit 
mimus planipes et histrio de comoedia co- 
moedus. Quodsi sumere velles , mimum praestan- 
tiorem fuisse , quam planipedem , simul tibi su- 
mendum esset, histrionem praestantiorem fuisse, 
quam comoedum ; et , si cum Zieglero et Reu- 
vensio statueres, planipedem fuisse praestantio- 
rcm, quam mimum, pariter statuere dcberes, co- 
moedum fuisse praestantiorem, quam histrionein. 
Utrumque manifesto absonum. Videtur autem 
scriptor id significare voluisse, sibi dicteria non 
esse in promptu, quemadmodum mimis planipe- 
dibus et comoedis. Etiamsi igitur Ausonius pla- 
nipedibus aliquid tribuit, quod caeteris mimis 
abiudicare videtur, tamen id ad praestantiam 
eorum referri non potest, neque est omnino eius- 
modi, quod solum efficere potuerit, ut tam certa 
ratione mimi et planipedes inter se distingueren- 
tur. Porro Calliachius 25 ) putat, mimorum nomen 
honestius fuisse, quam planipedum, quum inter 
mimos etiam essent, qui ethologi audirent, quod 
mores hominum iocis honestis exprimerent atque 
sententiis etiam gravioribus condirent; planipedes 
autem argumenta vilissima et tenuissimas perso- 
nas referrent; laudatque ad sententiam suam pro- 
bandam Donati verba 26 ): „Planipedia dicta ob 
humilitatem argumenti eius ac vilitatem actorum, 
qui non cothurno aut socco utuntur in scaena, 
sed plano pede. " At ethologi isti, quos Callia- 
chius commemorat, praeterquam quod dubium est, 
nonne planipedes quoque ita appellati sint, etiam 
minime tam honesto modo hominum mores imita- 
bantur, quam putat vir doctus, ut manifesto do- 
cet Cicero, qui 27 ): „Mimorum est," inquit, — 
„ ethologorum , si nimia est, imitatio, sicut ob- 



26) 1. c. — 26) de Comoedia* — 27) de Orat. II. 59. 



9 

scenitas." Quod autem ad definitionem attinet, 
a Donato de planipedia nobis traditam, simili 
modo mimi definiuntur ab Euanthio, qui scribit 28 ): 
„Mimos, ab diuturna imitatione vilium rerum et 
levium personarum. " Neque discrepat in defi- 
niendis mimis ab Euanthio Diomedes, cuius verba 
supra attulimus, quum dicit, mimum esse sermo- 
nis cuiuslibet motum sine reverentia, vel facto- 
rum, et turpium, cum lascivia imitationem; nec 
Jo. Lydus, scribens: „Mi t iuzr) — tv/viy.ov /utv 
e%ovtia ovdtv X6ya> , /lwvov to Tikij&og Inayovoa 
yelwri." Iam igitur nihil minus constat, quam 
planipedem mimo fuisse viliorem. 

Prorsus contraria ratione, ut iam significa- 
vimus, Zieglerus mimorum et planipediarum di- 
scrimen indicat. Hic enim arbitratur 29 ), ab ini- 
tio mimos Romanos sanniones tantum fuisse, qui 
cum gesticulatione vehementiore quaedahi e me- 
dio sumpta, praecipue lasciva, imitarentur, iocos- 
que non praemeditatos funderent; sensim tamen 
in scaenam introductos esse, ut modo gesticula- 
tione comoedos adiuvarent, modo per fabularum 
intervalla soli aliquid suarum iocationum in or- 
chestra agerent, ac tunc demum praestantiores 
eorum Latino nomine planipedes vocari coeptos 
esse, latiore mimorum nomine non sublato. Hanc 
Ziegleri opinionem ex aliqua parte probat Reu- 
vensius 30 ). Quod ad rem nostram pertinet, pri- 
mum illud falso statuitur a Zieglero, mimorum 
nomen ante apud Romanos usurpatum esse, quam 



28) de Fabula. Vulgo de Tragoedia et Comoe- 
dia. De Fabula Euantbii commentatiunculam inscriptam 
fuisse, exRufino apparet, p. 2705 ap. Putscb. Cf. God. Aug-. 
Benedict. Wolffius de Cant. in Rom. fab. scen. p. 15; Lud. 
vScbopenus in Mus. Rben. T. I. p. 151. — 29) de Mim. Rom. 
p. 8, 9, 11, 12, 18. — 30) Collectan. litt. p. 63 sqq. 



10 

planipedum. Nam ante Ciceronis tempora, qui- 
bus istud fabularum genus maxime excolebatur, 
nusquam mimorum fit mentio, quum planipes iam 
a T. Quinctio Atta, qui anno U. C. DCLXXVI. 
sive ante Chr. n. LXXVIII. mortem obiit, com- 
memoretur. Eius versum hunc affert Diomedes 31 ): 

„Daturin' estis aurum? exsultat planipes." 
Itaque vel id, quod Romani eo demum tempore, 
quo hae fabuiae iam ad perfectionem suam ve- 
nerunt, Graecum istud nomen usurpare coepe- 
runt, statui vetat, planipedum appellationem ho- 
nestiorem fuisse, quam mimorum. Nam haud 
dubie recens scriptas fabulas, quas maxima qui- 
dem ex parte praestantiores fuisse liquet, siqui- 
dem ita alteras ab alteris distinguere voluissent, 
etiam recentiore, id est, mimorum, nomine ap- 
peliavissent. Deinde vix quemquam intellecturum 
credo, qui praestantiores ex mimis planipedes 
nominari potuerint, quum in hoc verbo profecto 
nihil insit, quod aliquam praestantiam prodat, id 
quod, si hoc nomen inventum esset, ut aliquid 
praestantius eo indicaretur, necessarium esset. 
Neque ii loci, ubi planipedum fit mentio, eius- 
modi sunt, ut Ziegleri opinionem probent. Do- 
natum scribere, planipediam dictam esse ob hu- 
militatem argumenti ac vilitatem actorum, qui in 
scaena plano pede uterentur, iam vidimus. Apud 
Macrobium 32 ) planipes impudica et praetextata 
verba iacere dicitur. Neque Ausonii loco allato 
Ziegleri sententiam confirmari, paulio ante de- 
monstravimus. Denique parum credibile est, scri- 
ptores easdem fabuias, prout aut magis aut mi- 
nus artificiose vel honeste compositae essent, tam 
certa ratione inter ipsas distincturos fuisse. Sal- 
tem Plutarchus loco posito eiusmodi distinctio- 

31) III. p. 487 ap. Putscb. — 32) Saturn. II. 1. 



11 

nem neglexit. Quod igitnr ad huius fabularuni 
generis praestantiam aut vilitatem attinet, sumere 
licebit, et planipedum et mimorum, proprie dicto- 
rum, alios fuisse praestantiores , alios viliores. 

Pianipedia a Diomede in fabuias Latinas 
refertur, ut supra vidimus. Huius igitur argu- 
mentum erat Romanum; quod etiam inde colli- 
gere licet, quod planipedes riciniati 33 ), id est, 
veste Romana induti, actitabant. Porro planipes 
in Attae fabula, quae Aedilicia erat inscripta, 
partes quasdam habuit 34 ). Atqui haec Attae fa- 
bula, ut ex titulo eius apparet, et ex eo, quod 
hic poeta togatas tantummodo fabulas composuisse 
traditur, togata erat, id est, argumentum eius 
erat Romanum. Inepte ergo statueretur, plani- 
pedem in ea alios, ac Romanos mores reprae- 
sentavisse. Pertinent igitur huc ex Laberii alio- 
rumque mimis ii, quorum tituli fabulas Romani 
argumenti produnt, ut Aquae caldae, quam 
fabulam ex Attae togata eiusdem inscriptionis ex- 
pressam fuisse non temere coniicias, Auguiv, 
quo nomine Afranius et Pomponius Bononiensis 
fabulas composuerant, Compitalia, cui cogno- 
minem togatam scripserat Afranius, Lacus 
Avernus, Saturnalia 35 ). 

Fuisse etiam Graeci argumenti mimos, pri- 
mum cum Reuvensio suspicari possis ex Diome- 
de, qui, locutus de planipedibus , subiungit: „Si 
quas tamen ex soccis fabulas fecerant, palliati 
pronuntiabant. " In quibus Reuvensius, animad- 
vertens, locum esse corruptum, merito pro ex 
soccis scribi iubet exoticas; locique, hoc mo- 
do restituti, interpretatio haec est: Si quas tamen 



33) Vid. Festus v. Recinium. — 34) Vid. Dioinedes 
111. p. 487 ap. Putscb. — 35) Cf. Both. Coinic. Lat. fragmm. 
p. 208 sqq. 



12 

poetae exoticas, id est, Graecas, fabulas com- 
posuerant, eas pronuntiabant sive agebant histrio- 
nes paliiati, id est, habitu Graeco ornati. Nam 
pallium Graecorum erat proprium. Deinde plu- 
res Graeci mimorum tituli exstant. Commemo- 
rantur Laberii Alexandrea, Cacomnemon, 
Colax, cui cognomines comoedias Graecas scri- 
pserant Menander et Philemo, Cophinus, Cre- 
ontes 36 ), Ephebus, qui mimus fortasse expres- 
sus fuit e Philemonis *E(pr](3q), Hetaera, cui 
praeter Novium palliatarum scriptor Turpilius 
cognominem fabulam composuerat, Necyoman- 
tia, in qua scribenda fortasse respici potuit So- 
patri Nexvia , S c y 1 a x ; Q,. Lutatii Catuili P h a s- 
ma, quem mimum ad Menandreae comoediae 
imitationem compositum fuisse coniiciunt 37 ). Quin 
igitur nonnullorum quidem mimorum argumenta 
fuerint Graeca, nemo profecto erit, qui iure du- 
bitet. 

Iam, quae demonstravisse nobis videmur, 
paucis repetamus. Mimus generale nomen erat, 
cuius species erant planipes et mimus proprie di- 
ctus. Nec mimus planipede nec planipes mimo 
praestantior erat; sed, quod ad praestantiam aut 
vilitatem eorum attinet, et mimorum et planipe- 
dum alios praestantiores , alios viliores fuisse sta- 
tuendum videtur. Planipediae argumentum erat 
Romanum, nonnullorum mimorum Graecum. Pa- 
tet igitur, eos mimos, quorum argumentum fuit 
Graecum, mimos angustiore significatione fuisse; 
praesertim quum caeterae quoque Romanorum fa- 
bulae scaenicae, prout earum argumentum aut 

36) Apud Charisium I. p. 84 ap. Putsch. legitur Lahe- 
rius in Creunsi; unde Creontes fabulam inscriptam fuisse 
probabiliter coniecit Bothius Comic. Lat. fragmm. p. 203 , quem 
vide. — 37) Cf. Both. Comic. Lat. fragmm. p. 269 sq.; We- 
berus ad Juvenal. Sat. VIII. 186. 



13 

Graecum aut Romanum erat, nomine distinctae 
reperiantur. Huc accedit, quod ipsa illa nomina 
idem probant. Nam planipedia, quod est Lati- 
num, signiiicat fabulam Romanam; mimus, quod 
est Graecum, Graeci argumenti fabulam prodit. 
Atque ita Diomedes quoque rem tradit, apud 
quem haec exstant 38 ): „Poematis dramatici vel 
activi genera sunt quatuor: apud Graecos tra- 
gica, comica, satyrica, mimica; apud Ro- 
manos praetextata, tabernaria, Atellana, 
planipes. " ftuem locum consuito hic demum 
posui, in fine argumentationis , quia verebar, ne, 
nisi exposita essent, quae exposuimus, prave in- 
telligeretur. ftuemadmodum, qui Diomedem ex- 
scripsit, Rhabanus Maurus 39 ) inde haec protulit: 
„Dramatici vel activi poematis species sunt qua- 
tuor apud Graecos: tragica, comica, saty- 
rica, mimica. Hae apud Romanos vocantur 
praetextata, tabernaria, Atellana, pla- 
nipes"; quasi haec earundem rerum tantum alia 
fuissent nomina; quum Diomedes significare vel- 
let, has fabulas Romanas iilis Graecis respondere. 
Factum autem videtur hac ratione, ut mimi 
etiam latiore significatione planipedes comprehen- 
derent. Antiquioribus temporibus planipedes in 
fabulis togatis locuin habuerunt, ut ex Attae 
versu, supra laudato, apparet. In palliatis fa- 
bulis eiusmodi nugatores, qui iocis et dicteriis 
populi risum moverent, nuiias videntur habuisse 
partes. Saltem apud Plautum , Terentium et cac- 
teros palliatarum scriptores, quorum fragmenta 
adhuc exstant, huius rei vestigium prorsus desi- 
deratur. Itaque etiam apud Festum fabulae pro 
fabulis togatis positae esse putandae erunt in hoc 

38) III. p. 480 ap. Putsch. — 39) de Art. gramm. II., 
Opp. T. I. p. 46 sq. ed. Colon. 



14 

loco: „Orchestra, locus in scaena, quo antea, 
qui nunc planipedcs appellantur, non admitteban- 
tur histriones, nisi tantum interim dum fabulae 
explicarentur, quae sine ipsis explicari non po- 
terant." Sullae autem extremis fere temporibus 
planipedes illi a comoedia se segregare 40 ) ac se- 
paratim suas fabulas agere coeperunt. Argu- 
menta harum fabularum, quippe quae togatarum 
partes separatae essent, ex Romanorum vita pe- 
tebantur. Quum vero civitatis principes, ut L. 
Sulla ac paullo post eum Julius Caesar, talibus 
nugis maxime delectarentur, non defuerunt, qui 
in iis scribendis excellerent, nec iam Romanos 
tantum mores, sed, varietatem sectantes fabulas- 
que palliatas respicientes , Graecos quoque simili 
modo repraesentarent. lam hae Graeci argumenti 
fabulae mimi, quod nomen ultro se ofFerebat, ap- 
pellabantur; nec minus illas Romani argumenti 
fabulas, quae et ipsae re vera mimi erant, eo- 
dem Graeco nomine, quum praesertim aliud for- 
tasse nondum inventum esset, vocare coeperunt. 
Quumque mimus et fabulam et actorem fabulae 
significaret, ipsos etiam planipedes mimos norai- 
nare non dubitabant. Duplex autem mimi signi- 
ficatio movisse videtur Diomedem, ut pari modo 
planipedis significationem dilataret. Nam eum fa- 
bulam quoque eodem planipedis nomine appel- 
lasse, manifestum est ex his locis: „Poematis 
dramatici vel activi genera sunt quatuor : — apud 
Romanos praetextata, tabernaria, Atel- 
lana, planipes;" et 41 ): „Latinarum fabularum 
species tot fere sunt, quot et palliatarum. Nam 
prima species est togatarum, quae praetextatae 



40) Cf. Diomedes III. p. 498 ap. Putsch. , ubi ex vulg-ari 
loquendi usu mimi pro planipedibus aliisque eius generis acto- 
ribus ponuntur. — 41) III. p. 487 ap. Putsch. 



16 

dicuntur — . Secunda species togatarum, quae 
tabernariae dicuntur — . Tertia species est fabu- 
larum Latinarum, quae — Atellanae dictae sunt — . 
Quarta species est planipedis, qui Graece 
dicitur mimus." Ab initio fortasse planipedias 
dicebant planipedum fabulas. Nam ut Diomedes 
solus planipedis nomine eas appellat, sic etiam 
vocabulum planipedia, quod apud Donatum 
solum reperitur, posterioribus temporibus fictum 
videtur, et recentius fortasse etiam est plani- 
pedaria, quod Jo. Lydus offert. 

Fabula crepidata, a Donato 42 ) et Jo. 
Lydo 43 ) commemorata, ex Lydi sententia, quam 
Reuvensius 44 ) merito defendit, eadem erat, quae 
tragoedia. Ger. Jo. Vossius 45 ), Gisb. Cuperus 46 ) 
aliique putaverant, crepidatas et palliatas idem 
significare. 

Porro fabulae Rhinthonicae, ex aucto- 
ris nomine appellatae, ab antiquis scriptoribus 
aliquoties fit mentio. Haec ab LlayoTQaywdlq, 
cuius auctor Suida teste 47 ) Rhintho fuit, non 
erat diversa. c IlaQoxQaywSiav autem et tragico- 
comoediam qui unam eandemque fuisse putant, 
eos recte censere arbitror. Tragicocomoediae 
argumentum erat tragicum, sed ita cum persona- 
rum, quae in comoediis introduci solebant, par- 
tibus permistum, totaque fabula tali modo com- 
posita, ut risus potius, quam admiratio et com- 
miseratio, moveretur. Exemplum huius generis 
nobis est Plauti Amphitruo, quam fabulam poeta 
ipse tragicocomoediam appellat 48 ). Eandem fa- 
bulam ut fuisse putem llaQOTQaywdlav , velipsum 



42) ad Terent. Adelph. Prol. 7. — 43) de Magistratt. 
reip. Rom. I. 40. — 44) Collectan. litt. p. 36 sqq. — 45) In- 
stitutt. poet. II. 7. 2. — 46) Observatt. I. 10. — 47) v. 
c Ptv&iov. — 48) Amphitr. Prol. 59. 63. 



16 

nomen efficit. Nam quemadmodum tragicocomoe- 
dia est comoedia, cuius argumentum est tragi- 
cum, sic LXaQOTQaycpcJLa nihil aliud significare po- 
test, nisi tragoediam, hilari modo compositam, 
sive fabulam, in qua, ut in tragicocomoedia, res 
tragicae ioculari ratione repraesentantur ; idque 
re vera factum esse, testantur Stephanus Byzan- 
tius et Eustathius, quorum prior 49 ): ^AveyQdcpr\- 
aav/ c inquit, „7iollol — xal^PLv&cxtv TaQavrlvog 
<pXva'£, %a TQayixd jLieTaQQvfr/LiLQcov elg yeXotov;" 
posterior 50 ): ,/ExeZ&ev (ex TdgavTog) Se xaVPLv- 
&cov r)v , 6 emxalov^ievog cplva^ r\yovv qplvaoog 
vnoxoQiGTixcog , cog T,a TQayixd elg yekoXa fxeTaq- 
qv&/liL'Qojv xal naLQcov ev ov naiXTolg, akka cplv- 
aQcov dvTixQvg. cc Neque ab his discrepat Suidas, 
scribens: „*Plv&cov TaqavTivog xco/Liixbg, aQ%rj- 
ybg Trjg xaXovjnevrjg ilaooTQaycpdLag , rj Ioti cpkv- 
axoyQacpia' vibg de f)v xeQa/uecog , xal yeyovev enl 
tov tiqcotov ITToXe/LLaLov SQa/LiaTa de avTOv TQa- 
yixd xal xco/Litxa Xr\; cc in quibus SQafxaTa TQayixd 
xal xco/Lirxd manifesto sunt LXaooTQaycpSiai , quem- 
admodum Plautus Amphitruonem suam ex tra- 
goedia et comoedia commistam dixit 51 ). Prae- 



49) v. Tdoag. — 50) ad Dionys. Perieget. 376. — 51) 
Amphitr. Prol. 51 sqq. — Cuperus Observatt. I. 10., a quo 
non dissentit Osannus Analect. crit. p. 70 sq. , Suidae locum 
tam perverse intellexit, ut inde concluderet, Rhinthonem fuisse 
poetam comicum, qui etiam tragoedias scripserit, ac praeterea 
fuerit auctor [IXaQOTQaycodiag. Nec minus spernenda est, 
quae probatur Harlesio in Fabricii Bibl. Graec. T. II. p. 320, 
sententia Toupii Emendatt. in Suid. T. II. p. 136 ed. Oxon., 
ex Stephani, Eustathii et Suidae locis positis statuentis, Rhin- 
thonem et comoedias et tragoedias, non suas quidem eas, 
verum alienas, tlg ytXoiov (xtTtQQvd-fiiG(A.tvag sive in ridicu- 
lum detortas, scripsisse. Nam dQapaTa TQayixa xal xcofAixa 
sunt IXaQOTQaytpdiai, atque IkaooTQaytpSiai etiam eae Rhin- 
thonis fabulae fiierunt, quarum tituli adhuc supersunt. Co- 
moediae autem in ridiculum non detorquentur ; et tragoediae, 



17 

terea tragicocomoedia nusquain a grannnaticis 
commemoratur, saepius fabula Rhinthonica. Pro- 
cul dubio tantum Plautus ipse cnm paucissimis, 
quo pertinet Lutatius schoiiasta 52 ), illo nomine 
hoc fabularum genus appellarunt; grammatici con- 
tra usitatius, ab auctoris nomine deductum, reti- 
nuerunt. Accedit huc, quod etiam Rhintho Arn- 
phitruonem composuit 53 ), quam fabulam Plautum 
expressisse maxime est probabile. Sophoclis qui- 
dem Ainphitruonem, ab eius scholiasta 5 ' 1 ) et He- 
sychio 55 ) memoratani, poetam Sarsinatem imita- 
tum esse, in istam opinionem nemo sanus inci- 
det; et ex Archippi Amphitruone Plautum suam 
fabulam fecisse, vel propterea non credo, quod 
Archippus veteris comoediae poeta fuit, quodque 
versus, ex eius Amphitruone servati, in Plauti 
fabula expressi non reperiuntur. duamquain non 
adversor Meinekii sententiae 56 ), vix diversum 
fuisse Archippi fabulae argumentum ab eo, quod 
Plautus in sua fabula tractavit. Alio tantum modo, 
quae erat veteris comoediae ratio, Archippum 
eandem rem conformasse arbitror, atque Rhin- 
thonem eiusque imitatorem^ Plautum. Ac vide- 
tur sane et Archippus iam Rhinthoni viam 
munisse et Alcaeus cum Anaxandride, quo- 
rum utriusque Kio^tcpdoTQaycpdla commemora- 
tur 57 ). Minus vero etiam probabiliter statuas 
cum Aug. Guil. Schiegeiio 58 ) ex verbis Hora- 



iu ridiculum detortae, iam non sunt tragoediae. Denique non 
necessario opus erat, ut aliorum fabulas sibi transformandas 
sumeret, modo res tragicas ridiculo modo repraesentaret. — 
52) ad Statii Tbeb. V. 160. — 53) Laudatur Rbintbonis Am- 
phitruo ab Atbenaeo III. p. 111. c, nullis tamen ex ea addi- 
tis verbis. — 54) ad Oed. Col. 383. — 55) vv. lA/ncptTtQ- 
ficog et IdzQav/LidTiOTOv. — 56) Quaest. scen. II. p. 47. 
— 57) Vid. Meinek. Quaest. scen. II. p. 55. — 58) Vorle- 
sungen ueber dram. Kunst und Litt. T. I. p. 313 ed. Upsal. 

2 



18 

tianis 59 ) : „ Dicitur — Plautus ad exemplar Siculi 
properare Epieharmi," poetae Siculi Plautum 
fuisse imitatorem in componenda hac fabula. 
Nam Horatii verba et referri possunt et refe- 
renda sunt ad alias fabulas, quas Sarsinatem 
ex Epicharmeis Latine expressisse constat 60 ). Ea- 
dem denique, quae tragicocomoedia, erat etiam, 
quae dicebatur Itaiica comoedia, cuius men- 
tionem facit Athenaeus 61 ) his verbis: „J2xi()ag — 
elg (T eaiLV ovrog rrjg 'Iralixrjg xaXov/Lievrjg xcojucp- 
diag noLrjrrjg^ yevog TaoavrZvog — iv Meledyocp 
(prjoiv ' 

^EvS^ ovre noL/urjv aljioZ ve/ueiv pord^ 
Ovx aG%edcoQog ve/uo/uevog xanQcoQeraL." 
Nam manifesto hic Meleager pro Italica comoe- 
dia, quae dicebatur, accipienda est; atque inscri- 
ptio cum fra^mento docet, fabulam a Rhintho- 
nica diversam non fuisse. Italica ea dicta esse 
videtur a Graecis, quod ea sola Graeca in Italia 
inventa erat ibique maxime scribebatur. 

Yindicandam autem arbitror scaenae Roma- 
nae fabulam Satyricam; quamvis adversetur ma- 
xima pars virorum doctorum. Nam nec per se 
verisimile est, Romanos hoc tam celebratum apud 
Graecos fabularum genus prorsus intactum reli- 
cturos fuisse, et exstant veterum testimonia, istud 
comprobantia. Athenaeus 62 ) auctor est, L. Sul- 
lam scripsisse JEarvQLxag xcofucodiag rfj naxQwco 
cpwvi]. Omnes fere hic significari putant fabulas 
Atelianas, alius alia ratione ostendere conans, 
qui Atellanae Satyricae dici potuerint. Simpii- 
cissimum tamen est, Satyricas pro eiusmodi fa- 



59) Epist. II. 1. 57 sq. — 60) Cf. Car. Jos. Grysarius 
de Doriensium comoedia vol. I. p. 300 sqq. — 61) IX. p. 402. 
b. — 62) VI. p. 261. c. 



19 

bulis haberi, in quibus Satyri fuerint repraesen- 
tati, ut in Graecorum dramate Satyrico. Neque 
illud nos offendere potest, quod Satyricae hic co- 
moediae dicuntur. Nam etsi plerumque tragoe- 
diis potius annumerantur, tamen natura earum 
talis fuit, ut etiam comoediae dici potuerint; 
quemadmodum Plautus Amphitruonem tragicoco- 
moediam iocose etiam tragoediam dixit 63 ), atque 
omnino Rhinthonicae, quae a Latinis scriptoribus 
fere in comoedias referuntur, a Graecis llayo- 
TQay(pdicu 9 id est, hilares tragoediae, appellan- 
tur. In utroque genere tragicae personae prodi- 
bant, utriusque argumenta comoediarum instar 
risum movebant; sed Satyricae proprius accede- 
bant ad tragicam severitatem, Rhinthonicae etiam 
scurriiitatem amplectebantur. Porro a Mario Vi- 
ctorino 64 ) laudatur versus, qui unde petitus sit 
haud dixeris, nisi cum Casaubono 65 ) ex fabula 
Satyrica : 

„Agite, fugite, quatite, Satyri. " 
Deinde apud Vitruvium legimus: „Genera autem 
sunt scaenarum tria: unum, quod dicitur tragi- 
cum, alterum comicum, tertium Satyricum. 
Horum autem ornatus sunt inter se dissimiii dis- 
parique ratione: quod — Satyricae — ornantur 
arboribus, speluncis, montibus, reliquisque agre- 
stibus rebus, in ToneiwdT] speciem deformatis. " 
De Homani theatri scaena Vitruvium hic loqui, 
si, quae antecedunt et quae sequuntur, inspexe- 
ris, non poteris quin tibi persuadeas. Quodsi in 
theatro Romano scaenam Satyricam fuisse con- 
stat, probabile quidem est, Romanos etiam fabu- 
las Satyricas habuisse. Postremum Horatius 66 ) 



63) Amphitr. ProL 51 sqq. — 64) Art. gramm. IV. p. 
2691 ap. Putsch. — 65) de Satyrica Graec. poesi et Satira 
Rom. 11. 4. — 66) Epist. ad Pis. 225 sqq. 

2* 



20 

de scribendis fabulis Satyricis praecepta tradit. 
Euni non Latine, sed Graece scripluris haec pro- 
tulisse, haud facile quisquam contendet. Atqui 
credibile non est, eum praecepta daturum fuisse 
de fabulis, quarum nondum exstarent exeinpla. 
Colligi adeo ex Horatio potest, fuisse, qui pro 
Satyris etiam Faunos introduxeriut in his fabulis, 
quum haec addit: 

„Silvis deducti caveant me iudice Fauni, 
Ne, velut innati triviis ac paene forenses, 
Aut nimium teneris iuvenentur versibus unquam, 
Aut immunda crepent ignominiosaque dicta." 
Grammatici quidem Latini, quum de fabulis scae- 
nicis loquuntur, aut omittunt Satyricam aut ita 
eius mentionem faciunt, ut tantum de Graecorum 
dramate cogitare videantur. Sed iidem gramma- 
tici etiam alii alias fabulas praetermittunt, tra- 
beatam omnes; ut inde nihii concludi possit, nisi 
non magnum fuisse apud Romanos Satyricarum 
numerum. Idem colligo ex adiecto rfj naxQwo) 
(pujvrj, id est, Latino sermone, apud Athenaeum, 
qui sic de Latinis Satyricis tamquam de re extra- 
ordinaria loquitur. Fortasse etiam Sulla primus 
earum fuit auctor, quem deinceps Atelianarum 
scriptores in iis componendis secuti sint. Certe 
scripserunt Attellanarum poetae aliquot fabulas, 
quarum tituli, ex historia mythica tracti, non 
minus Satyricis apti fuerint, quam Rhinthonicis. 
De veris autem tragoediis cogitari fere non licet 
vel propter verba, quae indc afferuntur. 

Quodsi demonstravimus, quae demonstrare 
conati sumus, Romani, quod sciamus, omnino 
quinque Graeci argumenti fabularum genera ha- 
buerunt: tragoediam sive fabulam crepi- 
datam, comoediam, tragicocomoediam 
sive fabulam Rbinthonicam, quae a Graecis 



21 

Ll ay or q ay cp d ia sive *lTahizrj xto/Licpdia ap- 
pellabatur, mimum, fabulam Satyricam. 

Restat, ut aliquid dicamus de fabula pal- 
liata. ftuaeritur enim, num fabula palliata no- 
men generale fuerit, an comoediam solam ita 
appellare liceat. Alii, ad quos pertinent Ger. 
Jo. Yossius 67 ), Signorellius 68 ) , du Bosius 69 ), 
Osannus 70 ), qui de tragoedia quoque paliiata lo- 
quuntur, affirmant, id uomen fuisse generale ; alii, 
ut Langius 71 ) et Baehrius 72 ), hoc negant. Im- 
primis quidein comoediam Graeci argumenti ab 
Romanis palliatam dictam esse, Donatus 73 ), Jo. 
Lydus 74 ), Acro 75 ), commenlator Cruquianus 76 ), 
schoiiasta Iuvenalis 77 ) , alii doceut. Verum po- 
tuisse omnes, in quibus Graeci mores repraesen- 
tarentur, fabulas dici palliatas, cuique est con- 
cedendum. Nam quum ab histrionibus paliiatis 
agerentur, re vera ipsae quoque palliatae erant. 
Neque igitur reprehendendos puto cos, qui cum 
Diomede, plures palliatarum species esse scri- 
bente 78 ), fabulam palliatam latiore significatione 
usurpent; quamvis, quod ad auream litterarum 
Romanarum aetatem attinet, verisimile sit, co- 
moedias tantum palliatas dictas esse. Nam quum 
Diomedes scribit 79 ): „Togatae fabulae dicuntur, 
quae scriptae sunt secundum ritus et habitus ho- 
minum togatorum, id est, Romanorum — sicut 
Graecas fabulas ab habitu aeque palliatas Varro 
ait nomuiari," verendum est, ne parum accurate 

67) Institutt. poet. II. 17. 1. — 68) Storia critica de' 
teatri. VII. sub fin. — 69) Reflexions crit. T. I. XXI. — 
70) Analect. crit. p. 44. — 71) Vindic. trag. Rom. p. 52. — 
72) Gesch. der roein. Lit. p. 55. — 73) de Comoedia; Prae- 
fat. adTerent. Andr., Eunucii., Adelpb. — 74) de Magistratt. 
reip. Rom. 1.40. — 75) ad Horat. Epist. II. 1. 57, ad Epist. 
ad Pis. 288. — 76) ibidem. — 77) ad Satir. I. 3. — 78) 
III. p. 487 ap. Putsch. — 79) III. p. 486 ap. Putsch. 



22 

Varronis, comoedias solas Graeci argumenti pal- 
liatas dicentis, sententiam retulerit Certe hunc 
non communem fuisse loquendi usum, quum de 
fabula togata exposuerimus, magis patescet. Cae- 
terum fabularum palliatarum, nisi a Varrone apud 
Diomedem, ab nutto aureae aetatis scriptore fit 
mentio, quum togatae saepissime commemorentur. 
Unde liquet, comoedias pailiatas Romanos fere 
simpiiciter vel proprie comoedias appellavisse. 

Latini argumenti fabuiae conimemoralae re- 
periuntur apud scriptores togatae, praetex- 
tae sive praetextatae, trabeatae, taber- 
nariae, Atelianae, planipediae sive p 1 a- 
nipedariae sive planipedes, quae fortasse 
etiam riciniatae appellatae sunt 80 ). Togatarum 
nomen duplici significatione, angustiore et latiore, 
usurpabatur. Angustiore significatione, quae prio- 
ribus temporibus sola exstitit, togata non erat di- 
versa a tabernaria; latiore ea comprehendebat 
praetextatam , trabeatam, tabernariam sive toga- 
tam proptie dictam. Q,uam sententiam, quum de 
singulis generibus disserueriinus, postea confir- 
mabimus. 



I. 

Fabula togata, a toga, quae propria erat 
Romanorum vestis, ut pallium Graecorum, no- 
minata, scripta erat secundum mores et habitum 
Romanorum 81 ). Nec vero in urbe tantum, sed 

80) Vidd. Reuvens. Collectan. litt. p. 52 sqq.; Osann. 
Analect. crit. p. 76 sqq. — 81) Vidd. Euanthius de Fabnla; 
Donatus de Comoedia; Diomedes III. p. 486 ap. Putsch.; Jo. 
Lydus de Magistratt. reip. Rom. 1.40: „ILaVkiaTa (xlv^ ioriv 
7] 'EXXrjvixrjv vnod-eniv l/ovoa xcoftwdia, royara de r\ Pw- 
[uuxrjv agxaiav;" in quibus aQ%aiav referendum videtur 
ad antiquiorum Romanorum mores et vestitum. Infeliciter vo- 
cabulum interpretatur Reuvensius Collectan. litt. p. 48. 



23 

quacunque imperium Romanum patuit, Quirifes 
togam gestabant. Etiam ii, qui Romanis uteban- 
tur legibus, ut in praefecturis , coloniis, munici- 
piis, hanc vestem usurpabant. Praeterea gentes 
peregrinae, simulatque ab Romanis devictae es^ 
sent, etiam togam videntur gestare coepisse. 
Hinc Galiia togata. In militia Romani, nisi an- 
tiquissimis temporibus, toga non utebantur. Li- 
vius quidem locis quibusdam narrat, ab urbe ad 
exercitum togas missas esse; nec tamen, ut vi- 
detur, omnibus militibus, sed honestioribus tan- 
tum, ut equitibus et centurionibus. Neque id 
factum videtur, nisi quum bellum longius ex- 
spectandum esset, [ut illis in castrorum otio ute- 
rentur 82 ). 

II. 

Fabula praetextata dicta est a toga 
praetexta. Hac veste antiquissimis temporibus 
reges utebantur. Porro eam gestabant pueri in- 
genui et pueliae; magistratus, non solum Romae, 
sed etiam coloniarum et municipiorum; vicorum 
et coilegiorum magistri; sacerdotes, quorum in 
numero fuerunt augures 83 ); sacra facientes om- 



82) Vidd. omnino Lazarus Bayfius de Re vest. IX. sq.; 
Aldus Manutius de Toga Rom. sub fin.; Octavius Ferrarius 
de Re vest. I. 32; Samuel Pitiscus Lex. antiquitt. Rom. vv. 
Toga et Togati. — 83) Augures togam praetextani usur- 
passe negat Albertus Rubenius de Re vest. II. 14, amictos 
eos fuisse dicens trabea ex purpura et cocco, quod Suetonii 
loco apud Serviuin ad Virg. Aen. VII. 611 confirmat. Fer- 
rarius contra Analect. de re vest. XLV. , aliis testimoniis de- 
monstranS; togam praetextam ab auguribus gestatam esse, 
Servii fidem suspectam babet. Festinantius, credo. Trabea 
omnino diebus sollemnibus usurpari solebat (vid. Dionysius 
Halic. Antiquitt. Rom. II. 70.) ; quapropter augures quoque ta- 
libus diebus eam gestasse putari possunt, et aliis togam prae- 
textam. Cf. infra III. init. 



<24 

nes. In senatoribus autem quam late patuerit 
praetextarum usus, de ea re viri docti dissen- 
tiunt. Maxime probabiliter statuit cum nonnullis 
Beaufortius 84 ), ex scnatoribus iis solis, qui ali- 
quem magistratum gessissent, licitum fuisse, id- 
que tantummodo sollemnibus diebus, togam prae- 
textam usurpare. Q,uum vero ex iis fere tuntum, 
qui magistratus fuerant, senatores lecti sint 85 ), 
simul statui licet, maximam senatorum partem, 
interdum quidem, hac veste usos esse. Contro- 
vcrsfa etiam cst intcr viros doctos, num censo- 
res et tribuni plcbis togam praetexfani gcstave- 
rint 86 ). Omnino autem, ut ex iis, quae diximus, 
apparet, honestiorcs tantum Komanorum praetex- 
tam gestabant, ut huc etiam quadrent haec Nonii 
Marcelli 87 ): „Praetexta, insigne Romanum, 
quod supra tunicas honorati quique sumunt. " 

Tales igitur homines, qui togam praetcxtam 
gestarent, in fabula praetexta sive praetcxtata 
repraesentatos esse et per se intelligitur et vete- 
res docent. Nec vero opus est statuere, omnes, 
qui praetexta uterentur, in his fabulis inductos 
esse. Imprimis Jos. Scaliger 88 ), Bulengerus 89 ), 
Ger. Jo. Vossius 90 ) negant, pueros et puellas in 
hoc fabularum genere locum habuisse. Certe 
nunquam horum partes, etiamsi introducti sint 



84) Republique Rom. II. 1. Cf. Zamoscius de Senatu 
Rom. I. 17; Middletonius Treatise on the Roman Senate. VII. 
— 85) Vidd. Sigonius de Antiquo iure civium Rom. II. 2; 
Zamoscius de Senatu Rom. I. 9. — 86) De praetextarum usu 
vidd. Lazarus Bayfius de Re vest. X.; Ald. Manutius de To- 
ga; Hieronymus Bossius de Toga Rom. XI.; Octav. Ferrarius 
de Re vest. II. 1 — 4, Analect. de re vest. X.; Alb. Rubenius 
de Re vest. II. 14; Aegid. Forcellinius Lex. ling*. Lat. v. 
Praetexta; Sam. Pitiscus Lex. antiquitt. Rom. v. Prae- 
texta. — 87) p. 541 ed. Mercer. — 88) ad Fest. v. Prae- 
textae. — 89) de Tbeatro I. 6. — 90) Institutt. poet. II. 7. 4. 



23 

nliqunndo, primne fuerunt, neque nb liorum po- 
tissimum prnetextn fnbuln nppellntn est, id quod 
putnvit Ant. Augustinus 91 ), quodque significnre 
videtur commentntor Cruquii 92 ), quum: „Prnetex- 
tntn," inquit, „trngoedin fuit n prnetextn veste, 
qun utebnntur nobiles pueri sub disciplinn ad nn- 
num usque decimum quintum. " Prnecipue mn- 
gistrntus in prnetextntis locum hnbuisse, et huius 
generis fnbulnrum tituli, qui ndhuc supersunt, et 
plures veteres scriptores testnntur 93 ). Quod tn- 
men itn intelligendum est, ut primns pnrtes illo- 
rum fuisse credamus. Nnm vix fnbula exstitisse 
putnri potest, in qun soli rnngistratus repraesen- 
tarentur. In tragoediis quoque praeter heroes 
matronae, pueliae, nuntii aliique introducebantur. 
ftuod intelligens Octavius Ferrarius 94 ) praetexta- 
tas dictas esse perperam censet non a personn- 
rum inductnrum veste, sed nb nrguraenti grnvi- 
tnte ntque honestnte. Ut enim palliata n pnllio, 
togntn a togn, sic prnetextntn n prnetextn appel- 
lnri putnndn est« Neque id obstnt, quominus nlios 
quoque homines, qui prnetextn non uterentur, 
introductos esse sumnmus. A potiorum persona- 
rum veste tantum denominata est fabula. Cae- 
terum illud memornbile est, npud nntiquiores scri- 
ptores, ut C. Asinium Pollionem et Horntium, 
prnetextnm nominntnm reperiri hnnc fnbulnm, 
upud recentiores tum prnetextnm tum , idque sne- 
pius, prnetextntnm. Utrumque rectissimum est. 
Palliata fuit quasi amicta pallio, togata toga, 
praetextata praetexta, quum personae, in iis prod- 



91) ad Fest. v. Praetextae. — 92) ad Horat. Epist. 
ad Pis. 288. — 93) Cf. C. Asinius Pollio iu Cic. Epist. ad 
lain. X. 32; Diomedes III. p. 487 ap. Putsch. ; Euanthius de 
Fabula; Festus v. Togatarum, Fragm. p. 75 ed. Dacer.; 
Paullus ex Festo v. Praetextae. — 94) de Re vest. IV. 1 . 



26 

euntes, palliis, togis, praetextis amictae essent; 
praetexta autem dicebatur fabula, ac si ipsa prae- 
texta esset, quum id esset vestis, qua iu ea ute- 
bantur. Longiorem formam serius fortasse fin- 
xerunt, ut praetextarum nomen magis responde- 
ret palliatis ct togatis. 

De natura fabulae praetextatae viri docti 
maxime dissentiunt. Alii 95 ) tragoediam eam fuisse 
dicunt; alii 06 ) comoediam; alii 97 ) modo tragoe- 
diam modo comoediam; alii 98 ) nec tragoediam 
nec comoediam, sed tragoediae similein, quam 
quidem sententiam verissimam existimo, si, ut 
par est, quum in hac disputatione de tragoediis 
loquimur, Graecorum tragoedias, unde Romano- 
rum tragici suas Latine expresserunt, significa- 



95) Ex multis commemorentur Jul. Caes. Scaliger Poetic. 

I. 8; Jos. Scaliger ad Fest. v. Praetextae; Mart. Ant. 
Delrius Syntagm. trag. Lat. T. I. p. 6, 8; Jul. Caes. Bulen- 
gerus de Theatro I. 6; Ger. Jo. Vossius II. 7. I, 4, item 

II. 17. i; Reuvensius Collectan. litt. p. 43; A. G. Langius 
Vindic. trag. Rom. p. 11; Stieglitzius de Pacuvii Duloreste 
p. 12. — 96) Jo. Bapt. Casalius de Trag. et Com., Gronov. 
Thes. antiquitt. Graec. T. VIII. p. 1606; Ant. Augustinus ad 
Fest. vv. Praetextae et Togatarum; Octav. Ferrarius 
de Re vest. IV. 1; Gisb. Cuperus Observatt. I. 10; Floe- 
gelius Gescb. der kom. Litt. T. IV. p. 93 ; Adamus Roman 
antiquities p. 342 ed. Lond. ann. 1814; Fridericus Astius 
Grundriss der Philologie p. 428 sq.; alii. — 97) Signorellius 
Storia critica de' teatri. VII. sub fin.; du Bosius Reflex. crit. 
T.I. XXI.; Schoellius Histoire abregee de la litt. Rom. T. 
I. p. 117 sq.; J. D. Fussius Antiquitt. Rom. p. 167, uude 
pueri discunt haec mira: „In comoediis et tragoediis distin- 
guitur togata a praetextata vel palliata, illa Romani, haec 
Graeci argumenti." — 98) Dacerius ad Fest. v. Togata- 
rum: „Neque praetextatae vere tragoediae sunt, ut volunt 
viri doeti," quem falso accusat Reuvensius Collectan. litt. p. 
38; Forcellinius Lex. ling-. Lat. v. Praetsxta; Planckius 
de Ennii Medea p. 35 ; Niebuhrius Roem. Gesch. T. I. p. 543 
ed. IL: „Die Praetextata hatte nur Analogie zurTragoedie." 



27 

mus. Harura tragoediarum argumenta mythica 
erant propria. Nam etsi exstat Aeschyli fabula 
Persae commemoranturque Phrynichi Exci- 
dium Mileti et Phoenissae ac Lycophronis 
Cassandrenses, quae in historico argumento 
versabantur, tamen hae ipsae, quum tam paucae 
sint, quumque teinporibus, quibus ars tragica aut 
nondum ad sumraura perfectionis fastigiuin perve- 
nerat aut iam degenerare coeperat, scriptae sint, 
tantum abest, ut regulam, innumeris exemplis 
stabiiitam, tollant, ut eam etiam confirment"). 
Inde autem, quod historia mythica his fabulis 
argumenta praebebat, effectura est, ut in tragoe- 
diis personae, conditionem humanam superantes, 
repraesentarentur 100 ). In praetextatis contra ho- 
mines, quos Romanorum historia oflPerebat, quin 
interdum etiam viventes, ut ipsi res, a se gestas, 
in scaena spectarent, introducebantur; quorum 
dignitas ac gravitas nullo modo tanta esse potest, 
quanta eorura, quorum gloria aut fama longo 
temporum, ubi ex inevitabili fato horribilia aut 
superasse aut perpessi creduntur, intervailo aucta 
est. Quare inter Graecorum tragoediam et Ro- 
manorum praetextam non hoc tantum intererat, 
quod illa Graecum, haec Romanum argumentum 
habuit, sed ipsa natura earum diversa fuerit ne- 
cesse est. ftuumque idem fere, quod modo de 
praetextatis diximus, etiam in Graecas historici 
argumenti fabulas vaieat, non temere censetNie- 
buhrius 101 ) , illas quoque ab earum, quae proprie 
apud veteres tragoediae dicuntur, numero prorsus 
removendas esse. 



99) Cf. Aug. Guil. Schlegelius Vorles. ueber dram. Kunst 
uud Litt. T. 1. p. 104 sqq. ed. Upsal. — 100) Cf. Aug. 
Guil. Scblegel. 1. c. p. 93 sqq. — 101) Roem. Gescb. T. I. p. 
543 ed. II. 



28 

At multo minus praetextatae comoediae fuisse 
putandae sunt Nam comoedia semper aliquid 
ridiculi, quo ipso fabula comoedia fit, continere 
debet. Quodsi homines praetextati in comoedia 
essent repraesentati , hi etiam risui spectatorum 
expositi essent; quod optimatium, qui poetarum 
histrionumque licentiam coercendi facuitatem ha- 
buerunt 102 ), maiestati repugnat. Neque fra- 
gmenta, quae nobis servata sunt ex nonnullis prae- 
textis, talia sunt, ut comoedias prodant. 

ftuae sic fere ex sola probabilitate proposui- 
mus, eadem confirmantur Pollionis verbis 103 ): 
„IUa vero iam ne Caesaris quidem exemplo, quod 
(Balbus, Pollionis quaestor in Hispania) ludis 
praetextam de suo itinere ad L. Lentulum pro- 
consulem sollicitandum posuit. Et quidem, quum 
ageretur, flevit, memoria rerum gestarum com- 
motus. " Hic Balbus Gaditanus minor, L. Cor- 
nelii Balbi, pro quo Cicero orationem, adhuc 
residnam, habuit, fratris filius, ad L. Cornelium 
Lentulum, primo belli civilis anno consulem, qui 
Pompeium, in Graeciam recedentem, erat comi- 
tatus, ut hunc a Pompeii coniunctione avocaret, 
a C. Jul. Caesare, a cuius partibus stabat, mis- 
sus erat. Sed re infecta redierat 104 ). lam nemo 
non videt, vilius fabulae argumentum fuisse, quam 
quod tragoediae gravitate dignum esset. Minus 
vero fabula comoedia esse potuit, quum Balbus, 
dum spectat, non ad ridendum, sed ad flendum 
commoveatur. 

Quod igitur ad personarum introductarum 
dignitatem gravitatemque attinet, fabulae praetex- 






102) Cf. Sueton. Octav. XLV. — 103) in Cic. Epist. 
ad fam. X. 32. — 104) Vidd. praeter hanc ipsara Pollionis 
epistolam Cic. ad Att. VIII. 9 et 11, IX. 6; Vell. Paterc. 
II. 51. 



29 

tatae quasi mediae erant inter tragoedias et co- 
inoedias, multo tamen propius ad ilias acceden- 
tes. In quam sententiam quae optime quadrent, 
exstant etiam veterum grammaticorum testimonia. 
Diomedes 105 ): „Prima species, " inquit, „est 
togataruni, quae praetextatae dicuntur, in quibus 
imperatorum negotia agebantur et publica, et 
reges Romani vel duces inducuntur, personarum 
dignitate et argumentorum sublimitate tragoediis 
simiies;" Euanthius 106 ) : „Praetextatas, ab digni- 
tate personarum et Latina historia;" Festus 107 ): 
„Togatarum dupiex genus: praetextarum, ab 
hominum fastigio quae appellantur, quod togis 
praetextis rempublicam administrantes utantur; 
tabernariarum — ;" Paullus ex Festo: „Prae- 
textae appellantur, quae res gestas Romanorum 
contiuent scriptas. " 

Alia tamen offernntur in Dialogo de orato- 
ribus sive de causis corruptae eloquentiae 108 ) : 
„Postero die, quam Curiatius Maternus Cato- 
nem recitaverat, quum offendisse potentium ani- 
mos diceretur, tamquam in eo tragoediae argu- 
mento , sui oblitus , tantum Catonem cogitasset — 
venerunt ad eum M. Asper et Julius Secundus." 
Tum apud Donatum 109 ) haec leguntur: „Fabula 
generale nomen est; eius duae primae partes sunt 
tragoedia et comoedia. Si Latina argumentatio 
sit, praetextata dicitur. Comoedia autem multas 
species habet — ;" et apud Jo. Lydum 110 ): „Tors 
(secundi belli Punici tempore) Aiijiog, 6 'Pcuucuog 
xujuiy.bg, iiv&ov eJiedei^eiTO Ivt\] 'Palui]. c O fie /uv&og 
Tfuvezm elg dvo, elg y.^rfuSaTav y.al nycuTeSTdTav 



105) III. p. 487 ap. Putscb. — 106) de Fabula. — 
107) v. Togatarum, Fragni. p. 75 ed. Dacer. — 108) 
cap. II. — 109) de Conioedia. — 110) de Magistratt. reip. 
Rom. I. 40. 



30 

wv fj /uev z^r\mSdra € Eklrjvizag s%ei vno&eoeig> 
r) 8e nqairelrdra 'Pwpaizdg. C H /uevroi za) t u(pdia 
re/uverai elg enrd — ." Utrumque locum, et Do- 
nati et Lydi, mutilum esse, apparet. Quapropter 
Reuvensius m ), qui Lydum sua ex Donato con- 
texuisse arbitratur, alterum ex altero supplens, 
ita locos restituit: Donati: „Fabula generale 
nomen est; eius duae primae partes sunt tragoe- 
dia et comoedia. Tragoedia, si Graeca argumen- 
tatio, crepidata, si Latina argumentatio sit, prac- 
textata dicitur. Comoedia autem" etc. ; Lydi: 
„ c O de /Liv&og re^iverai eig dvo, elg rqaywdiav zal 
zojjiiwfiiav. Kal r) /uev roaywdia elg zyrjniddrav 
zal nqaire^rdrav ' wv r) /uev c< etc. At apud Do- 
natum sufficiat, si post comoedia repetiveris 
Tragoedia, ut censuit Jo. Valent. Franckius; 
atque apud Lydum pro simplici elg idem sup- 
plendum esse putavit elg dvo, elg^ quod tum 
propter sequens elg enrd y tum propterea, quod 
ita verba illa eo facilius praetermitti potuerunt, 
praeferendum videtur. Id quidem manifestum est, 
tam Donatum quam Lydum praetextatam pro tra- 
goedia habuisse. Porro etiam Acro 112 ) scribit, 
praetextatam quosdam tragoediam dicere; et com- 
mentator Cruquii 113 ) narrat, praetextatam fuisse 
tragoediam a praetexta veste, qua uterentur no- 
biles pueri. Patet igitur ex eo, quod alii prae- 
textatam tragoediae similem dicunt, alii adeo tra- 
goediam, formam et structuram illius ab huius 
forma et structura diversam non fuisse; idque 
haud ambigue testatur etiam Diomedes ll4 ), quum 



111) Collectan. litt. p. 35 sq. — 112) ad Horat. Epist. 
ad Pis. 288. — 113) ibidem. — 114) III. p. 487 ap. Putsch. 
Ex Diomede Rliabani Mauri, qui illuin exscripsit, locus depra- 
vatus de Art. gramm. II., Opp. T. I. p. 47 ed. Colon.: „Togata 
a praetextata tragocdia differt, quod in tragoedia lieroes 



31 

togatam praetextatam a tragoedia differre dicit, 
quod in tragoedia heroes inducantur, in prae- 
textata autem scribatur Rrutus vel Decius vel 
Marcelius. Ac iam certo pronuntiare possumus, 
quae sola ex hoc genere superat, Senecae Octa- 
viam, opus iilud imperfectissimum, praetextam 
esse, eique, quod ad formam attinet, omnes fabu- 
las praetextatas similes fuisse. Erat autem na- 
tura praetextarum ita comparata, ut eae interdum 
personarum gravitate proxime ad tragoedias ac- 
cederent. ftuod tum factum est, quum aut homi- 
nes excellentes, ex antiquitate desumpti, aut qui 
primas partes in republica vel recentioribus tem- 
poribus egerant, in scaenam introducebantur. Quis 
est enim, qui iure neget, in Attii Bruto maiorem 
necessario fuisse gravitatem, quam in ea prae- 
texta, quae facta erat de Balbi quaestoris itinere 
ad Lentulum? Itaque adducti sunt nonnulli, ut, 
non reputantes, tragoediarum mythica argumenta 
esse propria, imprimis ad graviores praetextata- 
rum formamque earum spectantes, tragoedias eas 
nominare non dubitarent; quae appellatio aurea 
quidem litterarum Romanarum aetate fuisse vide- 
tur aliena. Quae autem hodie est tragoediae 
notio dilatatior, quum de tragoediis universe lo- 
quimur, iure in earum numerum referre poteri- 
mus et Phrynichi Aeschylique ac Lycophronis 
fabulas memoratas et Romanorum praetextatas, 
quarum exitus praeterea plerumque tristes fuisse 
videntur, ut non soium Senecae Octavia, sed 



introducuntur, ut Pacuvius tragoedias nominibus beroicis scripsit, 
Orestem, Chriseu, et his similia. In praetextata autem qua 
inscribuntur nomina Latina, ut Brutus vel Decius, a sic fere 
emendandus est: „Togata praetextata a tragoedia differt — 
Orestem, Chrysen, et his similia; in praetextata autem, qua 
inscribuntur nomina Latina, Brutus vel Decius. " 



52 

etiam Decii, Paulli, quem Paullum ad Cannas 
occisum fuisse probabile est, Marcelli, Catonis 
(Uticensis) nomina, quibus huiusmodi fabulae in- 
scriptae exstabant, haud obscure produnt. 

Inter comoedias Acro solus, quod sciam, ex 
antiquis scriptoribus praetextatas recenset. Verum 
praeterquam quod omnia illa, quae exposuimus, 
istam opinionem refellunt, etiam schoiiasta ipse 
tam dubitanter loquitur, ut rem ei prorsus igno- 
tam fuisse appareat. Kaec enim apud eum le- 
guntur 115 ): „Praetextatam quidam dicunt tragoe- 
diam, comoediam autem togatam. Alii autem 
dicunt, praetextatam et togatam comoedias esse, 
sed togatas, in quibus sunt Graeca argumenta, 
praetextatas, in quibus Latina. Et togatas Aelius 
Lamia, Antonius Rufus, Cn. (C?) Melissus, Afra- 
nius, Pomponius scripserunt. Comoediarum genera 
sunt sex: stataria, motoria, praetextata, 
tabernaria, togata, palliata." Verba Co- 
moediarum genera etc, quibus dissimilia inter 
se mista sunt, praeterea ne eiusdem quidem vi- 
dentur, qui caetera scripsit. Parum enim haec 
cum antecedentibus cohaerent. 

Niebuhrius 116 ) scribit, quum praetextata re- 
gum et imperatorum facta repraesentaret, per se 
intelligi, eam continuo tempore Graecarum tra- 
goediarum caruisse. Qualis autem fuit illa tem- 
poris perpetuitas? Nonne in Graecorum quoque 
tragoediis, velut praecipue in Agamemnone Ae- 
schyli atque in Andromacha et Supplicibus Euri- 



115) ad Horat. Epist. ad Pis. 288. — 116) Roem. 
Gesch. T. I. p. 543 ed. II. : „ Sie (die Praetextata) stellte die 
Thaten roemischer Koenige und Feldherren dar (Diomed. III. 
p. 487.), und hiernach versteht es sich von selbst, dass iimen 
wenigstens die Einheit der Zeit griechischer Tragoedien 
fehlte; dass sie Historien, wie die shakespearschen, waren." 



33 

pidis res, quae necessario iongiore temporis in- 
tervallo nec sine intercapedine factae esse putan- 
dae sunt, repraesentatas videmus? Sed etsi con- 
cedimus, tragoediarum argumenta propterea, quod 
historia mythica illa suppeditabat, simpiiciora fuisse 
faciliusque ad servandum tempus continuum apta 
reddi potuisse et plerumque reddita esse, tamen 
potuisse etiam res historicas, modo id vellent 
poetae, ita tractari, ut temporis perpetuitas non 
negligeretur, non minus est concedendum. Certe 
mihi non liquet, quidni Carthaginis vel Corinthi 
oppugnatio simiii ratione in scaena repraesentari 
potuerit, ac Thebarum antiquarum. Et, ut exem- 
plum afferam , nonne in Persis Aeschyli temporis 
perpetuitas magis etiam servatur, quam in non- 
nullis tragoediis? Etiam in fabula, de Balbi iti- 
nere ad Lentulum composita, probabiliter nihii 
aliud actum est, nisi negotia, quae Baibus cum 
Lentulo habuit; eaque, ut videtur, optime uno 
tenore ac sine temporis intermissione describi po- 
tuerunt. Itaque per se quidem minime intelligi- 
tur, quum praetextarum argumenta essent histo- 
rica, temporis perpetuitatem in iis neglectam esse; 
quamquam facile mihi persuadeo, non magnopere 
poetas illam curaturos fuisse. 

Nec magis placet altera eiusdem viri opinio, 
quam loco commemorato profert, non unum locum 
fabuiae praetextatae scaenam fuisse, profecta ex 
eo, quod ex Bruto Attii versus nonnulli servati 
sunt 117 ), quibus Tarquinius Superbus cum somnii 
coniectoribus colloquitur, atque ex eadem fabula 
haec verba laudata reperiuntur 118 ) : „ Qui recte 
consulat, consui cluat." Nam Tarquinium Nie- 
buhrius ad Ardeam de somnio suo cum cius con- 



117) ap. Cic. de Divin. XXII. — 118) ap. Varr. de 
L. L. V. 14. p. 85 ed. Spengel. 

3 



34 

iectoribus collocutum esse arbitratur, et ex ver- 
bis allatis colligit, in hac praetextata consules 
creatos esse, quod factum sit Roinae. ftuae 
etiamsi recte statui concederemus , tamen inde 
nihil aliud sequeretur, quam in Attii Bruto scae- 
nam mutatam esse, minime, in omnibus praetex- 
tatis; quemadmodum in Eumenidibus Aeschyli et 
Aiace Sophoclis scaena mutatur, licet in caeteris 
eorum tragoediis non fiat idem. At ne illud qui- 
dem recte contendas, in Attii Bruto scaenam modo 
ad Ardeam modo Romae fuisse. Nam verba Q,ui 
recte consulat, consui ciuat adeo melius 
quadrant in deliberationem de futura reipublicae 
administratione, quae profecto in castris haberi 
potuit, quam in consulum creationem. Caeteruin 
de hac re sentio, ut de temporis perpetuitate. 

III. 

Fabula trabeata dicta est a trabea, togae 
specie 119 ), quam gestabant reges Romanorum 12 °), 
consules diebus sollemnibus 121 ), augures 122 ), saiii 
festo suo 123 ), praecipue vero equites in trans- 



119) Isidorus Orig. XIX. 24: „Trabea erat togae spe- 
cies ex purpura et cocco." Vidd. praeterea Ald. Manutius 
de Toga med. ; Octav. Ferrarius de Re vest. II. 5, item 
Analect. de Re vest. V.; Dempsierus Paralip. ad Rosinii An- 
tiquitt. Rom. V. 32. — 120) Livius I. 41; Ovidius Fast. I. 
37, II. 503 sq.; Plinius H. N. VIII. 74, IX. 63; Isidorus 
Orig. XIX. 24. — 12l) Virgilius Aen. VII. 611 sq. Trabea 
pro consulatu ponitur apud Ciaudianum in Rufin. I. 249, in 
Eutrop. fl. Prol. 10, de Laudib. Stilic. 11.3; apud Symma- 
chum Epist. IX. 112. — 122) Suetonius ap. Serv. ad Virg. 
Aen. VII. 611. Cf. de auguruin trabea, quae diximus supra 
ann. 83. — 123) Dionysius Halic. Antiquitt. Rom. II. 70: 
„Ovtoi nuvTtg ol oulioi /ogtvTui Tivtg tloi y.ul vf.ivrfcul 
twv ivonXicov &t(ov. ^Eoqttj o^uvtwv Ioti ntQi tu lA&rjvaia, 
rw xaXovfitva) JVLuqtuq (LiTjvl, drjjnoTtXrjg inl noXkug rj/ut- 
Qug ayo/ntvrj, iv uig dia Tijg noXtiog ayovai Tovg %0Q0vg ug 



3o 

vectione aliisque pompis 124 ). Videtur autem tra- 
bea, quum ea sollemnibus maxime diebus uteren- 
tur, nisi in pace, non esse gestata. Nam quem 
Iocum, quo etiam alii decepti sunt, Ger. Jo. Vos- 
sius 125 ), probaturus, duces in bello trabea usos 
esse, ex Livio 126 ) ponit: „Consul, cum Corcyrae 
hybernasset, vere primo in continente trabeatus 
ad hostem pergit," is hodie vulgo ita correctus 
legitur: „Consul — quum Corcyrae hibernasset, 
vere primo in continentem traiectus, ad hostem 
ducere pergit. " Imperatorum quidem temporibus 
eam in urbe tantum usurpatam esse, ex Clau- 
diano apparet, qui eam ab ornatu militari aperte 
distinguit 127 ). 

ftuin igitur, ut in fabula praetextata prae- 
textati, sic in trabeata trabeati locum habuerint, 
nemo negabit. ftuodsi, quum utramque vestem 
honoratiores tantum de populo gestaverint, in hac 
re probabilitatem sequi liceret, quae de fabula 
praetextata diximus, eadem de trabeata valerent 
Scribit etiam Ger. Jo. Vossius 128 ), dubium non 
esse, quin eaedem vel saltem vicinae praetextatis 
fabulis fuerint trabeatae; et Prideauxius 129 ): 
„Easdem personas (primarias) cum C. Melis- 
sus — cum togis trabeatis in scenam introduxis- 



T£ ttjv uyoQu.v v.ui TQ KuntTcoXiov xut noXXotg ciXXovg tSiovg 
T€ xut dr j f.woiovg Tonovg, yacovug notxiXovg yuXxiuig ui- 
TQUig xuTttyotruivot xut Tr^ivvug eunenoQnr jt uivot neQinoQCfv- 
Qovg cpotvtxonuQvcpovg , ug xuXovot TQufiiug' 1'oti d' int- 
ycoQtog uvTr^Pcouutotg la&rjg iv TOig nuvv Ttuioig," 
et quae sequuntur. — 124) Vidd. Dionysius Haiic. Antiquitt. 
Rom. VI. 13; Livius IX. 46; Valerius Max. II. 2. 9; Tacitus 
Ann.IH. 2; Suetonius Domit. XIV.; alii. — 125) Institutt. poet. 
II. 7. 5. — 126) XXXII. 6. Cf. Aunott. in ed. Draken- 
borch. — 127) de III. consul. Honor. 5, de IV. consul. 
Honor. 12, de Cousul. Mall. Theod. 14. — 128) Institutt. 
poet. II. 7. 5. — 129) ad Marmor. Oxon. p. 206. 



36 

set, eadem deinde fabula (praetextata) trabeata 
etiam coepit appellari. " Similiter sentit Jo. Aug. 
Ernestius 130 ). Cuperus 131 ) autem, licet praetex- 
tatam pro comoedia habeat, trabeatas tragoedias 
fuisse pronuntiavit Sed videamus antiquos. Anti- 
quorum scriptorum Suetonius 132 ) solus trabeata- 
rum nominatim facit inentionem, ex quo haec 
ponamus: „C. Melissus (Maecenatis libertus et 
bibliothecae in Octaviae porticu praefectus) — ut 
ipse tradit, sexagesimum aetatis annum agens, 
libellos Ineptiarum, qui nunc Jocorum in- 
scribuntur, componerc instituit, absolvitque cen- 
tum et quinquaginta, quibus et mimos diversi 
operis postea addidit. Fecit et novum genus toga- 
tarum, inscripsitque trabeatas. " Togatae Sue- 
tonii tempore vulgo dicebantur comoediae Ro- 
mani argumenti. Trabeatae igitur, si fuerunt 
togatarum genus, probabiliter et ipsae comoediae 
fuerunt. Quam sententiam confirmat Ovidius, qui 
Melissum, quem quidem, quae usitate comoediae 
dicebantur, eiusmodi fabulas composuisse nesci- 
mus, hac ratione alloquitur 133 ) : 

„Musaque Turrani tragicis innixa cothurnis; 
Et tua cum socco Musa, Melisse, levis." 
Quin autem, licet plures Melissi a scriptoribus 
commemorentur, Ovidius hunc, ut qui ipsius ae- 
qualis esset, significaverit, dubitandum non vide- 
tur. Nec quisquam caeterorum Melissorum co- 
moedias scripsisse traditur. Acro 134 ) quidem et 
vetus Cruquii commentator 135 ) Cn. Melissum inter 
togatarum scriptores enumerant ; sed procul dubio 
uterque idem est habendus, et Cn. mutandum est 



130) ad Sueton. de Ulustr. gramm. XXI. — 131) Obser- 
vatt. I. 10. — 132) de Ulustr. gramm. XXI. — 133) Ejrfst. 
ex Ponto IV. 16. 30. — 134) ad Horat. Epist. ad Pis. 288. — 
135) ibidem. 



37 

in C. , quippe qui a C. Maecenate hero praeno- 
men acceperit 136 ). Relatus autem in togatarum 
scriptores putandus est propter trabeatas suas; 
etsi vix credibile est, his scholiastis ipsis eas 
innotuisse. 

(Juaeritur iam , quos potissimum eorum , qui 
trabea uterentur, Mclissus in his fabulis intro- 
duxerit. Osannus 137 ) ex notione trabeae, expo- 
sita a Lydo 138 ): „*H TQafiala /lcovov xov yrjybg 
hvyyave naQaxovQa, oiovel OTolrj emorjjuos/' 
suspicatur, istarum fabularum argumenta intra 
regum historias fere constitisse. Sed Lydi qui- 
dem opinionem, reges solos trabeam gestavisse, 
ex iis, quae de huius vestis usu diximus, falsam 
esse patet. Neque omnino liquet, quare scriptor 
reges potissimum trabeatos introducturus fuerit. 
Probabilius sumi queat ex Dionysii Halicarnas- 
scnsis, quacum aliorum scriptorum testimonia con- 
sentiunt, descriptione saliorum, hos trabeatis argu- 
menta suppeditavisse. Est autem, quod me mo- 
veat, ut potius cum Forcellinio 139 ) , A. G. Lan- 
gio 140 ) aliisque, quorum tamen nemo suspicionis 
suae causam prodit, praecipue equites Romanos 
in fabulis trabeatis repraesentatos esse existimem. 
Tres erant enim post Sullae tempora populi Ro- 
mani ordines: senatorius, equester, plebeius. Se- 
natorius ordo in praetextatis inducebatur, ut supra 
vidimus, plebs in tabernariis, quod infra monstra- 
bitur. Tertio ordini, equestri, ut qui non ita 
multo ante plane constitutus esset, nondum ex- 
stabant fabulae. Quare Melissus, ut suas quis- 
que haberet ordo fabulas, ad novum, in quo 



136) Cf. Osannus ad Appuleii de Orthograpliia fragm. 
p. 70. — 137) 1. c. — 138) dc Magistratt. reip. Rom. I. 7, — ■ 
139) Lex. ling. Lat. v. Trabeatus. — 140) Vindic. trag-. 
Rom. p. 52. 



38 

equites introducerentur, fabularum genus scriben- 
dum facile invitari potuit. Et quemadmodum 
ordo equester medius erat inter senatorium et 
plebeium, ita, quod ad personarum dignitatem 
attinet, trabeatas medias fuisse inter praetextatas 
et tabernarias credere par est. 

IV. 

Fabulam tabernariam a taberna dictam 
esse, manifestum est; minus, qui factum sit, ut 
inde appellaretur. ftuae antiquiores viri docti 
vel probabiliter vel absque probabilitate de hoc 
fabularum genere pronuntinrunt, eorum praecipua 
in continuata hac disputatione indicabimus. Re- 
centissimus rem evincere studuit Osannus. Is 141 ) 
a tabernis, ubi huiusmodi vilis argumenti comoe- 
diae, ut ait, primum agerentur, tabernariam nomen 
duxisse suspicatur. Putat enim, hoc fabularum 
genus initio a scaena publica sive theatro alie- 
num vel cohibitum fuisse, postea vero etiam ad 
publicos ludos, non mutato tabernariarum nomine, 
translatum esse; idque inductus Jo. Lydi loco l4 ' 2 ): 
„Ta(j£Ovaoia de r) Gzrjvajrr) rj xreaTgixrj xwuojfiia/' 
quem ita legendum coniicit: „Tafieovaoia fie r) 
oxrjvwTrjj ov &eaTor/.r) xujfjiuydia." At praeter- 
quam quod haec opinio mera nititur coniectura, 
eaque vel ideo non optima, quod in loco, sic 
restituto, saltem to tiocjtov vel simile quid de- 



141) Analect. crit. p. 68 sq. — 142) de Magistratt. reip. 
Rom. I. 40. — Affcrt Osannus ad probandam suam senten- 
tiam etiam Festi locum , quem sic exhibet : „Togatarum duplex 
genus: praetextarum , hominum fastigio, quae sic appellantur, 
quod togis praetextis rempublicam administrent: tabernaria- 
rum, quia hominibus excellentibus etiam humiles permixti, ut 
sunt plagiarii, servi denique et cauponae et tabernis honeste 
prodeant persaepe. " Quae verba quomodo ostendant, taber- 
narias initio a theatro alienas fuisse, equidem non intelligo. 



39 

sideratur, etiara per se improbabile est, Romanos, 
qui versibus Fescenninis, saturis, mimis delecta- 
rentur, iuventuti suae fabuias Atellanas agendas 
concedereni, unquam fabularum genus ullum thea- 
tro indignum habuisse. Nec magis Reuvensius 143 ) 
audiendus est, verba r) ^earQixrj spuria iudi- 
cans, sed, si quid sani hic Lydum protulisse cre- 
dere fas est, legeudum : „ TafitQvaQia dt r) oxrj- 
vcorij SeaTQiy.il xvjiHpdia." ^xr^vovv est tabernas 
exstruere, et oxtjvojtt) &eaTQixij xco t wpSia est co- 
moedia, quae, dum spectatur in theatro, in scaena 
tabernas habet exstructas, id est, per cuius re- 
praesentationem scaena .tabernis est deformata, 
sive in qua homines humiliores, qui in tabernis, 
id est, domibus privatis ac parvis, habitant, intro- 
ducuntur. Nam alterum ex altero sequitur, quo- 
niam scaena personis actitantibus respondere debet. 
Ut autem Lydum sic corrigamus et interprete- 
raur, non desunt nobis auctores. Diomedes 144 ), 
cuius verba repetit Rhabanus Maurus us ) : „ Se- 
cunda species togatarum," inquit, „quae taber- 
nariae dicuntur, humiiitate personarum et argu- 
raentorum similitudine comoediis pares, in quibus 
non magistratus regesque, sed humiles homines 
et privatae domus inducuntur; quae quod olim 
tabulis tegerentur, communiter tabernariae voca- 
bantur." Osannus 146 ) hunc locum admodum cor- 
ruptum dicit, Bothius 147 ), Osannum reprehendens, 
sanissimum. Qualis hodie est locus, tabernaria- 
rum nomen, licet grammaticus id manifesto volue- 
rit, eo non explicatur. Nam qui inde taberna- 
riae vocari potuerint, quod privatae domus, quae 



143) Collectan. litt. p. 50 sq. — 144) III. p. 487 ap. 
Putscli. — 145) de Art. gramm. II., Opp. T. 1. p. 47 ed. 
Colon. — 146) Analect. crit. p. 68. — 147) Comicc. Lat. 
fraginni. p. 156. 



40 

in iis inducebantur, olim tabulis tegerentur, non 
liquet, nisi addas, istas domus tabernas appeila- 
tas esse. Itaque Diomedes, nisi, quia Maurus 
quoque habet quae quum olim tabulis tege- 
rentur, tabernariae vocabantur, errore 
scripserit, quae hodie leguntur, postrema verba 
sic protulit: quae, quod olim tabulis tege- 
rentur, communiter tabernae vocaban- 
tur. A tabernis autem tabernarias appellari per 
se intelligitur. Isidorus 148 ) : „Tabernae," inquit, 
„olim vocabantur aediculae plebeiorum parvae et 
simplices, in vicis asseribus et tabulis clausae; 
unde et tabernariae, quod ibi (in tabernariis) so- 
lebant (sc. tabernae) considere. " Eadem cx- 
scripta exstant apud Rhabanum Maurum 149 ). Fe- 
stus 150 ): „Togatarum (dupiex est genus: prae- 
textarum, hjominuin fastigio; quae (sic appellan- 
tur), quod togis praetextis rem(p. administrarent) ; 
tabernariarum, quia (hominibus ex)cellentibus 
etiam humiles (permixti, ut sunt p)lagiarii, servi *. 
denique et (cauponae ex tab)ernis honeste prod- 
eant (persaepe)." Quae uncinis inclusimus, licet 
ea in codice desiderentur atque ab Fulvio Ursino 
suppleta sint, tamen etiam sic satis patet, non a 
tabernis, in quibus huiusmodi fabulae agerentur, 
sed in quibus personae, in his comoediis prod- 
euntes, versarentur, nomen accepisse taberna- 
rias. Perperam autem hic iegitur, in tabernariis 
hominibus excelientibus humiles permixtos 
fuisse; quod cum aliorum testimoniis non con- 
sentit. Praeterea etiam omnino lacunae tali ra- 
tione expietae sunt, ut Festum ita scripsisse cre- 
dere non possimus 151 ). Probabilius locum sic 



148) Orig. XV. 2. — 149) de Univers. XIV. 17. — 
150) v. Togataruin, Fragm. p. 75 ed. Dacer. — 151) 
Minus etiam verisimiliter 5os. Scaliger scripserat: „Togatarum 



41 

restituas: „Togatarum duplex genus: prae- 
textarum, ab hominum fastigio quae appellantur, 
quod togis praetextis remp. administrantes utan- 
tur; tabernariaruru, quia cum minus excellentibus 
etiam humiles personae, ut plagiarii, servi deni- 
que et caupones, ex tabernis honeste prodeant in 
scaenam." In his cum minus et in scaenam 
ipsi indagavimus; caetera Jo. Valent. Franckio 
debemus. Minus excellentes (quam ii, qui 
in fabulis praetextatis , de quibus Festus modo 
locutus est, introducuntur) sunt homines privati, 
honeste tamen viventes; humiles sunt plagiarii, 
servi, lenones, alii huius generis. ftuod Diome- 
des non facit discrimen inter homiues humiles et 
privatos, eo neminem offensum iri puto. Restat, 
ut afferatur Euanthii locus 152 ) : „Tabernarias, ab 
humilitate argumenti et stili," ex quo id quidem 
patet, si humile argumentum humilisque stiius 
fabularum tabernariarum erant propria, etiam 
homines humiles in iis processisse, simulque ho- 
rum aediculas in scaena apparuisse. Caeterum, 



privatum argumentum est, quia hominum fastigia quaedam 
sunt. Praetextatarum publicum, quod togis praetextis remp. 
administrent. Tabernariarum, quia personis excellentibus etiam 
humiles mistae caupones, plagiarii, servi denique et lenones 
in tabernis honeste prodeant, mistum argumentum est." Unde 
Delrius Syntagm. trag. Rom. T. I. p. 6: „ Tabernariarum 
mixtum fuit argumentum . et in iis personae togatae simul 
cum praetextatis introducebantur, ut ex Sex. Pompeio docti 
homincs observarunt. Quod mixtum mediumque poematis genus, 
valde suspicor Hilarotragoediam, vel (ut Plautus) Tragicoco- 
moediam dictum ; quod nec ad Tragoediae dignitatem assur- 
gehat, nec ad Comoediae humilitatem deprimebatur: liuius- 
modi est Amphitryo Plauti, et Graecorum Hercules Licym- 
nius." Eadem fere apud Ger. Jo. Vossium lnstitutt. poet. 
II. 7. 7 et Prideauxium ad Marmor. Oxon. p. 206 leguutur; 
nec multo meliora apud Signorellium Storia critica de' teatri 
VII. sub fin. aliosque. — 152) de Fabula. 



42 

ut postea monstrabitur, verendum est, ut definitio 
illa ab ipsius Euanthii iuanu profecta sit. 

Denique non dissimulandum arbitror, etiam 
Jo. Bapt. Casalium et Jul. Caes. Scaligeruin, in 
cuius partes transit Gisb. Cuperus 153 ), censere, 
tabernariam a tabernis, in scaena dispositis, no- 
men accepisse. Casalius 154 ): „Tertium," inquit, 
„comoediae genus humilis fortunae imitabatur 
homines tunicis indutos, nec tunicata dicta est, 
sed ab habitaculis humilibus ac tabernis, quae 
disponebantur in scena, tabernaria est nominata;" 
Scaliger 155 ): „Ultimum genus (fabularum Latina- 
rum) capiebat humilem fortunam popularium ne- 
gotiorum cum tunicis tantuin: quae tamen haud- 
quaquam Tunicatae eadem ratione, sed ab habi- 
taculis nomen adeptae sunt. igitur Tabernariae, 
quod cum tabernis scenae disponebantur. u Sine 
ulla autem probabilitate homines tantummodo tu- 
nicatos in his fabulis repraesentatos esse dicunt. 
Nam etsi pauperiores, quam qui togam emere 
possent, tunicarn tantum gestabant; tamen eius- 
modi homines non solos in fabulis tabernariis in- 
troductos esse, Diomedis et Festi testimonia al- 
lata satis superque docent. Neque dubitari po- 
test, si tunicati tantum homines in iis processis- 
sent, quin Romani eas tunicatas appellavissent 156 ). 
Ut igitur vera est Ferrarii 157 ) sententia, togarum 
usum in tabernariis fuisse, ita ex parum perspe- 



153) Observatt. I. 10. — 154) de Trag-. et Com. II., 
Gronov. Thes. antiquitt. Graec. T. VIII. p. 1606. •— 155) 
Poetic. I. 7. — 156) Sine veterum auctoritate Sehoellius Hi- 
stoire abregee de la litt. Rom. T. I. p. 118: „Les auciens 
distioguent trois especes de comedies, qu' ils appellent prae- 
textatae, trabeatae et tunicatae;" et Baehrius Gesch. 
der roem. Lit. p. 53 sq.: „Comoedia tunicata oder ta- 
bernaria." — 157) de Re vest IV. 1. 



43 

cta tabernae notione eius, sicut Cuperi 158 ) et 
Floegelii 159 ), opinio fluxisse videtur, imprimis 
opifices et institores in iis introductos esse, quum 
omnes homines tenuiores in tabernis habitarent. 
Nisi certa testimonia exstareni, ipsas aediculas ho- 
minum humiliorum tabernas appellatas esse, unde 
dictae sint tabernariae, harum nomen inde ortum 
esse putari posset, quod, quae vulgo tabernae 
dicuntur, plerumque in domorum privatarum, quae 
in his fabulis repraesentabantur, parte antica ap- 
parebant. 

Tali ratione investigantes , unde fabula ta- 
bernaria nomen traxerit, simul vidimus, quamvis 
humiliores personae in ea prodirent, tamen eam 
non ita vilis argumenti fuisse, ut nonnulli, no- 
mine eius et Euanthii vel potius librarii alicuius 
verbis decepti, arbitrantur, sed comoediae, quae 
proprie dicebatur, parem; ad quam sententiam 
corroborandam facit praeterea Diomedes, scri- 
bens 160 ): „Togata tabernaria a comoedia differt, 
quod in comoedia Graeci ritus inducuntur perso- 
naeque Graecae, Laches, Sostrata; in illa vero 
Latinae. " Ad tabernarias igitur etiam pertinet, 
quae soia hodie ex eo genere superest, Pseudo- 
plautina dueruius sive Aulularia. Quum 
vero personae illae humiliores ex plebe sumeren- 
tur, supra recte statuisse nobis videmur, quomo- 
do praetextatae praecipue senatorii ordinis fuerint 
propriae, sic tabernarias plebeii proprias fuisse. 
Qui tamen de plebe magistratus facti essent, eos 
iam non tabernariis, sed praetextatis argumenta 
obtulisse, per se inteliigitur. 



158) Observatt. I. 10. — 159) Gescb. der kom. Lit. 
T. IV. p. 94. — 160) 111. p. 487 ap. Putsch. 



44 

V. 

Quibus ita expositis, oritur quaestio, cuius- 
nammodi fuerint togatae illae, quas pro peculiari 
fabularum genere, ab his, de quibus egimus, di- 
verso, plurimi accipiunt. Quorum quia, dum 
caeteri fere gravius duntaxat argumentum togatis 
tribuunt, quam tabernariis 161 ) , Jo. ttapt. Casa- 
lius 162 ) tantum et Jul. Caes. Scaliger 163 ) de per- 
sonis, quae in fabula togata prodierint, definite 
senteutiam suam pronuntiarunt, in hac quoque 
sola examinanda paullisper commoremur. Ea est, 
in hisce fabulis senatores privatos cum togis in- 
troductos esse, indeque eas dictas esse togatas. 
Qui autem fuerunt senatores privati? Apud an- 
tiquos, ni fallor, nusquam sermo est de senato- 
ribus privatis. Sed ut recte dicantur, qui aut 
magistratum nondum adepti erant, aut munere 
publico vacabant, tamen tantum abest, ut discri- 
men iliud sufficiat statuendo, senatores in fabula 
togata inductos esse, quum populus universus to- 
gam gestaret, ut prorsus incredibile sit, si pars 
ordinis illius amplissimi peculiari fabularum ge- 
neri argumenta suppeditasset, quum toties ista- 
rum fabuiarum fiat mentio, neminem iilud tradi- 
turum fuisse. Ut igitur verisimilius est, quum in 
tabernaria personae, simplici toga amictae, locum 



161) Exemplo sint, quae profert du Bosius Reflex. crit. 
T. I. XXI.: „Les pieces du second caractere (tabernariae) 
etoient des Comedies un peu moins serieuses. "' De tog-atis 
scripserat: „La Comedie Romaine ou Togata, parce qu'on 
y introduisoit ordinairement de simples citoyens dont Phabit 
etoit le vetement appelle Tog-a;" et paullo post, quae cum 
his non congruunt: „Les pieces du premier caractere etoient 
tres-serieuses, et l'on y introduisoit meme des personnages 
de condition, ce qui les fait appeller quelquefois Praetex- 
tatae." — 162) de Trag. et Com. II., Gronov. Thes. an- 
tiquitt. Graec. T. VIII. p. 1606. — 163) Poetic. I. 7. 



45 

habuerint, eandem fabulam etiam simpliciter to- 
gatam appellatam esse, quam togatae nomine pe- 
culiare fabularum genus significari, ita diserta 
quoque veterum testimonia docent, utramque ean- 
dem fuisse. Diomedes 164 ) : „Togatas autem," 
inquit, „quum sit generale nomen, specialiter ta- 
men pro tabernariis non modo communis error 
usurpat, qui Afranii (sc. tabernarias) togatas ap- 
pellat, sed et poetae, ut Horatius, qui ait 165 ): 
Vel qui praetextas vel qui docuere 

togatas." 
Idem Diomedes 166 ) : „Togatas tabernarias in scae- 
nam ductaverunt praecipue duo, Afranius et Quin- 
ctius. " L. Afranius et T. Quinctius Atta notis- 
simi sunt togatarum scriptores. duodsi eorun- 
dem poetarum fabulae ab aliis togatae, ab aliis, 
ut a Diomede, tabernariae vel togatae taberna- 
riae dicuntur, non fuit discrimen inter togatas et 
tabernarias. Donatus 167 ): „ Comoediarum formae 
sunt tres: palliatae, Graecum habitum referentes; 
togatae, iuxta formam personarum habitum to- 
garum desiderantes, quas nonnulli taberna- 
rias vocant; Atellanae" et quae sequuntur. 

Etiam latiore significatione, serioribus qui- 
dem temporibus, fabulae togatae nomen usurpa- 
tum esse, Festi et Diomedis testimonia, quae at- 
tulimus, docent. Praeterea apud Diomedem 168 ) 
haec exhibentur: „Prima species est togatarum, 
quae praetextatae dicuntur — . Secunda species 

164) III. p. 487 ap. Putsch. — 165) Epist. ad Pis. 288. 
— - 166) III. p. 488 ap. Putsch. — 167) de Comoedia. Ut 
locum dedimus, ita leg*endus est. Cf. Reuvens. Collectan. litt. 
p. 46 sq.; Schopen. in Mus. Rhen. T. I. p. 157. Vulg-o le- 
gitur: „Palliatae, Graecum hahitum ferentes, quas nonnulli 
tabernarias vocant; togatac etc. " Quam quidem verhorum 
collocationem veram esse non posse manifestum est. — 168) 
III. p.487 ap. Putsch. 



46 

togataruni, quae tabernariac dicuntur — ." Nec 
potest negari, quin optimo iure praetextatae to- 
gatarum nomine una comprehendantur. Nam ut 
praetexta re vera toga erat, ita praetextata vere 
erat togata. Nec immerito Suetonius, quoniam 
trabea togae erat species, Melissi trabeatas no- 
vum genus togatarum appellavit. A grammaticis, 
qui de his rebus scripserunt, trabeatas praeter- 
missas esse puto ea de causa, quod, quia C. Me- 
lissus propter id ipsum, quod praeter Suetonium 
nemo earum aperte facit mentionem, et solus 
scripsisse videtur huiusmodi fabulas nec magno- 
pere in iis coinponendis excelluisse, iliis non in- 
notuerint. Neque videntur omnino homines no- 
vam istam Melissi inventionem multum curavisse ; 
ut dubium quoque videatur, num unquam trabea- 
tae actae sint. 

Apud aureae aetatis scriptores tabernariae 
nomen non reperitur. Ubicunque apud hos hu- 
iusmodi fabularum fit mentio, eae togatae dicun- 
tur. Nam ex Horatii versu 169 ): 

„Migret in obscuras humiii sermone tabernas," 
quo nonnulli, ut Lambinus et Baxterus, taberna- 
rias significari putarunt , nihil sequitur. Dicit enim 
poeta illo loco nihil aliud, nisi deo vel heroi hu- 
mili sermone, qui hominum sit, in taberna de- 
gentium, abstinendum esse. Itaque nescio, an 
sumere liceat, tabernariae nomen a grammaticis 
prorsus fictum esse, quum fabulam togatam no- 
men generale fecissent, ac propterea aiiud, quo, 
quae antea togata dicebatur, appellaretur, inve- 
niendum esset. Neque enim nostram adscribimus 
opinioni Diomedis, qui 170 ): „Initio," inquit, „to- 



169) Epist. adPis. 229. — 170) III. p. 486 ap. Putsch. 
Apud Rhabanum Maurum de Art. gramm. 11. , Opp. T. I. p. 47 ed. 
Colon., uhi Diomedis locus repetitur, initium eius sic scriptum 



47 

gatae comoediae dicebantur, quod omnia in pu- 
blico, honore confusa, cernebantur; quae togatae 
postea in praetextatas et tabernarias divideban- 
tur. " Nam neque illud probabile est, praetex- 
tatas unquani, nisi ab hominibus imperitis, co- 
moedias dictas esse, neque statuere licet, latio- 
rem togatae significationem antiquiorem fuisse, 
quam angustiorem, quia, quae exstant testiuionia, 
hoc Diomedis excepto, omnia contrarium docent. 
Neque adeo serioribus temporibus tabernariarum 
nomen pro togatarum angustiore significatione in 
communem loqueudi usum receptum fuisse, tum 
Diomedes ipse profitetur, quum togatas, quod sit 
generale nomen , pro tabernariis communem 
errorem 171 ) usurpare narrat, tum Donatus, to- 
gatas a nounullis tabernarias vocari dicens, com- 
probat. 

Quum vero nihil certius esse possit, quam 
easdem fabulas ab aliis togatas, ab aliis taber- 
narias dictas esse, ii loci, ubi iuxta tabernarias 
togatae, ut aliud fabularum genus , ponuntur, aut 
ab ipsis auctoribus falsi profecti, aut a librariis 
corrupti putandi sunt; praesertim quum plerique 
eorum non minus per se ancipitis fidei videantur, 
quam propterea, quod cum aliis non consentiunt. 

Euanthius 172 ) haec habet: „Illud vero te- 



est: „Trag-oediae scilicet et comoediae initio apud Latinos 
tog-atae dicebantur. " — 171) Pro communis error Dio- 
medes rectius scripsisset communis loquendi usus. Pari 
ratione interdum liomines tenuiores, qui civitatis principes of- 
ficii gratia in forum deducebunt, uc deinde domos reducebant, 
licet alii quoque togam gesturent, y.az f^o/^v togati appel- 
labuntur. Vid. Forcellin. Lex. ling*. Lat. v. Tog-utus. Et 
Asconius Paedianus p. 1364 up. Gotbofr. pruetextum et togam 
ita exponit, ac si praetexta non fuerit toga. „Praetexta, a 
inquit, „ bonestiorum , toga viliorum; quod etiam circa mulie- 
res servabatur. " — 172) de Fabula. 



48 

nendum est, post vsav y.aj/uojSiav Latinos multa 
fabularum genera protulisse: ut togatas, a scae- 
nicis atque argumentis Latinis; praetextatas , ab 
dignitate personarum et Latina historia; Atella- 
nas, a civitate Campaniae, ubi actitatae sunt plu- 
rimae; Rhinthonicas, ab auctoris nomine; taber- 
narias, ab humiLitate argumenti et stili; mirnos, 
ab diuturna irnitatione vilium rerum et levium 
personarum. " Apud Donatum 173 ) haec exstant: 
„Comoedia autem muitas species habet: aut enim 
paliiata est, aut togata, aut tabernaria, aut Atel- 
lana, aut mimus, aut Rhinthonica, aut pianipe- 
dia; u et alio loco 174 ): „ Sicut apud Graecos doa- 
fxa, sic apud Latinos generaliter fabula dicitur, 
cuius species sunt tragoedia, comoedia, togata, 
tabernaria, praetexta, crepidata, Atellana, fiixrbg, 
Rhinthonica. " Acroni 175 ) tribuitur hic locus: 
„Comoediarum genera sunt sex: stataria, moto- 
ria, praetextata, tabernaria, togata, palliata." 
Similiter scribit commentator Cruquianus 176 ): 
„Fabularum autem Romanarum genera quinque: 
stataria, motoria, praetexta, tabernaria, togata." 
Jo. Lydus 177 ) : J9 H /usvtoi y.oj/uwdia/' inquit, „%$- 
juvsTai eig enTa 9 eig naXliaTav ', ToyaTav , AieX- 
Xavr/v , TafieQvaoLav, c Piv&ojviy.r)v 3 Tikavintdaoiav 
y.al ( ui[iixrjv , r < quae genera deinceps paucis ver- 
bis definit. Hi loci tantum non omnes ita sunt 
comparati, ut facile a librariis, qui, ignari, eas- 
dem fabulas duobus nominibus appellari, apud 
scriptores modo togatas, si tabernariae adessent, 
modo tabernarias, si togatas tantum reperisseut 
commemoratas, desiderarent, falso suppleri po- 
tuerint. Itaque apud Euanthiuin, quem, Donati 



173) de Comoedia. — 174) ad Terent. Adelph. Prol. 7. 
— 175) ad Horat. Epist. ad Pis. 288. — 176) ibidem. — 
177) de Magistratt. reip. Rom. I. 40. 



49 

aequnlem, ipsum tam crasso modo errasse haud 
crediderim, aut verba togatas, a scaeuicis 
atque argumentis Latinis, aut taberna- 
rias, ab humilitate argumenti et stili ab 
aliena manu profecta esse existimo. Difficile 
autem dictu est, utra horum verborum expun- 
genda sint. Togatae parum accurate definiuntur, 
quoniam non earum tantum argumenta erant La- 
tina; tabernariarum definitio orta videtur ex ipso 
nomine, quo, quum veram tabernae notionem 
non teneret, scriptor deceptus sit. Verisimilius 
tamen est, quum togatarum definitio tantum indi- 
ligentiam arguat, tabernariarum vero ignorantiam, 
verba togatas, a scaenicis (sc. actoribus) at- 
que argumentis Latinis ipsius Euanthii esse. 
Sed id quidem manifestum est, non multum huic 
loco tribuendum esse. Donatus priore locorum, 
quos modo posuimus, multas dicens comoediae 
esse species, septem enumerat; paulio post, 
quem locum ante posuimus, narrat, comoediarum 
formas esse tres: palliatas, togatas, quas non- 
nulli tabernarias vocent, Atellanas; atque alia 
etiam sunt, quae eiusdem auctoris feruntur in 
commentario ad Terentii Adelphos, ubi togata, 
tabernaria etc. non comoediae species dicuntur, 
sed iuxta eam ponuntur. Possis tamen faciii ne- 
gotio, quos postremos e Donato attulimus, duos 
illos locos ita restituere, ut, quisquis eorum fuit 
auctor, is vera protulisse videatur, si in priore 
eorum scripseris togata vel tabernaria pro 
togata, aut tabernaria, et alterius partem po- 
steriorem sic edas : tragoedia, comoedia, 
togata tabernaria, praetexta crepidata, 
Atellana, mimus , Rhinthonica. Prae- 
texta crepidata, id est, praetexta tragoedia, 
quemadmodum grammatici interdum loquuntur. 



50 

Vocabulum mimus Reuvensio 178 ) debemus. 
Quae apud Acronem et scholiastam Cruquianum 
offeruntur, ea sanari non possunt, quoniam partu 
monstra edita sunt. Jo. Lydi verba, postrema 
a nobis posita, corrupta esse non puto, sed Ly- 
dum ipsum hic, ut saepissime alias, in errore 
versari. Si vero doctior est, quam quae pro so- 
lita eius inscitia exspectari potuerit, tabernariae 
definitio, quam proposuit, eam forte alicubi re- 
pertam in librum suum haud mutatam retulisse 
putandus videtur. 

Reliquum est, ut nonnulla addantur de Se- 
necae philosophi loco 179 ): „Quam multa poetae 
dicunt, quae a philosophis aut dicenda aut dicta 
sunt. Non attingam tragicos aut togatas nostras: 
habent enim hae quoque aliquid severitatis et 
sunt inter comoedias et tragoedias mediae: quan- 
tum disertissimorum versuum inter inimos iacet; 
quam multa Publii non excalceatis, sed cothur- 
natis, dicenda sunt. Unum eius versum, qui ad 
philosophiam pertinet, — referam, quo negat 
fortuita in nostris habenda: 

Alienum est omne, quidquid optando 

v e n i t " 
Manifestum est, phiiosophum imprimis ex senten- 
tiis de fabularum gravitate iudicare. Sententiae 
autem severiores sane non paucae fuerunt in to- 
gatis, ut non tantum ex hoc Senecae testimonio 
intelligitur, sed etiam ex Titinii Afraniique reli- 
quiis suspicari licet. Facit ad rem etiam Fronto, 
apud quem haec legimus 180 ) : „Vel graves ex ora- 
tionibus veterum sententias arriperetis, vel dul- 
ces ex poematis, vel ex historia splendidas, vel 
comes ex comoediis, vel urbanas ex togatis, vel 

178) Collectan. litt. p. 68. — 179) Epist. VIII. — 180) 
Epist. II. 2. p. 159 ed. Mai. 



M 

ex Atellanis lepidas et facetas." Aliquid igitur 
severitatis togatas habuisse, facile nobis persua- 
demus; nec, quominus ita sentiamus, adversatur, 
siquidem opus istud recentius, quod et ipsum sen- 
tentiis gravioribus refertum est, respicere licet, 
Pseudoplautina Querulus sive Aulularia. At me- 
diae inter comoedias et tragoedias profecto nec 
caeterae fuerunt togatae, neque est Querulus sive 
Aulularia; licet KJinkhamerus 181 ), Senecae aucto- 
ritate inductus, iudicium illud ad hanc quoque 
retulerit. Facilius illud quadraret in praetextatas ; 
quas tamen scriptorem contra communem loquendi 
usum togatarum nomine signtficasse non est cre- 
dibile. Recte autem Caesius Bassus 182 ) , omissis 
generalibus palliatarum et togatarum nominibus, 
has fabulas enumerat: tragoediam, praetex- 
tatam, comoediam, tabernariam, Atella- 
nam, Rhinthonicam, mimos. Planipedias, 
quae praeter Satyricam et trabeatam, de quibus 
suo loco dictum est, desiderantur, scriptor mi- 
morum nomine videtur una complexus esse; quum 
praesertim caeteras fabulas singulari numero po- 
suerit, has plurali. Causa autem eius rei vide- 
tur, quod Bassi tempore tam Graeci quam Ro- 
mani argumenti mimos eodem mimorum nomine 
designaverint. 

Quaeritur iam, utrum solae praetextatae, tra- 
beatae, tabernariae generali togatarum nomine com- 
prehendantur, an etiam Atellanae et planipediae 
huc referendae sint, quod volunt viri quidam do- 
cti , ut Chabotius 183 ) , Cruquius 184 ) , Dacerius 185 ), 
du Bosius 186 ), Forcellinius 187 ). Veterum nemo 

181) Prolegg. ad banc fab. VI. — 182) de Metris, p. 
2672 ap. Putscb."— 183) ad Horat, Epist. ad Pis. 288. — 
184) ibidem. — 185) ad Fest. v. Togatarum. — 186) 
Reflex. crit. T. I. XXI. , ubi miiui planipediaruui loco positi 
sunt. — 1 87) Lex. ling. Lat. vv. F a b u 1 a , T o g a t u s. 

4 * 



52 

Atellanas et pianipedias togatas dicit. Nec per 
se verisimile est, fabulas istas ad togatas perti- 
nere. ftuid enim Oscis personis, quae in Atel- 
lanis inducebantur 188 ), cum toga commune fuerit? 
et planipedes non togati, sed riciniati actitabant. 
Ricinium quidem Festus 189 ) scribit dixisse duo- 
decim tabularum interpretes virilem togani, prae- 
textam clavo purpureo, qua mulieres uterentur; 
sed quum per se periculosum esset, ex uno hoc 
testimonio ambiguo concludere, planipediam in 
togatarum numerum esse referendam, tum etiam 
idem illud ricinium alii aliter definiunt 190 ). Qui 
igitur factum est, ut viri illi docti in opinionem 
istam inciderint? Haud dubie Diomedem, con- 
fuse scribentem vel potius corruptum, ut Reu- 
vensius 191 ) et Bothius 192 ) , prave intellexerunt. 
Diomedes inter Latinas fabulas et togatas discri- 
men facit; illi vero utrasque easdem esse eum 
dicere putant. Quodsi ostenderimus , eam esse 
Diomedis sententiam, quam nos modo diximus, 
illorum opinio ultro concidet. 

Legitur apud Diomedem 193 ) : „ Togatarum 
fabularum species tot fere sunt, quot et pallia- 
tarum. Nam prima species est togatarum, quae 
praetextatae dicuntur — . Secunda species toga- 
tarum, quae tabernariae dicuntur — . Tertia spe- 



188) Vidd. Schoberus de Atellanis p. 10, Muukius de 
Pompon. Bonon. pp. 25, 51. — 189) v. Recinium. — 190) 
Vidd. Alb. Rubenius de Re vest. I. 7; Octav. Ferrarius Ana- 
lect. de re vest. IX.; Ger. Jo. Vossius Etymol. v. Rica; Sam. 
Pitiscus Lex. antiquitt. Rom. v. Ricinium; Gesnerus Thes. 
ling. Lat. v. Ricinium. — 191) Collectan. litt. p. 42, p. 
47, p. 63. — 192) Comicc. Lat. fragmm. p. 99. — 193) 
III. p. 487 ap. Putsch. Eadem fere ad verbum repetita exstant 
apud Rhabanum Maurum de Art. gramm. II., Opp. T. I. p. 
47 ed. Colon. 



55 

cies est fabularum Latinarum, quae a civitate 
Oscorum, Atella, in qua primum coeptae, Atel- 
lanae dictae sunt — . Quarta species est plani- 
pedis, qui Graece dicitur mimus. " Quae pro- 
fecto talia sunt, ut grammaticus non tantum prae- 
textatam et tabernariam, sed etiam Atellanam et 
planipediam pro togatis habere videatur. Nihiio 
vero minus hanc eius sententiam non esse, colli- 
gere licet vel ex illo loco, quem supra attuli- 
mus: „Initio togatae comoediae dicebantur, quod 
omnia in publico, honore confusa, cernebantur; 
quae togatae postea in praetextatas et 
tabernarias dividebantur." Praeterea etiam 
in iiio altero loco discrimen facit inter fabulas 
togatas et Latinas. Scribit enim prima species 
(praetextata) est togatarum, secunda spe- 
cies (tabernaria) togatarum; at tertia spe- 
cies (Atellana) est fabularum Latinarum, 
quarta species est planipedis, ubi generaie 
nomen prorsus omittit, quia modo antecessit fa- 
bularum Latinarum, quod etiam huc pertinet. 
Porro paullo inferius legitur togata praetex- 
tata, togata tabernaria, nusquam togata 
planipedia vel togata Atellana. Diomedes 
igitur, ut caeteri scriptores antiqui omnes, Atel- 
lanas et pianipedias a togatis discernit; sed aut 
ita confuse scripsit, ut sententia eius vix possit 
intelligi, aut, id quod pius verisimiiitudinis prae 
se fert, locus ilie allatus alicubi mendo laborat. 
Legendum est: „Latinarum fabularum species 
tot fere sunt, quot et palliatarum. " Nec depra- 
vationis causa non est in promptu. Exspectave- 
rat aliquis, ut non fabulae Latinae et palliatae 
inter se opponerentur, sed togatae et palliatae, 
mutandumque sibi censuit, ignarus, omnes qui- 
dem Graeci argumenti fabulas a palliatis histri- 



34 

onibus actas esse, nec vero omnes Latini argu- 
menti a togatis. 

Aliam autem quaestionem movit Rothius, qunm 
haec protulit 194 ) : „Neque alii carminum generi 
(quam fabulis Rhinthonicis) annumerandae viden- 
tur ipsius Novii fabulae, quae inscriptae sunt 
Phoenissae, Picus (quem pro rege Aborigi- 
num habet) et Paulus, in quo Paulo intelligam 
Paulum Aemiiium, Persei regis Macedonum vi- 
ctorem, jtierayfw&iLLi^o^uevov elg yelolov: ut harum 
fabularum duae posteriOres fuerint 'Pivd-covixal 
e^ojxLxaly ut loquitur Joannes Lydus de Magi- 
strat. Romanorum 1, 40, h. e. Rhinthonicae to- 
gatae, prima autem, cuius Phoenissae argumen- 
tum, eiusmodi pailiata. Quae duo diversa fabu- 
larum genera non distinguens Osannus 1. 1. (Ana- 
Iect crit. p. 69 sqq.) male turbat, scribendum esse 
contendens c Plv&ujvlz?) r) e^aueTOLxr) , quo nihil 
inutilius fingi potest." Non dubito quidem, quin 
sibi soli Osannus coniecerit istud tgctjbisTQixrj; 
tamen nihilo magis accedere possum Rothii opi- 
nioni, quum mihi non liqueat, quomodo, qui de 
Romanorum rebus scripsit, fabuiarn togatam, id 
est, Romanam, egujTLxrjv dicere potuerit, quum 
sic ei potius appellanda esset, quae non esset 
Roikana. Nec, si Rothii interpretatio vocabuii 
vera esset, Lydi testimonio fide tributa, aliae 
Rhinthonicae fuissent Graecae, aiiae Romanae, 
sed omnes Romanae. Praeterea Lydus Romanas 
fabulas a Graecis ita discernit, ut crepidatae et 
palliatae c EllrjVixag vno&eoeig, praetextatae autem 
et togatae c PujjLiaixag tribuat. ftuodsi scripsit 
'Plv&ujv lxt) r) e^ujTixr], hanc nec Graecam nec 
Romanam putavit, idque, ut videtur, ea de causa, 
quod eius auctor nec Romanus erat neque ex 



194) Comicc. Lat. fragmm. p. 45. 



Graecia propria oriundus. Paulius autem fa- 
bula Novio abiudicanda esse videtur, ut ad Paulli 
Pacuvianae, quae practextata erat, fragm. III. 
ostendeinus. Restat Picus. Qui cur potius pro 
rege Aboriginum, quam pro ave, habendus sit, 
non apparet. Si Naevius Lupum et Pullos 
scripsit, Pomponius Vaccam et Verrem aegro- 
tum, Laberius Scylacem et Taurum: etiam 
Novius a pico ave fabulae inscriptionem petere 
potuit, et quidem eo facilius, quod haec avis in 
fatidicarum numerum referebatur. 

Remotis vero, quae Bothius nobis proposuit 
ad defendendam Rhinthonicam togatam, examinan- 
dus est, qui causam praebuisse videtur, cur Li- 
lius Gregorius Gyraldus 195 ) Rhinthonicas etiam 
L a t i n a s vocatas esse dixerit, Euanthii locus 196 ) : 
„Illud vero tenendum est, post veav zcDjLLwdlav 
Latinos muita fabularum genera protulisse, ut 
togatas — ; praetextatas — ; Atellanas — ; Rhiu- 
thonicas, ab auctoris nomine; tabernarias — ; mi- 
mos — . " Si quis ex uno hoc loco de Rhintho- 
nicarum argumento iudicare vellet, sane facile, 
quum ibi Rhinthonicae a Latinis prolatae dican- 
tur et inter Romani argumenti fabulas — nam 
mimi pro planipediis positi videri possunt — - enu- 
merentur, colligere in animum induceret, eas quo- 
que, de quibus hic agimus, omnino ex caetera- 
rum.fuisse genere; qua opinatione, etsi non ex- 
staret Plauti Amphitruo, nihil esse posset minus 
probabile, quoniam earum auctor fuit Graecus, 
verique simillimum est, Romanos primas quidem 
huius generis fabulas suas a Graecis ad se trans- 
tulisse. Q,uocirca locus ita intelligendus est, ut 
scriptor nihil aliud dixisse putetur, quam Latinos 

195) de Poetar. hist. VII., Opp. T. II. p. 400. — 196) 
de Fabula. 



36 

post comoediam etiam alias fabulas protulisse, in 
quibus Rhinthonicae quoque fuerint. Et incerta 
quidem res manet, num Romani etiam Latini ar- 
gumenti fabulas Rhinthonicas unquam habuerint, 
licet per se veri non dissimile sit, fieri potuisse, 
ut eiusmodi fabulae exsisterent, ut ex hoc quoque 
genere essent Latinae, quae Graecis responderent 
et in togatas referendae essent. Sed si vere id 
factum esset, suspicari quidem etiam liceat, illos 
huic quoque generi Latini argumenti, ut caeteris, 
novum inventuros fuisse nomen, nec Diomedem, 
qui Rornani argumenti fabulas cum Graecis liben- 
ter comparat, Rhinthonicas prorsus inlactas reii- 
cturum fuisse. 

VI. 

Iam liceat praecipua eorum, quae demonstra- 
visse nobis videmur, paucis repetere. Fabula toga- 
ta, cuius argurnentum erat Romanum , ut paliiatae 
Graecum, perinde, ac pailiata, latiore et angustiore 
significatione usurpabatur. Latiore significatione ea 
pro triplici popuii Romani ordine dividebatur in 
praetextatam, trabeatam, tabernariam sive togatam 
augustiore significatione. Praetextatis, praeterquam 
quod etiam reges et serioribus temporibus impera- 
tores quoque in iis introducebantur, imprimis ordo 
senatorius argumenta suppeditabat; trabeatis ordo 
equester; tabernariis ordo piebeius. Quod ad digni- 
tatem et formam attinet, praetextatae similes erant 
tragoediis, a quibus eo differebant, quod tragoedia- 
rum argumentum erat mythicum, ideoque perso- 
nae, humanam conditionem superantes, in iis pro- 
cedebant, in praetextatis contra personae histori- 
cae; trabeatae comoediis Graecis similes erant, 
nisi quod his graviores fuisse putandae sunt; ta- 
bernariae comoediis Graecis erant pares, nec falso 



57 

comoediae Romani argumenti dicuntur. Praeterea 
trabeatarum ac tabernariarum, quippe recentiori 
comoediae Atticae respondentium, personas fictas 
fuisse statuendum est. Ac si iam omnium, quae 
apud Romanos fuerunt, fabularum scaenicarum 
tabulam proponamus , aliter ea , atque Langius 197 ) 
eam exhibuit, constituenda erit, hac fere ratione: 

F abul a: 
A. Graeci argumenti sive palliata latiore signi- 
. ficatione : 

a. tragoedia sive crepidata, 

b. comoedia sive palliata angustiore significa- 
tione vel proprie dicta, 

c. tragicocomoedia sive Rhinthonica, Graecis 
iXaQOTQaycpdia sive 3 IxaXixrj xcojLtcpdla, 

d. mimus angustiore significatione vel proprie 
dictus, 

e. Satyrica ; 

H. Latini argumenti: 

a. togata latiore significatione : 
a. praetexta sive praetextata, 
/3. trabeata, 

y. tabernaria sive togata angustiore signi- 
ficatione vel proprie dicta, 

b. Atellana, 

c. planipedia sive pianipedaria sive planipes 
(riciniata). 

Si vero, ex hodierno more tragoediae no- 
tionera dilatans, praetextam tragoediam dixeris, 
tabeliam etiam ita edere possis: 

Fabula: 
A. tragoedia latiore significatione : 

a. Graeci argumenti, quae proprie tragoedia 
dicitur, sive crepidata sive paliiata, 

197) Vindic. trag. Rom. p. 52. 



58 

b. Romani argumenti sive praetexta sive prae- 
textata sive togata; 

B. comoedia latiore signiiicatione : 

a. Graeci argumenti: 

a. comoedia sive palliata, quae proprie 

dicitur, 
fi. tragicocomoedia sive Rhinthonica, Grae- 

cis ilaQOTQaycpdla sivelxaXty.rj ziouipdLa, 
y. mimus, qui proprie dicitur; 

b. Latini argumenti: 
a. trabeata, 

/3. togata, quae proprie dicitur, sive ta- 

bernaria, 
y. Atellana^ 
S. planipedia sive planipedaria sive plani- 

pes (riciniata); 

C. Satyrica. 

VII. 

Mores, qui in fabulis togatis repraesentaban- 
tur, omnino erant urbani. Nec vero semper ipsa 
urbs togatarum scaena fuit. Quod quidem ad 
praetextatas attinet, supra monstratum est, non 
in urbe tantum togam praetextam gestatam esse; 
ut vel inde suspicari liceat, praeter ipsam Romam 
etiam alia loca praetextatis scaenam praebuisse; 
quod confirmatur iis, quae super Attii Bruto at- 
que ea fabella, quae de Balbi itinere ad Lentu- 
lum facta erat, diximus. Nec dubitare nos si- 
nunt fragmenta, quin Attii Aeneadarum sive De- 
cii scaena alius fuerit locus, atque ipsa Roma; 
quod idem etiam de Pacuvii Paullo ex reliquiis 
statuere licebit. Quin quum praetextarum argu- 
menta ex historia Romana peterentur, resque 
egregiae, hisce fabulis idoneae, saepius alibi, at- 
que in ipsa urbe, gestae essent, omnino etiam 



59 

alia loca saepius, quani caput reipublicae, prae- 
textatis scaenam videntur suppeditavisse ; ut in 
liac re vix differrent Romanae fabulae a tragoe- 
diis Graecis, quibus perinde aliis alia loca scae- 
nam praebuerunt. Trabeatarum contra, quoniam 
equites, ut qui soli eorum, qui trabea uterentur, 
in iilis repraesentati esse videantur, hanc vestem 
in pompis tantum usurpabant, scaenam ipsam ur- 
bem fuisse, veri est simile. Quod ad taberna- 
riarum scaenam attinet, errare non videbimur, si, 
ut comoediarum Graecarum scaenam fere Athe- 
nae praebebant 198 ) , illam pierumque ab urbe 
petitam essc asseverabimus. ftuum vero tam late 
patuerit togarum usus, interdum quidem etiam 
aliunde eam sumptam esse, haud iure negares, 
etsi non exstarent fragmenta, istud probantia. 
Servatus est ex Titinii Setina hic versus: 

„Accede ad sponsum audacter: virgo nulla est 

tali 9 Setiae." 
Unde liquet, fabulae scaenam non Romam, sed 
Setiam fuisse. Praeterea laudatur Attae fabula 
Aquae caldae, qui titulus indicat oppidum, quo, 
ut lavarentur, homines convenirent 199 ); ad quam 
rern probandam faciunt etiam verba, inde allata, 
quae haud dubie balneatoris sunt: „Atque etiam 
muginantur hodie. Atque ego occlusero fontem." 
Neque est incredibile, ab Aquis caldis oppido, 
in Hispania Tarraconensi ad Minium flumen sito, 
togatae huius titulum esse petitum. 



198) Plaut. Menaechm. Prol. 7 sqq.: 

„Atque hoc poetae faciunt in comoediis: 
Omnis res gestas esse Athenis autumant, 
Quo Graecum vobis illud videatur raagis; 
Ego nusquam dicam, nisi ubi factum dicitur. 
Atque adeo hoc argumentum Graccissat; tameo 
Non Atticissat, verum Sicilicissitat." 
199) Cf. Varro de L. L. IX. 41 ed, Spengel. 



60 

VIII. 

De actoribus togatarum Niebuhrius 20 °) sen- 
tit, has quoque fabulas, ut Atellanas, ab Roma- 
nis ingenuis incolumi civitate agi potuisse; qua 
re motus, nescio. Veterum nemo illud tradidit; 
et propter hoc ipsum, quod Livius diserte Atel- 
lanas solas ab Romanis ingenuis actas esse nar- 
rat, dubitari non potest, quin ab iisdem histrioni- 
bus, qui palliatas agerent, etiam togatae sint actae. 
Livii locus hic est 201 ) : „ ftuod genus ludorum 
(Atellanas), ab Oscis acceptum, tenuit iuventus, 
nec ab histriouibus pollui passa est. Eo institu- 
tum manet, ut actores Atellanarum nec tribu mo- 
veantur, et stipendia, tamquam expertes artis 
ludicrae, faciant. " Idem colliges ex Horatio, 
scribente 202 ) : 

„Recte necne crocum floresque perambulet Attae 
Fabula, si dubitem, clament periisse pudorem 
Cuncti paene patres: ea quum reprehendere 

coner, 
Quae gravis Aesopus, quae doctus Roscius egit." 
Neque enim Atta, quod sciamus, alias fabulas, 
atque togatas, composuit. Denique huc trahi pos- 
sunt haec, quae Suetonius in Neronis capite un- 
decimo offert: „Inducta est et Afranii togata, 
quae Incendium inscribitur; concessumque, ut 
scaenici ardentis domus supellectilem diriperent 
ac sibi haberent. " 

Asconius Paedianus 203 ) narrat, Latinas fa- 
bulas, ut togatas, Atellanas et huiusmodi alias, 
per pauciores actas esse personas, quam Graecas. 
Diomedes 204 ) quidem contra scribit, Latinos scri- 



200) Roem. Gesch. T. I. p. 543 ed. II. — - 201) Hist. 
VII. 2. — 202) Epist. II. 1. 79 sqq. -— 203) ad Cic. 
Divinat. in Q. Caecil. XV. — 204) III. p. 488 ap. Putsch. 



61 

ptores complures personas in fabulas introduxisse, 
ut speciosiores eas frequentia facerent. Videntur 
tamen huius verba referenda esse tantummodo 
ad palliatarum couioediarum scriptores. Fragmenta 
togatarum non ita sunt comparata, ut inde de 
numero personarum introductarum certo iudicari 
possit. Querulns sive Aulularia non repugnat 
Asconii testimonio. 

Saltare togatas tradit Pliuius 205 ) primum 
instituisse Stephanionem , qui utrisque saeculari- 
bus ludis saitaverit, et divi Augusti et quos Clau- 
dius Caesar consulatu suo quarto fecit. Inde hic 
Stephanio apud Suetonium 206 ) dicitur togatarius. 
Ita quidem Plinii et Suetonii locos intelligo, 
quamquam apud illum haud necessariam putans 
Harduini emendationem togatas pro togatus. 
Nam qui togatas saltat, necessario etiam togatus 
saltat. C. J. Grysarius 207 ) autem togatarium 
putat esse togatarum actorem, scribendumque apud 
Plinium togatarius pro togatus; ut Stephanio 
proprie fuerit togatarum actor, qui in mimo quo- 
que saltaverit. Verum praeterquam quod haec 
opinio mutationem necessariam reddit, quod paullo 
ante ostendimus, ab iisdem histrionibus, qui pal- 
liatas agerent, togatas quoque actas esse, quod 
omnino probabile non est, fuisse, qui togatas 
solas agerent, etiam ex Plinii loco laudato appa- 
ret, Stephanionem non fuisse actorem fabularum, 
sed saltatorem. 

IX. 

ftuando fabulae togatae scribi coeptae sint, 
non certo constat. Donati locus 208 ): „Comoe- 



205) H. N. VII. 48 sub fin. — 206) Octav. XLV. — 

207) Ueber den Zustand der Roem. Buehne im Zeitalter 
des Cicero, in Allg> Schulztg. a. 1832 II. 46. p. 361. — 

208) de Comoedia. 



62 

diam apud Graecos dubium est quis invenerit, apud 
Latinos certum est. Comoediam et tragoediain to- 
gatam primo Livius Andronicus reperit," quia opi- 
nio ista neque alius scriptoris testimonio neque ipsius 
Andronici fabularum titulis autfragmentisprobatur, 
aut ab ignaro homine profectus aut corruptus e&t. 
Osannus 209 ) pro togatam coniecit palliatam; 
fortasse recte. Probabile autem est, siquidem ex in- 
scriptione iudicare licet, Naevium, cuius Romu- 
lus laudatur, primum togatam praetextatam do- 
cuisse. Certe adstipulari non possum A. G. Lan- 
gio 210 ), eam comoediam potius vel satiram fuisse 
suspicanti ex Varronis loco 211 ): „Est lana, quam 
in Romulo Naevius appellat Oscain, ab Oscis." 
Haec enim, ut, qualia sunt, profecto nihil produnt 
de natura Romuli Naevianae, ita etiam corrupta 
sunt, et cum antecedentibus, ut in tractandis 
fragmentis monstrabimus, emendanda videntur hac 
ratione: „Carere a carendo, quod eam (ianam) 
tum purgant ac deducunt, ut careat spurcitia, 
quum ex ea carunt, quod in ea haeret neque est 
lana; quae in Romulo Naevius appellat Osca, ab 
Oscis." Sed ne haec quidem evertunt probabili- 
tatem, quam offert inscriptio, fabulam fuisse prae- 
textatam, quum non incredibile videatur, poetam 
etiam in praetexta ad Oscorum sordes alludere 
potuisse. Si ex aliis locis verisimile esset, Ro- 
manos Latini argumenti habuisse fabuias Rhin- 
thonicas, tum fortasse incidere posses in suspi- 
cionem, hanc quoque eiusdem fuisse generis. 
Recte autem Langius cum Scriverio 212 ) et aliis 
negat, in praetextatas referendum esse Ennii 
Scipionem; quod fecerunt Delrius 213 ), Rnlenge- 



209) Analect. crit. p. 44. — 210) Vindic. trag. Rom. 
p. 14. — 211) de L. L. p. 92 ed. Bipont. — 212) Col- 
lectan. vett. tragicc. p. 37. — 213) Syntagm. trag. 



63 

rus 214 ), Ger. Jo. Vossius 21S ), Planckius 216 ), alii. 
Nam quae ex Ennii Scipione laudantur, ea sumpta 
sunt ex carmine, quo Ennius Scipionis res gestas 
celebraverat, quodque versibus trochaicis septe- 
nariis sive quadratis compositum fuisse iure exi- 
stimat C. Blumius 217 ). Legimus enim apud Gel- 
lium 218 ): „ Valerius Probus grammaticus inter suam 
aetatem praestanti scientia fuit. Is Hanniba- 
lem et Hasdrubalem et Hamilcarem ita 
pronuntiabat, ut paenultimam circumflecteret ; ut 
testis est epistola, scripta ad Marcellum, in qua 
Plautum et Ennium multosque alios veteres eo 
modo pronuntiasse affirmat. Solius tamen Ennii 
versum unum ponit ex libro, qui Scipio in- 
scribitur. Eum versum, quadrato numero 
factum, subiecimus; in quo, nisi tertia syllaba 
de Hannibalis nomine circumflexa ponatur, nume- 
rus clausurus. Versus Ennii, quem dixit, ita est: 
Et qui propter Hannibalis copias con- 

siderant." 
Librum hic esse carmen, quod commemoravimus, 
non fabulam, dubitare nos non sinit loci ratio, 
quum, si praeter carmen illud etiam fabula eodem 
nomine exstitisset, Gellius non tamquam de uno 
et noto libro, Scipionis nomine inscripto, locutus 
esset, nec intelligatur, si voluisset significare fabu- 
lam, quidni etiam, ut solet, proprio vocabulo 
usurus fuisset, praesertim quum hic, si liber pro 
fabula poncretur, ambiguitas verenda esset. Ut 
autem versus trochaici, qui ex Ennii Scipione 
laudantur, non ex fabula, sed ex carmine desumpti 
esse putandi sunt, ita ab hoc carmine prorsus 



Lat. T. I. p. 104. — 214) de Theatro J. 6. — 215) 
Institutt. poet.II. 7. 4 et II. 17. 1. — 216) de Ennii Medea 
p. 32. — 217) Einleitung in Ronfs alte Gesch. p. 48 sq. — 
218) Noctt. Att. IV. 7. 



64 

removendi sunt versus hexametri heroici, perpe- 
ram illuc relati ab Hieronymo Coiumna 219 ), cui 
qui temere auscultarent non defuerunt. Is enim, 
deceptus loco, quem Macrobius 22 °) ex Ennii Sci- 
pione ponit: „Sparsis hastis longis campus splen- 
det et horret," poema hexametris versibus coin- 
positum arbitrabatur, atque ideo nonnullos taies 
Ennii versus, quum ei huc spectare viderentur, 
contra librorum auctoritatem sub Scipionis no- 
mine posuit. Quae autem inde allata manifesto 
trochaico metro constant, ea ex operis prooemio 
sumpta esse opinabatur. Sed quod attinet ad 
versum illum, qui vulgo putatur hexameter heroi- 
cus, is eiusmodi est, ut recte iudicare videatur 
Bothius 221 ), quum tales numeros ne Ennio qui- 
dem imputarit. Nec vero assentiri possum viro 
docto, pro asynarteto eum habenti. Est procul 
dubio trochaicus septenarius, cuius finis deside- 
ratur, delendumque vocabulum et, profectum ex 
antecedente splendet vel a iibrario, versum ex- 
plente vel asyndeton refugiente ; nisi, quae tamen 
mutatio paullo maior est, cum Ger. Jo. Vossio 222 ) 
pro eo scribere malis atque. Deinde apud Tre- 
bellium Pollionem 223 ) haec sunt: ,,Dicit Ennius 
de Scipione: Quantam statuam faciet po- 
pulusRomanus, quantam columnam,quae 
res tuas gestas loquatur." Quae Hierony- 
mus Columua violenter et parum Latine hoc modo 
in hexametros coegit: 

O quantam statuam faciet, quantam- 

que columnam 

Romanus popolus: res, quae, ac tua 

gesta loquatur. 



219) Ennii fragmm. p. 267 sqq. — 220) Saturn. VI. 4. — 
221) Tragicc. Lat. fragmm. p. 60. — 222) de Historicis 
Lat. I. 2. — 223) Claud. VII. 



6S 

Verum vidisse videtur Salmasius, quum Trebel- 
lium hic non ipsissima poetae verba posuisse an- 
notavit, sed sententiam. Neque certo quidem ex 
Pollionis verbis patei, eum ista attulisse ex car- 
mine, Scipionis nomine insignito, unde Macro- 
bius 224 ) haec exscripsit, quae non magis sapiunt 
prooemium, quam versus ille apud Gellium: 

„ — Mundus coeli vashis constitit silentio, 

Et Neptunus saevus undis asperis pausam dedit; 

Sol equis iter repressit tingulis volantibus; 

Constitere amnes perennes, arbores vento vacant." 
Certissime autem constat, togatas praetextatas 
composuisse praestantissimos Romanorum tragi- 
cos, M. Pacuvium et L. Attium; item, Cu- 
riatium Maternum, oratorem et poetam tra- 
gicum. Maecenatis laudatur Octavia, quam 
fuisse praetextatam, sicut auctorem eius clarum 
illum C. Cilnium, infra probare conabimur. Unam 
praetextam etiam A. Persius Flaccus, sati- 
rarum poeta, edidisse fertur. Quin praeter hos 
etiam nonnulli alii praetextatis scribendis operam 
dederint, non est quod dubitemus. Saltem nemo 
horum enumeratorum propter tempus interiectum 
illam, a Balbo quaestore positam, scribere potuit. 
Neque hic praetereunda est, quae adhuc exstat, 
Octavia. Porro a scholiasta Cruquii 225 ) prae- 
textatas et togatas composuisse dicuntur Aelius 
Lamia, Antonius Rufus, Cn. (C.) Melis- 
sus, Afranius, Pomponius; ut omittam, qui 
post Afranium enumeratur, Africanum, quod 
nomen, ortum ex simili nomine antecedente, ex- 
pungendum esse iure nonnulli monuerunt. Eosdem 
tamen eodemque ordine Acro 226 ) togatarum tan- 
tum scriptores recenset; ac dubito sane cum A. 



224) Saturn. VI. 2. — 225) ad Horat. Enist. ad Pis. 
288. — 226) ibidem. 

5 



66 

G. Langio 227 ) , num horuni vel unum praetexta- 
tas fecisse aliis testimoniis confirmare queas. 
Certe quod ad Melissum attinet, sclioliastae testi- 
monium dubium redditur eo, quod Suetonius, ubi 
de iilo agit operaque eius enumerat, praetexta- 
tarum non facit mentionem. Nec niagis Afranius 
praetextatas scripsisse credendus, ut ad fragmenta 
eius demonstrabimus. De Pomponii, siquidem, ut 
videtur, L. Pomponius Bononiensis significatur, 
praetextatis perinde dubitandum est vel ideo, quod 
fragmenta eius, quae non ita pauca sunt, nus- 
quam eiusmodi fabulam produnt. De Aelio Lamia 
et Antonio Rufo praeter horum scholiastarum 
testimonia mihi nihil innotuit, unde de operibus 
eorum aliquid concludi possit. Denique etiam 
perperam in praetextarum scriptores P. Sulpi- 
cium Rufum retulit Delrius, C. Julium Cae- 
sarem Strabonem Kordesius, C. Titium 
Wetzelius, C. Asinium Pollionem Eckhar- 
dus non improbante Kordesio; quorum opiniones 
qui merito refellerent iam fuerunt 228 ). 

Fabulas trabeatas C. Melissum primum ac 
fortasse solum fecisse iam didicimus. 

Togatas tabernarias perinde, ut praetextatas, 
primum scripsisse puto Naevium. Nam, ut mi- 
nus certa omittam, docuit is Clastidium fabu- 
lam. Atqui Clastidium erat oppidum Galliae to- 
gatae. Quid igitur probabilius esse potest, quam 
fabulam illam fuisse togatam? Itaque etiam sta- 
tuere licebit, hunc poetam non magis in palliatis, 
quam in togatis, civitatis principes contumeliis 
perstrinxisse. Atque omnino fabulae togatae mihi 
initium cepisse videntur hoc modo. Naevius, homo 



227) Viudic. fcrag. Rora. p. 11. — 228) Vidd. A. G. 
Lang-ius Vindic. trag. Rom. p. 14; Bothius ad Tragicc. Lat. 
fragmra. p. 255 ; Ellendtius ad Cic. Brut. XLV. 



67 

optimatibus infestus omninoque probra ingerendi 
cupidus, primum liberius tractare coepit Graeco- 
rum comoedias, ita, ut nonnunquam ad Romano- 
rum mores spectaret, id quod deinde etiam alii, 
ut Plautus, fecerunt, induceretque personas, quae 
Ronianorum eos, quos odio haberet, maledictis 
insectarentur. Hinc in eius Acontizomeno, quae, 
ut ex titulo patet, palliata fuit, Sulpicii, Ro- 
mani nominis, fit mentio 229 ). Mox autem anim- 
advertens, non ita commode et apte Graeca 
cum Romanis confundi, prorsus novum fabularum 
genus scribere coepit, in quibus nullae, nisi Ro- 
manae, personae prodirent, quasque, quamvis in- 
genium earum non valde abhorruerit ab antiqua 
comoedia, tamen novae formam accepisse proba- 
biliter statuemus. Commotus autem poeta tali 
modo ad comoedias Romani argumenti faciendas 
facillime etiam adduci potuit, ut simili ratione ad 
tragoediae formam Romani argumenti fabulas 
scriberet, cuius generis Romulum eius fuisse nos 
arbitrari diximus. Qui proximi Naevium inse- 
cuti sunt poetae scaenici clari, Ennius et Plau- 
tus, novum istud inventum curasse non videntur. 
Inter Caecilii Statii fragmenta, quum plures 
ibi tituli Latini reperiantur neque omnes propter 
verba allata Graeci argumenti fabulis praepositos 
fuisse statui necesse sit, etiam togatarum reli- 
quias latere non est incredibile. Praecipue vero 
togatis tabernariis suis inclaruerunt Titinius, 
T. ftuinctius Atta, L. Afranius; de qui- 
bus ad reliquias ipsorum copiosius agemus. Porro 
ex Acronis testimonio et commentatoris Cru- 



229) Tid. Charisius II. p. 185 ap. Putscb. E Graecis 
l4xovriC6fievov scripserat Dionysius Sinopensis teste Athenaeo 
XIV. p. 664. d. 3 et !Axovti%o{uv7]v Antiphanes testante eodem 
X. p. 441. b. 

5* 



68 

quiani, quamvis ambiguo, hic nominandi sunt A e- 
lius Lamia, Antonius Rufus, Pomponius. 
L. Pomponium Bononiensem togatas tabernarias 
scripsisse etiam per tituios fabularum eius com- 
plures facile concedere licet; quod idem de altero 
quoque valeat Atellanarum scriptore claro, No vio. 
C. Melissus autem ut inter togatarum scriptoreg 
enumeratus reperiatur, trabeatas eius solas effe- 
cisse putandas esse, supra monuimus. Prorsus 
vero me f ugit, qua auctoritate nitens Munkius 230 ) 
Trabeam et Dossenum in togatarum scriptores 
retuierit. Denique hic commemoranda est incerti 
auctoris Querulus sive Aulularia, quae 
scripta videtur esse ineunte saeculo quarto post 
Christum natum 231 ). 

Spectantibus nobis iam eorum poetarum nu- 
merum, qui fabulas palliatas scripserunt, apertum 
est, numerum eorum, qui togatas fecerunt, quam- 
vis plures fuisse statui possit, quam quorum no- 
mina scimus, si cum illo comparetur, minimum 
fuisse; apparet, poetas Romanos facilius sibi 
duxisse, Graecas fabulas, paucis mutatis, Latine 
vertere, quam prorsus novas fingere, aut certe 
illas ita informare, ut inter eas et recens factas 
non multum similitudinis restaret ^ 32 ). 



230) de Pompon. Bonon. p. 27. — 231) Vid. Klink- 
hamerus Prolegg-. ad Lanc fab. VII. — 232) Rectius du Bo- 
sius Reflex. crit. T. I. XXI. scripsisset plusieurs pro un 
grand nombre in bisce, quae de praetextatis profert: 
„Quoiqu' il ne nous soit demeure qu'une Trag-edie de cette 
espece, 1'Octavie qui passe sous le nom de Seneque, nous 
scavons neanmoins que les Romains en avoient un grand 
nombre." Praeter Senecae Octaviam fa^ulamque, de Balbi 
quaestoris itinere ad Lentuium compositam, novem fere tan- 
tum praetextarum inscriptiones nobis innotuerunt. 



FRAGMENTA 

FABULARUM TOGATARUM. 



A. TOGATAE PRAETEXTATAE 



CN, NAEfH, 



R M U L U S. 



? arro de L. L. VII. 3. p. 339 ed. Spengel.: „Carere 
a carendo, quod eaui (lanam) ruui purgant ac deducunt, ut 
careat spurcitia. Ex quo carminari dicitur tum lana, quum 
caret eo, quod in ea est nequam. Est lana, quam in Ro- 
niulo Naevius appellat Oscam, ab Oscis. " Sic vulgo. Spen- 
gelius libros mss. secutus edidit: Carere — spurcitia; ex 
quo Carminari dicitur tum laua, cum ex ea carent 
quod in ca haeret; neque est lana quae in Romulo 
Naevius appellat Asta ab Oscis. Vocabulum quae pro 
vulgato quam constanter servant libri mss. Pro vulgato 
Oscam in codd. est osca, asca, asta, hasta. Itaque 
scribendum arbitror locum hac ratione: „Carere a carendo, 
quod eam tum purgant ac deducunt, ut careat spurcitia, 
quum ex ea caruut,, quod in ea haeret neque est lana; quae 
in Romulo Naevius appellat Osca ? ab Oscis. " Verba ex 
quo carmiuari dicitur tum lana Iiic supervacanea sunt^ 
et, utcunque interpungitur, coucinnitatem loci turbaut; ideo- 
que glossam sapiunt. Ad sententiam recte Turuebus: „Pur- 
gamenta et sordes lanae per contumeliam et iuiuriam sum- 
niam Oscorum, qui obscoeni habebautur, osca Naevius ap- 
pellavit, ut Varro iuterpretatur.'' Cf. Festus in v. Oscum. 

II. 

Varro de L. L. VII. 6. p. 385 sq. ed. Spengel.: ,,MuIta 
apod poetas reliqua esse verba , quorum origines possint dici, 
uou dubito: ut apud Naevium iu Hesioua: Euimvero g"la- 
dii lingula, a lingua; in Clastidio: Vitulantes, a vitula: 
in" Duloreste: Caperata fronte, a caprae frouie; iu l)e- 
metrio: Pcrsibus (Pcrsibe?), a perite — itaque sub hoc 



72 

glossema Callide subscribunt — ; in Lampadione: Proti- 
nam, a protinus, continuitatem significans ; inAgidone: Glu- 
cidatus, suavis, tametsi a magistris accepimus mansuetum; 
in Romulo: Sponsus, contra sponsum rogatus. " Botbius 
postrema sic edidit: Sponsus, consponsus, rogatus, 
quae omnia ex fabula sumpta esse putat; recte quidem mo- 
nens, vulgatam lectionem nibil in se continere, cuius inqui- 
renda sit origo. Sed cx caeteris, a Varrone positis, exem- 
plis manifestum est, verba contra sponsum rogatus, 
quae tamen et ipsa corrupta videntur, explicationem esse 
eius, quod scriptor ex Romulo attulit. Scribendum existimo: 
ConsponsilS, contra sponsus, rogatus. Conspon- 
sus debemus Popmae. Varro supra VI. 7. p. 246 sq. : „Spon- 
det — , qui dicit sua sponte Spondeo. Spondet etiam spon- 
sor, qui, idem ut faciat, obligatur. Hinc sponsus, con- 
sponsus. Hoc Naevius significat, quum ait Consponsi. " 
Paullus ex Festo: „Consponsos antiqui dicebant fide mu- 
tua colligatos. " Qui primus scripsit spousum. pro praepo- 
sitione habuit contra, quod etiam ad rogatus pertinet. 



m. p a c u v 1 1. 



P A U L L U S. 

Bothius aliique putant, hanc praetextatam fuisse scriptam 
de L. Aemilio Paullo, qui Perseum, Macedoniae regem, cepit. 
Ex fragmentis, quae supersunt paucissiina, nihil certi colligi 
potest. Per se quidem Paulli Macedonici, quem cum Perseo 
Livius Hist. XLV. 40 vocat documentu*>n humanorum casuum, 
aptissima erat persona ad fabulae, tragoediae simili, suppe- 
ditandum argumentum. Minus taraen mihi videtur probabile, 
poetam aequalem suum, cuius historia nondum e longinquitate 
quadam hominum animis obversabatur, in scaenam introduxisse, 
etsi vere interdum homines viventes in his fabulis repraesen- 
tati sunt, quam potius L. Aemilium Paullum, Macedonici pa- 
trem, qui, iterum consul, in funesto illo Romanis proelio, 
ad Cannas commisso C. Terentii Varronis collegae temeritate, 
omni culpa carens, supremum diem obiit. Vid. Livius Hist. 
XXII. 38 sqq. Potuit autem fieri, ut egregia sors filii egre- 
giam sortem patris ita Pacuvio in memoriam revocaret, ut 
hanc sibi scribendam proponeret fabulam, qua, dum illius vir- 
tutes celebrarentur , simul huius, tam eximio geuere orti, au- 
geretur gloria, triumphusque ille praeclarus, de Perseo Ma- 
cedonibusque actus, in spectatorum anirais quasi iterum age- 
retur. Id eo verisimilius est, quod etiam Attio, cur L. Ju- 
nium Brutum fabula scaenica illustraret, causa exstitisse pu- 
tari potest D. Brutus, quem familiarem poetae fuisse testatur 
Cicero Brut. XXVIII. 



Nonius p. 490 ed. Merc. : „Progenii pro progeniei. 
Pacuvius in Paullo : 

Pater supreme nostrae progenif patris." 
Eadein allata reperiuntur ex Pacuvii Paullo apud Gellium IX. 
14. — nostrae. Jos. Scaliger ad Varr, de L. L. VI. p. 
68 cd. Durdrecht. a. 1619 nostri. — Ipse Paullus his al- 



» 



74 

loqui videtur Jovem, patrein Martis , qui auctor habebatur ge- 
ueris Romani. 

II. 

Nonius p. 507 ed. Merc.: „Nivit pro ningit. Pacuvius 
ia Paullo: 

Sagittis, plumbo et saxis grandinat, nivit. " 

III. 

Nonius p. 510 ed. Merc: „Celere pro celeriter. Pa- 
cuvius in Paullo: 

Nunc tete obtestor, celere sancto siibveni 

Censori. " — 
Pacuvius. Sic Jun. marg. , item Jos. Scaliger ad Varr. de 
L. L. VI. p. 68 ed. Durdrecht. et Delrius. Ven. I. II. Par. 
Merc. Novius. Ald. Bas. Steph. Jun. Xaevius. Botliius 
Novio vindicavit Paullum fabulam. Sed ipsa verba allata pro- 
dere videntur praetextatam , quumque ex nullo alio loco veri- 
simile sit, Novium liuiusmodi fabulas scripsisse, et Pacuvium 
Paullum composuisse constet, non dubito, quin illa quoque 
binc tracta sint. Quod Bothius Comicc. Lat. fragmm. p. 45 
statuit, Novii Paullum intelligendum esse L. Aemilium Paul- 
lum Macedonicum , fabulamque fuisse Rbintbonicam sive </.«- 
QOTQaywdiav, id vel ideo probari non potest, quod aliunde 
non constat, num omnino fuerint Rhintbonicae tog-atae. — 
Nunc tete. Vulgo Nunc te, quod versui non sufficit. 
Scaliger, Delrius, Bothius Nunc ted. — sancto. Jun. 
facto* — censori. Ven. I. II. Par. censore. — Scaliger 
et Delrius haec coniunxerunt cum fragm. I. Fortasse recte. 

IV. 

Priscianus VI. 1. 3. p. 677 ap. Putsch. : „Nec non cae- 
tera similiter a genere composita proferebant: caprigenus, 
terrig-enus, taurig-enus; idque usus confirmat. Pacuvius 
iu PauJlo: 

Quae via caprigeno generi gradibilis gres- 
sio est. " 
Sic vulgo, deperdito quidem metro. Krehlius pro Quae via 
ex uno cod. edidit Qua via. Idem in tribus aliis codd. et 
edd. Ven. reperit qui avia vel quia via, quod in quatuor 
libris mss. esse testatur etiam Delrius. Pro gradibilis 
Stephauus liabet gradibus ex antiqua editione. Pro gres- 
sio est unus cod. exhibet gressione, quod falsa ortum 



75 

est compendii solutione. Nani antiquitus alterum scribebatur 
gressioe, alterum gressioe. Ger. Jo. Vossius scribendum 
putavit : 

— Qua via 
Caprigeno generi gressio gradibilis est. 

Bothius, probato Qua via, praestare arbitratur copulam in- 
serere post generi non elisum vel positum generid. Veri- 
simillimum videtur: 

— Quae via 
Caprfgeno generi gradibilisque gressio est. 

Haec est via, inquit, et gradibilis gressio non bominibus, sed 
capris. Vocabulum que, compendio scriptum, absorptum est 
sequente g littera. Apud Macrobium Saturu. VI. 5 ex Pa- 
cuvii Paullo baec laudantur: Quamvis caprigeno pecori 
grandior gressio est, quam scripturam, a Delrio praela- 
tam, recte, opinor, cum Vossio reiicit Botbius. „Quantum 
praesumserit librariorum audacia," inquit Vossius, „vel locus 
iste argumento erit. — Hic quamvis, illic quae via, sive, 
ut in plerisque Mssis legitur, quiavia; bicpecori, illic 
generi; bic grandior, illic gradibilis." Vix credibile 
est, librariorum culpa baec ita immutata esse. Videtur potius 
alter scriptorum ipse parum accurate verba reddidisse. 



!■. A T T I I. 



AENEADAE SIVE D E C I U S. 

Aeneadae sive Decius iure scribi videtur liuius fa- 
bulae titulus. Apud Nonium, qui solus eam commemorat, 
quater legitur Attius in Aeneadis, omisso Decii nomine, 
octies Attius in Aeneadis aut Decio, semel Attius in 
Aeneadis vel Decio. Ex fragmentis apparet, poetam hac 
praetextata celebrasse imprimis devotionem P. Decii filii in bello, 
quod Romani gesserant cum Gallis, Samnitibus, Etruscis, Um- 
bris. Rem copiose narrat Livius Hist. X. 26 — 30. Quuni 
vero duplex sit inscriptio, manifestum est, non id tantum 
voluisse Attium, ut Decii virtutes laudibus extoileret, sed 
omnino Aeneadarum, id est, Romanorum, fortitudinem ac pa- 
triae amorem illustraret. Decii persona et propter suam glo- 
riam et propter paternam maxime poetae idouea videbatur, 
quae Aeneadas repraesentaret. Nec abborrebat a fabulae ar- 
gumento persona Fabii, quem Decius in illo bello collegam 
liabuit. Livius Hist. X. 30: „Celebrata inconditis carmini- 
bus militaribus non magis victoria Q. Fabii, quam mors prae- 
clara P. Decii est; excitataque memoria parentis, aequata 
eventu publico privatoque filii laudibus. " Quum et pater et 
filius pro patria se devovissent, neposque, licet, ut Korde- 
sius ad Eberbardtii libellum de artium humanitatis statu apud 
Romanos, quem Germanice vertit, p. 58 sqq. ostendit, ne- 
quaquam eadem sollemni ratione, qua avus et pater, in ho- 
stium tela se coniecisset occubuissetque mortem, huic genti 
quasi fato destinatum videri potuit, ut posthabita sua salute 
patriae salutem iuvaret. Ac sane iam Decius filius secundum 
Livium Hist. X. 28 haec pronuntiavit : „Quid ultra moror 
familiare fatum? Datum hoc nostro generi est, ut luendis 
periculis publicis piacula simus." Eam rem tetigisse Attium, 
eoque modo praetextatam suam tragoediae reddidisse similio- 
rem, haud est improbabile. 



Nonius p. 483 ed. Merc: „Tumulti pro tumultus. 
Attius in Aeneadis vel Decio: 



77 

Nihil neque pericli neque tumulti est, quod 
sciam." 
Nihil. Voss. Both. Nil. — pericli. Sic Merc. Voss. Both. 
Vulgo periculi. — In Ven. I. II. Par. desideratur Attius 
— sciain. 

II. 

Nonius p. 22 ed. Merc. : „Gliscit est congelascit et 
colligitur, vel crescit, vel ignescit. — Attius in Aeneadis: 

Dis summa tibi perduellum est, quorum aut qui- 

bus se a partibus gliscunt." 
Uaec corrupta sunt. Pro Dis summa Ven. I. II. Par. Dis- 
sumam, Ald. Jun. Disumma, Steph. Di summa, Bas. 
De summa, Jun. marg. Decio. Summa. — perduel- 
lum. Steph. perduellium. — a partibus. Ven. I. II. Par. 
apertius. Delrius: „Laudo manum Jos. Merceri, qui: De 
summa tibi rerum duellum est, quod ab iis se par- 
tibus Gliscit: quibus rem summam et patriam quon- 
dam adauctavit pater. " Coniunxit enim haec cum 
fragm. X. Vossius: „Scriverio non displicebat: Dis summa- 
tibus Perduellum est, quorum auguriis gliscunt 
sese a partibus. Ut sensus perfectio a sequentibus pen- 
deat. — Censeo — Decium post exsecrationem sui quaerere, 
qua parte maxime hostium violeutia grassaretur : mox secu- 
tum patris exemplum, ac — in confertissima se hostium tela 
iaculatum. — Non infeliciler puto corrigebam hocce pacto: 
Vis summa est ubi perduelliim? quonam aut quibu' 
se a partibus Gliscunt? Vel, quibus a partibus." 
Bothius: „Hic — videtur esse dialogismus, speculatore vel 
transfuga nuntiunte consulibus, summam hostiura adesse Clu- 
sii, vel in vicinia: Summa ibi perduellum est. Vid. 
Liv. 10, 26, Cui respondet alter consulum: Quorum, aut 
quibus se a partibus gliscunt? Liv. 1. 1., narrata Sci- 
pionis clade adClusium: Sunt, inquit, qui Umbros fuisse, 
non Gallos tradant. N.: Attius Aeneadis : Dis sum- 
ma etc, in quibus istud Dis, quod tantopere exercet viros 
doctos, nibil aliud esse mihi videtur quam antecedens syllaba, 
perperam repetita. " Magna ex partc recte iudicasse Botbium 
puto, legendumque: 

A. Summa tibi perduellium est. B. Quorum? 

aiit quibus se a pardbus 
Gliscunt? — 
De transfugis Livius Hist. X. 27: „Haec consilia turbarunt 



78 

transfug-ae Clusini tres, clam nocte ad Fabium consulem trans- 
gressi; qui, editis bostium consiliis, dimissi cum donis, ut 
subinde, ut quaeque res nova decreta esset, exploratam per- 
ferrent." Summa tibi perduellium est, id est, summa 
vis hostium in tc invasum venit; dictumque hoc puto alteri 
tantum consuli, qui idem porro interroget. Summa ibi si 
legeres cum Bothio contra librorum auctoritatem , parum apta 
esset interrogatio : quibus se a partibus gliscunt? Ne- 
que nominatim buc traxerim illud : Sunt, qui Umbros 
fuisse, non Gallos, tradant, quoniam quaterni illo tem- 
pore Romanis fuerunt hostes, Samnites, Galli, Etrusci, Um- 
bri. Yid. Livius 1. I. 

III. 

Nonius p. 139 ed. Merc: „Minitabiliter pro minaci- 
ter. Attius in Aeneadis: 

— Calleti voce canora, 

Fremitii peragrant niinitabiiiter." 
Calleti voce canora. Sic libri mss. et antiquissimae edd. 
Ed. Jun. Calleci v. c. Fruterius Verisimil. II. 5 scriben- 
dum proposuit, uon improbante Vossio, Gallanti voce, 
canoro, ipse dubitans de facinore suo. Lipsius Antiquar. 
lect. V. 22 restituit Gallei, quod receperunt Mercerius et 
Scriverius. Delrio in mentem venit Gallici voce c. , vel 
Calles hi devios canoro, vel Cales hi etc. Vossius, 
quem sequitur Kordesius ad Eberhardtii libellum de artium 
humanitatis statu ap. Rom. p. 64, incidit in Gallei voce 
canora, ac. Bothio verum videtur Collecti voci 5 ca- 
norae, quod probet Livius Dist. X. 29: „Tum collectis om- 
nibus subsidiis, quae ad id tempus reservaverat (Q. Fabius, 
Decii collega in consulatu), et legiones concitavit, et signum 
ad invadendos hostes equitibus dedit (mortuo iam Decio). Nec 
sustinuerunt Samnites impetum." Mihi, vel omisso eorum 
nomine, Attii locus magis convenire videtur in Gallos, de 
quibus sic Livius Hist. X. 26 : „ Ovantesque moris sui car- 
mine;" et X. 28: „Essedis carrisque superstans armatus ho- 
stis ing-enti sonitu equorum rotarumque advenit. " Neque 
codicum scripturam depravatam esse statui necesse videtur 
esse. Calleti intelligi possunt iidem, qui alias dicuntur Ca- 
leti, Galleti, Caletae, Caletes, cuius populi nomiue Attius 
omnino appellaverit Gallos. Fremitu significari mihi vide- 
tur armorum, equorum curruunique strepitus. Caeterum si- 
mile asvndeton, atque in hoc loco est, deprehendes in 
fragm. VIII. 



79 

IV. 

Nonius p. 224 ed. Merc: „Sang\uis masculino genere 
in consuetudine habetur. — Neutro. — Attius — in Aenea- 
dis aut Decio: 

Vim Galiicam obduc contra in acie exercitumve 
patrum hostili fusum sanguen sanguine." 
In edd. Ven. et Par. bic locus depravatus desideratur. — ex- 
ercitumve. Stepb. exercituque. Jun. Scriver. exer- 
cituve. Jun. marg-. exercitu, Ne. — fusum. Merc. fuso. 
Hugo Grotius, probante Vossio, emendandum censuit: V. G. 
o. c. in aciem, qui expiet Paternum hostili fusum 
s. s. Delrius, posteriori versui medicinam non habens, priorem 
sic restituit: V. G. o. c. in aciem exercitum. Bothius: 
„Sic scribamus: — in aciem exercitum. Vae patrium 
hostili infuso s. s. Vim Gall. contra dictum per ana- 
strophen. Vae cum accusativo etiam alii. Infuso, non fuso. 
Facile periit per compendium scripta praepositio. " Non du- 
bito, quin legendum sit: 

Vim Gallicam obduc contra in aciem exercitum 
Reparatuni hostili fusum sanguen sanguine. 
Reparatum, id est, ut reparetur. 



Nonius p. 267 ed. Merc: „Callet sig-nificat scit, hoc 
est, calliditate, quae est urbana scientia. — Attius iu Aenea- 
dis aut Decio: 

Quod periti siimus in vita atque usu callemus 

magis." 
Bothius: „Verba fortasse Fabii, ferociori et aetate et 
vig-ore animi, ut ait Liv. 10, 28, Decio suadeutis, ut a 
temere invadendis bostibus abstineat. Insolite dictum periti 
sumus in vita pro vita." Multum valebat apud Deciuui 
Fabii auctoritas. Vid. Livius Hist. X. 25 sq. Periti su- 
mus vita et periti sumus in vita non idem est, ut mihi 
videtur. Periti sumus vita idem sig-nificat, quod periti 
sumus vitae vel ad vitam; periti sumus in vita, id 
est, per tempus, quod viximus, periti, id est, periti facti, 
sumus. 

VI. 

Nonius p. 123 ed. Merc: „Ignavit, id est, ignavum 
fecit. Attius in Aeneadis aut Decio: 



80 

— Fateor; sed saepe ignavit forteni in spe 

exspectatio." 
Eadem leguntur p. 126 ed. Merc. In cod. Guelph. priore loco 
haec Attii verba suo loco mota sunt et in sequentibus Afranii 
versui assuta, in edd. Ven. Par. Ald. Bas. tantum verbuin 
Fateor. Posteriore loco cod. Guelpb. Ven. I. II. Par. Ald. 
ignabat pro ignavit. Jun. semel tantum baec babet. Bo- 
tbius scribenduui putat fortem spem exspectatio. For- 
tis in spe est, qui baud facile spem suam deserit, qui spei 
nimis indulget. Spe fretum, inquit, saepe exspectatio igna- 
vum reddidit. Haec videntur Decii esse verba, respondentis 
alicui, fortasse Fabio collegae, qui ipsi nescio quid speran- 
dum exspectandumque suaserit. 

VII. 

Nonius p. 174 ed. Merc: „Segnitas pro segnitia. At- 
tius in Aeneadis aut Decio: 

Et nunc, quae eorum segnitas, ardet focus." 
quae. Vulgo quod. Correxit Fruterius Verisimil. II. 5. 
Jun. Eo nunc quod eorum segnitate a. f. Lipsius, pro- 
bante Delrio: Et nunc, quae eorum segnitas, a. locus. 

VIII. 

Nonius p. 185 ed. Merc: „Verruncent, id est, ver- 
tant. Attius in Aeneadis aut Decio : 

Te sancte venerans precibus, inviete, invoco, 
Portenta ut populo, patriae verruncent bene." 
venerans. Ald. Bas. Stepb. Jun. verans. Edd. Ven. et 
Par. non babent vocabulum. — Portenta. Ven. I. II. por- 
tentam. Par. portecta. — ut. Par. aut. — populo, 
patriae. Delr. popolo, patrio. — verruncent. Ald. 
Jun. Merc verruncant. Bas. veruncant. Stepb. veru.n- 
cent. Scaliger ad Varr. de L. L. IV. p. 41 ed. Bip. ver- 
runces. — Recte Bothius contra Delr., Scriver., Voss. Ety- 
mol. v. Averruucare, interpungentes Te, sancte, vene- 
rans, monet, sancte bic esse adverbium. Invictus dici 
videtur Iuppiter Victor. Ad explicanda portenta Botbius 
exscripsit Livii locum Hist. X. 28: „Iterum lougius evectos 
(Romanos) et iam inter media equitum agmina proelium cien- 
tes novum pugnae conterruit genus: essedis carrisque super- 
stans armatus hostis ingenti sonitu equorum rotarumque ad- 
venit, et insolitos eius tumultus Romanorum conterruit equos. 
Ita victorem equitatum velut lymphaticus pavor dissipat; ster- 



81 

nit inde ruentes equos virosque improvida fuga." Sed dubi- 
tandum videtur, num talia poeta dixerit portenta. Traxerim 
potius Luc Liv. Hist. X. 27: „Quum instructae acies starent, 
cerva fugiens lupum e montibus exacta per campos inter duas 
acies decurrit; inde diversae ferae, cerva ad Gallos, lupus 
ad Romanos cursum deflexit. Lupo data inter ordines via, 
cervam Galli confixere. Tum ex antesignanis miles : Illac 
fuga, inquit, et caedes vertit, ubi sacram Dianae 
feram iacentem videtis; binc victor Martius lupus, 
integer et intactus, gentis nos Martiae et condi- 
toris nostri admonuit. " 

IX. 

Nonius p. 98 ed. Merc. : „Devorare, absumere, eri- 
pere. Attius in Aeneadis: 

Patrio exemplo et me dicabo, atque animam de- 

vorabo hostibus. " 
et me dicabo. Par. te medicabo. — devorabo. Cod. 
Guelpb. devoro. — Scaliger ad Varr. de L. L. IV. p. 41 
ed. Bip. et Delrius: Patrio exemplo me dicabo: ani- 
mam devorabo hostibus. Vossius, auscultante Kordesio 
ad Eberhardtii libellum de artium humauitatis statu ap. Rom. 
p. 63: Patrio Exemplo dicabo me, atque a. devota- 
bo h. Idem in Etymol. v. Voveo: Patrio exemplo et 
me dicabo, atque a. devotabo b. Perinde Bothius, ver- 
sum pro asynarteto habens, composito ex troch. dim. et iamb. 
dim. Jo. Cauchius etiam apud Nonium restituere voluit De- 
votare pro Devorare. Sed videtur potius Marcellus aut, 
ut ait Hadr. Junius, caligantibus oculis legisse, aut corrupto 
exemplari usus esse. Veram lectionem autem latere arbitror 
in eo, quod offert cod. Guelph., versumque restituendum hoc 
modo: 

Patrio exemplo et me dicabo; atque animam 

devoto kostibus. 
devorabo scripserunt nonnulli, quod antecedit dicabo. 
Hostibus, id est, in perniciem hostium. Livius Hist. X» 28 
Decium filium, cuius haec sunt verba, secundum sollemnes 
precationes adiecisse dicit: „Prae se agere sese formidinem 
ac fiigam, caedemque ac cruorem, coelestium, inferorum iras; 
contacturum funebribus diris signa, tela, arma hostium; lo- 
cumque eundem suae pestis et Gallorum ac Samnitium fore." 
De sollemnibus in devotione pro patria precationibus cf. Li- 
vius Hist. VIII. 9. 

6 



82 



x. 



Nonius p. 75 ed. Merc: „Adauctavit, auxit. Attius 
in Aeneadis: 

Quibus rem summam, patriam nostram, quon- 
dam adauctavit pater." 
Apte Bothius ad h. 1.: „Quibus ; quihus virtutibus, pietate et 
mortis contemtu, pater P. Decius remp. auxerit, easdem se 
quoque nunc usurpaturum ait Decius." Sed vulgo legitur 
Quibus rem summam et patriam etc, in quihus intelligi 
non potest quid sit res summa. 

XI. 

Nonius p. 200 ed. Merc: „Castra generis sunt ncutri. 
Feminini Attius in Aeneadis aut Decio: 

Castra haec vestra est, optume essis meritus a 

nobis." 
In Veu. I. II. Par. haec desiderantur. Bothius: „Fortasse 
Decius, dum in eo est, ut se confertissimae Gallorum inferat 
aciei, conversus ad milites, Castra, inquit, haec hostium 
vestra sunt. Et M. Livius Pontifex: Optime escis me- 
ritus de nobis, Deci, si ita feceris, ut te velle significas." 
Mihi neque illud probabile videtur, Decium ita locutum esse, 
nec Livium ad mortem obeundam eum esse cohortatum. Livius 
Hist. X. 29: „Pontifex Livius, cui lictores Decius tradiderat, 
iusseratque propraetorem esse, vociferari: Vicisse Roma- 
nos, defunctos consulis fato; Gallos Samnitesque 
Telluris matris ac deorum Manium esse; rapere 
ad se ac vocare Decium devotam secum aciem; 
Furiarumque ac formidinis plena omnia ad hostes 
esse." Itaque, ad miiites conversus, Livius pontifex pronun- 
tiaverit haec, ut correxit Vossius: 

— Castra haec vestra est. 'Optume est 

x Is meritus de nobis. — 

XII. 

Nonius p. 504 ed. Merc: „Sonit pro sonat. Attius m 
Aeneadis aut Decio: 

Clamore et gemitu templum resonit coelitum. 
Clamore et g-emitu militum, ut videtur, propter Decii mor- 
tem. Livius Hist. X. 29 : „Consulis corpus eo die, quia obru- 
tum superstratis Gallorum cumulis erat, inveniri non potuit. 
Postero die inventum relatumque est cum multis militum 



83 

lacrimis. Intermissa inde omnium aliarum rerum cura, Fabius 
collegae funus omni honore laudibusque meritis celebrat." 



B R U T U S. 



Argumentum fabulae manifestum est ex inscriptione et 
reliquiis. Repraesentata erat in ea regum exactio consula- 
tusque constitutio. Rem narrat Livius Hist. I. 57 sqq. Cau- 
sam huius fabulae scribendae fortasse exstitisse D. Brutum. 
Attii familiarem, diximus ad Pacuvii Paullum. 

I. 

Varro de L. L. VI. 2. p. 190 ed. Speng-eL: „Inter 
vesperuginem et iub-ar dicta nox intempesta, ut in 
Bruto Cassii, quod dicebat Lucretia: 

Nocte lntempesta nostram devenit domum." 
Ibid. VII. 4. p. 353: „Nunc de temporibus dicam. Quod est 
apud Cassium: Nocte int." etc. Cassii et Cassium in 
his depravatum esse, non est dubium vel ideo, quod uterque 
Cassius tragicus aetate minor erat, quam ut Varro auctorita- 
tem eorum attulisse existimari possit. Vid. Ger. Jo. Vossius 
de Hist. Lat. I. 21, de Poet. Lat. II. p. 23 sq.; Both. Tra- 
gicc. Lat. fragmm. p. 261 sq. Turnebus et Guil. Canterus 
Novar. lect. V. 26 restituendum putarunt C. Accii nomen. 
Aliunde autem constat, non C, sed L. fuisse praenomen poetae 
tragici. Quare praeferendum est, quod proposuit Jos. Scaliger, 
Attii et Attium; nisi potius scribendum L. Attii et L. At- 
ti u m. Apud Steph. versus legitur inter Incerta Accii. — d e v e n i t. 
Pro eo in nonnullis libris mss. est advenit, vel devenit ad, 
quod Steph. quoque offert. Verissimum videtur devenit. — 
Ad explicandam loci sententiam facient Livii verba Hist. I. 58 : 
„Sp. Lucretius cum P. Valerio, Volesi filio, Collatinus cum 
L. Junio Bruto venit, cum quo forte Romam rediens ab nun- 
tio uxoris erat conventus. Lucretiam sedentem moestam in 
cubiculo inveniunt. Adventu suorum lacrimae obortae; quae- 
rentique viro: Satiu' salvae? Minime, iuquit: quid 
enim salvi est mulieri, amissa pudicitia? Vestigia 
viri alieni, Collatine, in lecto sunt tuo. Caeterum 
corpus est tantum violatum, animus insons: mors 
testis erit. Sed date dextras fidemque, haud im- 
pune adultero fore. Sextus est Tarquinius, qui 

6* 



84 

liostis pro liospite priore nocte, vi armatus, milii 
sibique, si vos viri estis, pestiferum liinc abstulit 
gaudium." 

II. 

Cicero de Divinat. I. 22: „Cuiusnammodi est Superbi 
Tarquinii somnium, de quo in Bruto Attii loquitur ipse: 

Quum iam quieti corpus nocturno impetu 
Dedi, sopore placans artus languidos, 
Visum est in somnis, pastorem ad me appellere 
Pecus lanigerum eximia pulchritiidine ; 
Duos consanguineos arietes inde eligi, 5 

Praeclarioremque alterum immolare me; 
Deinde eiiis germanum cornibus connitier 
In me arietare, eoque lctu me ad casum dari; 
Exm prostratum terra, graviter saucium, 
Resupinum in coelo contueri maxumum ac 10 
Mirificum facinus: dextrorsum orbem flammeum 
Radiatum solis lfquier cursii novo." 

V. 3. Visum est in somnis pastorem. Sic vulgo; 
quam lectionem , codicum auctoritate nitentem, servat etiam 
cum Mosero Orellius, non tamen improbans, quod offerunt ed. 
Lambin. ann. 1584 in marg\ et ed. Davis. altera, Visu'st 
in s. pastor. Perinde Botbius, quum in prima omnium ed., 
item in Gruteriana, sit Visum est in s. pastor, cum Vos- 
sio scripsit Visust (Voss. Visu'st) in s. pastor. Eandem 
scripturam firmant Marsina, Juntina et Victoriana, in quibus 
est Visus est in s. pastor; ut, quod ad librorum auctori- 
tatem attinet, difficile dictu sit, utra barum lectionum prae- 
ferenda sit. Per se tamen, quoniam sequentes accusativi casus 
cum infinitivis omnes pendent a Visum est, nec causa appa- 
ret, cur poeta duas constructiones consociaturus fuerit, 'alte- 
ram illam praestare puto. Prorsus autem ferri non posse ar- 
bitror, quod ediderunt Scbuetz. et Nobb., Visu' st in s. pa- 
storem. — V. 4 sq. Pecus lanig. exim. pulchr.; 
Duos cons. Orellius: „DifficiIe dictu est, utrum iuterpun- 
gendum sit, ut nos cum ceteris fecimus, an: Pecus lani- 
g-erum; eximia pulcbritudine Duos cons." Dubitare 
vix licet, quin recte interpungatur in fine versus, ut versus 
una cum sententia terminetur, neve tantum duo illi, L. Junius 
Brutus eiusque frater, sed omnes proceres pecus eximia pul- 



8S 

chritudine dicantur. Pro Duos Bothius excudi iussit Duo, 
ut frequentior sibilus tolleretur. Quod si probares, permulti 
alii quoque loci tibi mutaudi essent. Caeterum in codd. et 
antiquioribus edd. , ut apud Steph. quoque, v. 4 et 5 inverso 
ordine leguntur. Emendavit 3Iuretus. — V. 6. immolare. 
Perperam Steph. Lainbin. Delr. Scriv. Both. involare. Ma- 
nifesto enim hoc voluit poeta Tarquinium dicere: Alterum 
immolavi, alter, ut fratrem ulcisceretur, cornibus iu me invasit. 
Livius Hist. I. 57: „Comes his (T. et Arunti Tarquiniis, ad 
oraculum proficiscentibus) additus L. Junius Brutus, Tarquinia, 
sorore regis, natus, iuvenis longe alius ingenio, quam cuius 
simulationem induerat. Is, quum primores civitatis, in quibus 
fratrem suum ab avunculo interfectum audivisset," et quae 
sequuntur. x4ries igitur immolatus lingitur L. Junii Bruti 
frater interfectus; arietans est ipse L. Junius Brutus. Prae- 
clarior dicitur ille alter, quoniam ingenii sui facultates non, 
ut frater, occultaverat. — V. 10. Resupinura in coelo. 
Minus recte Orellius cum aliis post Resupinum interpunxit. 
Nam arte coniungenda sunt prostratum terra Resupi- 
nura contueri. Alia constructione et ex parte aliis verbis 
poeta dixisset resupinus humi iacens contuebar. Bo- 
thius aunotavit: „Versu 10. loquitur ut homo Graecus, de 
coelo servans, itaque in septemtriones conversus, et a dextra 
liabens orientem, quo mirum erat ferri ab occasu solem." 
Non constiterat taraeu resupinus, ut de coelo servaret, sed 
prostratus, capite ad raeridiem verso, forte coeluni adspi- 
ciebat. — maxumum ac Mirif. Sic hodie vulgo. Olim 
distinguebant maxuraum Ac mirif., quod metrura non 
fert. — V. 12. liquier. Orellius: „linquier. Edd. aliq. 
prob. Grut. Recepit Lallemand. — fluere Mars. e gloss. — 
nitier Davis. susp." linquier, verbum quietis notionem com- 
plectens, hoc loco est alienum; fluere metro repugnat; nitier 
non esset spernendum, si codicura auctoritate niteretur. Bene, 
opinor, Bothius : „Radiatum habeo pro supino, ne frigeant 
simul illata, praesertim sine copula, adiectiva duo, flam- 
meura et radiatura. Dicitur orbis solis liquier, i. e. quasi 
diffluere et spargi per coelum, dextrorsum, ut radiet cursu 
novo." 

III. 

Cicero 1. c. sic pergit: „Eius igitur somuii a coniectori- 
bus quae sit interpretatio facta, videamus: 

Rex, quae in vita usurpaut honiines, cogitant, 

curaut, vident, 



86 

Quaeque agunt vigilantes agitantque, ea si cui 

in somno accidant, 
Mmus mirum est; sed di rem tantam haud 

temere improviso offerunt. 
Proin vide, ne, quem tu esse hebetem deputes 

aeque ac pecus, 
'Is sapientia munitum pectus egregium gerat, 5 
Teque regno expellat. Nam id, quod de sole 

ostentum est tibi, 
Populo commutationem rerum portendit fore 
Perpropinquam. IJaec bene verruncent populo: 

nam quod ad dexteram 
Coepit cursnm ab laeva signum praepotens, 

pulcherrime 
Auguratum est, rem Romanam publicam sum- 

mam fore." 10 

V. 1. Rex. Codd. aliquot et edd. Junt. Victor. Res. — 
V. 2. agunt. Davis. aiunt. — accidant. Sic cum aliquot 
codd. Davis. et Hotting-. Vulgo accidunt. Illud praeferen- 
dum videtur, quod Lic non rei, vere exstantis, sed cogitatae, 
quae possit fieri, conditio exprimitur. — V. 3. Minus mi- 
rum est. Sic vulgo, nisi quod nonnulli scribunt Minu\ 
Mars. mirum est minus. Cum codd. Junt. Victor. Davis. 
Moser. Orell. Minu' mirandum est, quod quidem, ut nos 
versum restituimus, metro adversatur. — sed di rem tan- 
tam haud temere improviso offerunt. Libri mss. et anti- 
quae edd.: sed in re tanta haud temere irnproviso of- 
ferunt. Unus cod. habet t. imp. se off. Steph. Delr. Scriv. 
temere visa offerunt. Davisius suspicatus est temere 
visa se off., quod receperunt Schuetz. Moser. Nobbius. Hot- 
ting. coniecit temere invisa se off. Orellius putat, offe- 
runt fortasse glossae loco positum fuisse, quod verum ver- 
bum expulerit, neque reprehendi posse: Sed in re tanta 
haud temere improviso ingruunt. Quorum verborum 
sententia mihi non liquet. Vossius scribendum opinatus est: 
sed tanta temere haut in re se visa offerunt, pu- 
tans, in re se visa corruptum esse in improviso. Bothius 
edidit improvisa offerunt, ut offerunt positum sit pro 
offeruntur. Omnes igitur in postremis verbis corruptelam 
quaesiverunt , nec quisquam docuit, quid sibi vellet in re 



87 

tanta. Totius loci sententiae ratio haec est: Si cui res, 
quae ex consuetudine veniunt, in somno appareant, non mirum 
est, nec quidquam iis portendi existimandum; sed res extra- 
ordinarias, quae praeter vivendi consuetudinem accidunt, dii 
haud temere, id est, non sine causa, improviso offerunt. Cae- 
terum facillima est mutatio verborum sed I re tanta in 
seddi re tanta. — V. 4 — 6. egregium. Delr. egre- 
gia. Both. egregie. Utroque carere possumus. Ad ex- 
plicandum locum haec suppeditat Livius Hist. I. 57: „Ergo 
(L. Junius Brutus) ex industria factus ad imitationem stulti- 
tiae, quum se suaque praedae esse regi sineret, Bruti quoque 
baud abnuit cognomen, ut sub eius obtentu cognominis libe- 
rator ille populi Romani animus latens opperiretur tempora 
sua." — ostentum. Codd. aliquot et Mars. ostensum. — 
V. 7 sq. fore Perprop inquam. Haec. Sic cum codd. 
Davis. Lallemand. omnesque recentiores. Mars. Junt. Victor. 
Manut. fore per propinqua. Haec. Stepb. fore. Per 
propinqua haec. Gulielm. et Gruter. probarunt fore. Per- 
propinqua haec. — verruncent. Nonnulli codd. aver- 
runcent, quod, probatum a Grutero, merito damnat Orellius. 
Sed fort. leg-. verruncet, Verruncent, vertant. Pacuvius 
in Periboea ap. Non. p. 185 ed. Merc. v. Verruncent: „Pre- 
cor, veniam petens, ut, quae egi, ago, axim, verruncent bene/* 
Livius Hist. XXIX. 27 Scipionem Africanum maiorem pro- 
nuntiantem facit: „Divi divaeque, maria terrasque q»'ii colitis, 
vos precor quaesoque, uti, quae in meo imperio gesta sunt, 
geruntur postque gerentur, ea mihi, populo plebique Roma- 
nae, sociis nominique Latino — bene verruncent." Cf. Attii 
Aeneadarum sive Decii fragra. VIII. Fuit haec sollemnis pre- 
candi formula, antiquiori sermoni conveniens. — nam quod 
ad dexteram. Vossius, Creticum evitaturus, coniecit Nam 
quod dexterum, vel Nam ad quod dexteram, quae ver- 
horum positio durissima est. Priorem coniecturam haud im- 
probat Bothius, nisi liquescere putandura sit quod, sicut in- 
terdum fiat apud hos priscos, provocans ad indicem Plaut, v. 
Vocales breves elisae. Videtur mihi potius ad, licet 
ante consonantem positum, pro brevi syllaba accipiendum esse, 
ut nam quod ad dactylus sit. Sirailis est, ut quidem legitur in 
icodd. et antiquissimis edd., locus in Terent. Andr. V. 1. 11: 

„FiIiam darera in seditionem atque in incertas miptias." 
Item IV. 3. 17: 

„Proh Jiippitcr! Quid est? Sponsae pater intervenit." 
Eunuch. I. 2. 109: 

„Tu, Parmeuo, huc fac illi adducantur. Maxume." 



88 

Item II. 1. 19: 

„Di boni, quid hoc mtfrbi est? adeon' homines immutarier?" 
Plures loci, his similes, leg-enti tibi facile occurrent. Si quid 
mutandum esset, nullo negotio scribi posset quod enim ad 
dexteram. — V. 9. Coepit. Stcph. Scriver. Voss. Cepit. 

IV. 

Cicero pro P. Sextio LVIII. : „Et quoniam me huc pro- 
vexit oratio, histrio casum meum toties collacrimavit, quum 
ita dolenter ageret causam meam, ut vox eius illa praeclara 
lacrimis impediretur. Neque poetae, quorum ego semper in- 
g-enia dilexi, tempori meo defuerunt; eaque populus Romanus 
non solum plausu, sed etiam gemitu suo comprobavit. Utrum 
igitur haec Aesopum potius pro me aut Attium dicere opor- 
tuit, si populus Romanus liber esset, an principes civitatis? 
Nominatim sum appellatus in Bruto: 

Tiillius, qui libertatem civibus stabiliverat. 
Millies revocatum est." Bothius: „Prolepsis haec est, cui non 
convenit stabiliverat, convenit stabiliverit, futuri tem- 
pus exacti, quomodo scripsisse Attium puto, praedicentem sub 
aliqua persona, fore, ut long-o post tempore Romani, sicut 
tum a Bruto, sic a similis viro ingenii serventur, Cicerone." 
Mira opinio. In capitibus LVI — LVIII. orationis, pro P. Sex- 
tio habitae, plures, ex fabulis scaenicis desumpti, loci positi 
sunt, qui tum ab actore tum a spectatoribus, quamvis poetae, 
unde fabulae illae erant profectae, nunquam de ea re cogita- 
vissent, vel ad Ciceronem vel omnino ad illius temporis rei- 
publicae statum, quum huc quadrarcnt, relati sint. Eo perti- 
net etiam versus, ex Attii Bruto petitus, quem, quoniam optime 
in ipsum dici potest, Cicero et ipse, ac si de ipso factus sit, 
ad se refert, ut laudem, alii eo tributam Tullio, sibi vindicet. 
Tullius autem ibi commemoratus profecto nemo alius est, nisi 
Servius Tullius rex, de quo Livius Hist. I. 48 : „Servius Tul- 
lius regnavit annos quatuor et quadraginta, ita ut bono etiam 
moderatoque succedenti regi difficilis aemulatio esset. Caete- 
rum id quoque ad gloriam accessit, quod cum illo simul iusta 
ac legitima regna occiderunt. Id ipsum tam mite ac tam 
moderatum imperium tamen, quia unius esset, deponere eum 
in animo habuisse quidam auctores sunt, ni scelus intestinum 
liberandae patriae consilia agitanti intervenisset." Et I. 60: 
„Duo consules inde comitiis centuriatis a praefecto urbis ex 
commentariis Servii Tullii creati sunt, L. Junius Brutus et 
L. Tarquinius Collatinus. " Quod C. J. Grjsarius perhibet 
in commentatione , quae inscribitur: Ueber den Zustand der 



89 

Roem. Buehne im Zeitalter des Cicero, in Allg. Schulztg. ann. 
1833. II. 45. p. 353, Aesopum, ut versum ad Ciceronem re- 
ferre posset, pro alio nomine, quod a poeta profectum fuerit, 
Tullii pronuntiasse, id verum non esse, ex ipsius Ciceronis 
verbis elucere puto, Caeterum Loc fragui., ut V., prolatum 
videtur in deliberatione de administranda republica. 

V. 

Varro de L. L. V. 14. p. 85 ed. Spengel. : „ Consul 
nomiuatus, qui consuleret populum et senatum; nisi illinc po- 
tius, unde Attius ait in Bruto: 

— Qui recte consulat, consul cluat." 

consul cluat. Codd. plerique consulciat vel consulcia; 
nonnulli consul fiat, quae est vulgata lectio. Ant. Augustin. 
Jos. Scalig. ad Varr. de L. L. V. p. 75 ed. Bip. Delr. Scriv. 
Voss. Etymol. v. Consul, Both. consul fuat. Turneb. 
confulciat. Niebuhr. Hist. Rom. T. I. p. 543 ed. II. con- 
sul siet. Non agitur de eo, quid fiat aut faciat aut sit is, 
qui recte consulat, sed quomodo appelletur. Unde patet, ve- 
rissimum esse cluat, quod indagavit Palmerius in Spicileg., 
Grut. Thes. crit. T. IV. p. 712, probante Scaligero ad Fest. 
v. Consulas. 



C. CI2.NII MAECENATIS. 



C T A V J A. 

Priscianus X. 8. 47 p. 902 sq. ap. Putscli.: 
antecedente invenio pecto, cuius praeteritum plerique pexui, 
Asper tamen pectivi, Charisius pexi protulerunt. Maeeenas 
in Octavia: 

Pexisti capillum natiirae muneribus 

Gratum." — 

Octavia. Sic vulgo legitur, nec sinc codicum auctoritate. 
Krehlius ex quinque codd. edidit Octaviam, in Indice scri- 
ptorum p. 674 coniiciens octavo, quod nihili videtur. Fa- 
cile transire potuit Octavia vel Octaviam in octavo, 
non item hoc in illud. Cf. annott. ad Titinii Quint. Unus 
codd. Krehl. habet VIHI. Delrius Syntagm. trag. Lat. T. I. 
p. 28: „C. Cilnius Maeceuas, citante Seneca composuit 
Prometheum, et citante Prisciano Octaviam. Sed profecto 
vel mendosus est Priscianus; vel Octavia cuiuspiam rccen- 
tioris est Maecenatis. Si Melissi Maecenatis contendas; — 
vicissim hanc Octaviam non tragoediam, sed comoediam fuisse 
contendam. — Verum putarim potius Cilnii Maecenatis Octa- 
via, infelix Marci Antonii et Octaviae matrimonium descri- 
ptum. vel non fabulam, sed quid aliud: nam constanter m. s. 
Prisciani lib. 10. hahent, Maecenas in Octaviam. " Non 
est verisimile, licet plures fuerint Maecenates (vid. Meibomii 
Maecenas p. 4 sqq.), alium hic significari, atque clarum illum 
C. Cilnium, qui usitate sic dicitur. Quod autem ad librum 
laudatum attinet, Kordesius ad Eberhardtii libellum de artium 
humanitatis statu ap. Rom. p. 66, Delrii testimonio deceptus, 
eam illius amplectitur opinionem, qua hic non fabula intelli- 
gatur, licet Meibomius 1. c. p. 148 Octaviam tragoediam di- 
xerit. Scriverio Maecenatis Octavia pro tragoedia habenda 
non videtur propter verba allata, quae Bothius, de ipso libro 
praeter Delrii et Scriverii opiniones nihil proferens, sic cor- 
rigenda putat: Pexti capilluin naturai munere Gra- 
tum. In fabulam scaenicam verba laudata optime quadrant, 
quumquc Octavia non minus facile in Octaviam, quam hoc 
in illud mutari potuisse videatur, et per se quoque verisimi- 
lius sit, Maecenatem Octaviam fabulam scripsisse^ quam, quum 
praesertim id nomen gereret Augusti soror, aliquid in Octa- 



91 

viam nescio quain, vix dubitandum videtur, quin vere fuerit 
Octavia fabula, a Maecenate scripta. Quare autem verba, 
quae grammaticus ex ea ponit, si sententiam eorum spectes, 
locum habere non potuerint vel in tragoedia, non video; et 
ex metro solo, quod Bacchiacum videtur, hic iudicare maxime 
periculosum est. Quum igitur ex his. nihil collig-i possit, et 
Octaviae nomen multo aptius videatur praetextatae , quam 
tabernariae, in praetextatas referre non dubito hanc fabulam; 
qua descriptum fuisse M. Antonii et Octaviae matrimonium vel 
potius divortium, id eo credibilius mihi videtur, quod sic fieri 
potuit, ut ad huius imitatianera Senecae fabula cognominis 
componeretur. — Pro gratum unus codd. Krehl. datum. 



A. PSESII FI.ACCI. 



Suctonius Tranquillus in Vita poetae: „ Scripserat etiani 
in pueritia Flaccus praetextam, Vescio." Wolfius: „Addi- 
tur lioc (Vescio) in pluribus codd. Quid id sit, nou liquet, 
nisi forte confictum nomen praetextatae fabulae, a vescendo. 
Sic probabiliter Bartli. Adv. 2, 27." Praetextarum nomina 
fingi non solebant; et, si vere linxisset Persius tale nomen, 
leg-erctur saltem apud Suetonium Vescionem. Non dubito 
igitur, quin in illo verbo lateat aliquod nomen bistoricum. 
Fortasse poeta Quiuctilii Vari tristem sortem bac fabula 
celebraverat. 



CURIATII MATEHNI, 



C A T 0. 

Fuit procul dubio Cato Uticensis, quem Maternus bac 
fabula illustrandum sibi sumpserat. In Dialogo de oratoribus 
II. sq. baec legiinus , ad ingenium eius intelligendum baud 
inutilia: „Postero die, quam Curiatius Materuus Catonem re- 
citaverat, quum offendisse potentium animos diceretur, tam- 
quam in eo tragoediae argumento, sui oblitus, tantum Cato- 
nem cogitasset, eaque de re per urbem frequens sermo habe- 
retur, venerunt ad eum M. Aper et Julius Secundus, celeber- 
rima tum ingenia fori nostri, quos eg-o in iudiciis non utros- 
que modo studiose audiebam, sed domi quoque et in publico 
assectabar. — Igitur ut intravimus cubiculum Materni, seden- 
tem ipsum et, quem pridie recitaverat, librum intra manus 
habentem deprebendimus. Tum Secundus: Nilne te, inquit, 
Materne, fabulae malignorum terrent, quo minus 
offensas Catonis tui ames? an ideo librum istum 
apprehendisti, ut diligentius retractares et, sub- 
latis, si qua pravae interpretatio ni materiam de- 
derunt, emitteres Catonem non quidem meliorem, 
sed tamen securiorem? Tum ille: Leges tu quidem, 
si volueris, et agnosces ? quae audisti. Quodsi 
qua omisit Cato, sequente recitatione Thyestes 
dicet. Hanc enim tragoediam disposui iam et intra 
me ipse formavi." Et X. : „Effervescit — vis pulcherrimae 
naturae tuae, nec pro amico aliquo, sed, quod periculosius 
est, pro Catone offendis. Nec excusatur offensa necessitudine 
officii aut fide advocationis aut fortuitae et subitae dictionis 
impetu: meditatus videris elegisse personam notabilem et cum 
auctoritate dicturam." 



DOMITIUS NERO. 

Sic fabulam inscriptam fuisse existimo, quum alio loco 
commemoretur Materni Domitius, alio eiusdem Nero; quas 
duas diversas fuisse praetextatas opinantur, non reputantes, 



94 

ut videtur, Neronem ex gente Domitia oriundum fuisse. Vid. 
Suetonius Neron. I. sqq. Unam eandemque hanc fuisse fabu- 
lam, intelligitur etiam ex locis, ubi eius mentio fit. Prior est 
in Dialogi de oratoribus cap. III.: „Adeo te tragoediae istae 
non satiant — , quo minus — omne tempus modo circa Me- 
deam, ecce nunc circa Tliyesten consumas? quum tot amico- 
rum causae, tot coloniarum et raunicipiorum clientelae in forum 
vocent; quibus vix sufficeres, etiamsi non novum tibi ipse 
negotium importasses, Domitium et Catonem, id est, nostras 
quoque hisiorias et Romana nomina Graecorum fabulis uggre- 
gares." Alter legitur in eiusdem libri cap. XI.: „Ego — , 
sicut in causis agendis efficere aliquid et eniti fortasse pos- 
sum, ita recitatione tragoediarum ingredi famam auspicatus 
sum, tum qnidem, quum in Nerone improbam et studiorum 
quoque sacra profanantem Vatinii potentiam fregi." Quodsi 
Nero fabula diversa fuisset a Domitio, priore loco non tantum 
Domitiura et Catonem enumeratas reperiremus. Ut posterior 
locus melius intelligutur, ex Taciti Ann. XV. 34 pono haec: 
,,Vatinius inter foedissima eius (Neronis) aulae ostenta fuit, 
sutrinae tabernae aluranus, corpore detorto, facetiis scurrili- 
bus; prirao in contumelias assumptus, deinde optimi cuiusque 
crirainatione eo usque valuit, ut gratia, pecunia, vi nocendi 
etiam malos praeniineret." 



INCERTORUM AUCTORUM. 



B A L B U S. 

Sic fortasse inscripta fuit praetexta, quam Balbus quae- 
stor de itinere suo ad Lentulum componi iusserat; de qua 
supra exposuimus in dissert. de tog. II. 



MARCELLUS. 

Diomedes III. p. 487 ap. Putscb.: „In praetextata — 
scribitur Brutus vel Decius vel Marcellus." Brutum et 
Decium Attius docuit: fortasse idem etiam Marcellum scripsit. 
Si vere, ut videtur, eiusmodi praetextata exstitit, in ea reprae- 
sentatus fuerit M. Claudius Marcellus, qui quintum consul, 
Hannibalis insidiis circumventus , naviter pugnans prope a 
Venusia occisus est. Liv. Hist. XXVII. 26 sq. Cf. Korde- 
sius ad Eberhardtii libellum de artium humanitatis statu ap. 
Rom. p. 66 sq. 



S C I P I 0. 



Rhabanus Maurus de Art. gramm. II., Opp. T. I. p. 47 
ed. Colon. : „In tragoedia heroes introducuntur — ; in prae- 
textata autem — Brutus vel Decius; item Marcellus vel 
Africanus, et his similia." Ainbiguum hoc est testimonium. 
Fortasse Rhabano tantum apta videbatur praetextatae persona 
Africani (Scipionis Africani maioris) ; fortasse etiam hoc 
scripsit, Ennii Scipionem perperam pro fabula scaenica habens. 



B. TOGATAE TABERNARIAE. 



CW. NAEVII. 



C L A S T I D I U M. 

I. 

Varro de L. L. VII. 6. p. 385 ed. Spengel. : „ Multa apud 
poetas reliqua esse verba, quorum Origines possint dici, non 
dubito : ut apud Naevium — in Clastidio : Vitulantes, a vi- 
tula." Clastidio. Unus cod. Paris. cassidio. 

II. 

Varro de L. L. IX. 46. p. 513 sq. ed. Spengel.: „Ut 
signa, quae non habent caput aut aliquam aliam partem, ni- 
hilo minus in reliquis membris eorum possunt esse analogiae, 
sic in vocabulis casuum possunt item fieri, ac reponi, quod 
aberit, ubi patietur natura et consuetudo; quod nonnunquam 
apud poetas invenimus factum, ut in hoc apud Naevium in 
Clastidio : 

Vita insepulta laetus in patriam redux. " 
laetus. Leg-itur etiam lectus, quod minus accommodatum 
videtur sententiae. — redux. Nonnullae edd. reduxit vel 
redux it. — Insepulta, non sepulta, id est, ut videtur, 
non exstiucta. Obscuriora etiam sunt Varronis verba. Ad 
casuum intelligendum est analogiae. Naevii autem ver- 
sum attulisse videtur scriptor ob insepulta, in quo vocabulo 
reponitur in praepositio. 



T I T I N I I, 

Pauca nobis veteres tradiderunt de hoc to- 
gataruni poeta, cuius nomen tum in antiquis li- 
bris tum a viris doctis modo Titinius modo, 
et multo saepius quidein, Titinnius scribitur. 
Sed vere eum Titinium appellatum esse, intelli- 
gitur e Sereni Sammonici de Re medica cap. LIX. 
ed. Burniann., ubi de infantibus dentientibus vel 
strige inquietatis v. 1044 sqq. haec leguntur: 
„Praeterea si forte premit strix atra puellos, 
Virosa immulgens exsertis ubera labris, 
Allia praecepit Titini sententia necti, 
Qui veteri claras expressit more togatas. " 
In tertio horum versuum reperitur quidem etiam 
tundi pro Titini et Vecti pro necti; sed 
plerique omnes codices versum offerunt, quemad- 
moduin nos eum cum Burinanno scripsimus. Et 
recte se habere Titini, docet etiam sequens ver- 
sus, qui manifesto indicat, in antecedentibus non 
medici, sed togatarum scriptoris nomen positum 
esse. Qui enim Vecti substituerunt, propter 
versuum argumentum cogitasse videntur de Ve- 
ctio (Vettio) Valente medico, de quo vid. Glan- 
dorp. Onomast. hist. Rom. v. Vectii. Bothius 
tamen, cui auscultavit Weichertus de Titio Se- 
ptimio poeta p. 5, cum Jacobo Nicolao Loensi 
Miscellan. epiphyilid. IX. 18, Grut. Thes. crit. 
T. V. p. 672, ex unius huiusce loci depravata 
scriptura Titinio praenomen Vectio (Vettio) vin- 
dicavit, ineptam dicens lectionem necti. For- 
tasse aliter iudicasset vir doctus, si ei innotuis- 
sent, quae ad locum explicandum annotavit Keu- 

7 



98 

chenus: „Voluit allia Titinius — instar sertorum 
et corollarum necti, contra invasionem strigum. 
Paris medicinae contra maleficia multa narrantur 
a PJinio et Marcello (Empirico). Supra Sere- 
nus (I. 16 sq.): 

Vel quae septenis censentur gramina 

nodis 

Utiliter nectis, vel corno ex arbore 

sertum." 
Aliud praenomen poetae dedit Lilius Gregorius 
Gyraldus de Poetar. hist. VIII., Opp. T. II. p. 
424, qui eum C. Titinium appellat. ftuod qua 
auctoritate nitatur, me fugit. Cognomen ei fuis- 
set Longo, si verum esset, quod perhibet An- 
dreas Schottus de Priscis Rom. gentibus ac fa- 
miliis v. Titinia gens, proprium fuisse Titi- 
niae gentis tantum cognomen Longi. Fuerunt 
autem alia quoque cognomina in eadem gente. 
Vid. GLandorp. Onomast. v. Titinnii. Recte 
vero idem Schottus monere videtur, Livium III. 
(24) et V. (12) auctorem laudans, gentem Titi- 
niam familias habuisse et patricias et plebeias, 
quum Glandorpius omnes Titinios plebeios dixerit. 
Num vero Titinius poeta patricius an plebeius 
fuerit, non constat. 

Neque tempus, quando vixerit, certo indi- 
cari potest. Apud Jo. Lydum de Magistratt. reip. 
Rom. I. 40, ubi de secundi belli Punici tempore 
loquitur, haec verba exstant: „Tore Tiviog, 6 
c Pw/u(uog zajfuuzbs, [jlv&ov enedei^axo ev %r\ c Pai- 
^Ti/' in quibus Fussius editor suspicatus est pro 
TivCog legendum esse Ttxiviog; qua quidem 
mutatione nihil potest esse facilius. Sed certum 
est, illo tempore primum Livium Andronicum fa- 
bulas dramaticas, Latine conscriptas, docuisse; 
is toties a scriptoribus auctor fabularum scaeni- 



99 

carum apud Romanos illo tempore exstitisse di- 
citur, ut etiam Lydus hunc significarc et potuisse 
et voluisse existimandus sit, recteqne alii pro 
Tivios restituerint Alfiioq. Cf. Reuvensius Col- 
lectan. litt. p. 26 sqq. et Osannus Analect crit. 
p. 44. Videamus igitur, nonne aiiunde quid, quod 
veri non sit dissimiie, elicere possimus. M. Te- 
rentius Varro apud Charisium II. p. 215 ed. 
Putsch. antiquissimus est scriptoium, qui Titinii 
faciunt mentionem. Itaque hic poeta aut Varro- 
nis aequalis fuit, aut ante Varronem vixit. Eum 
ante Varronem floruisse, intelligitur ex eius ver- 
bis, quae Charisius I. p. 40 ap. Putsch. servavit: 
„Velim ego osse arare campum cereum." Nam 
mos osse scribendi iam obsoleverat temporibus 
Varronis, ex quo Charisius 1. c. haec duo verba 
attuiit: „Osse scribebant. " Cf., quae annotavi- 
mus ad Titinii Incertt. fragnim. XIX. Porro 
tibi facile persuadebis, eum aetate Varronem an- 
tecessisse, si fragmenta eius perlegeris. Quin in 
istis fragmentis nonuuila reperies, quae vel Te- 
rentii comj^ci temporibus iam minus usitata fuisse 
videantur. Nec prorsus improbabile est, Varro- 
nem propter hoc ipsum, quod Titinius Terentio 
fuit antiquior, huius nomen post illius posuisse 
in hisce, quae Charisius II. p. 215 ap. Putsch. 
ex eius de Latino sermone libro quinto laudat: 
„ J 'H&7] nulii alii servare convenit, quam Titinio 
et Terentio; na&r\ vero Trabea et Attilius et 
Caecilius facile moverant. " Ubi simul statuen- 
dum sit, quod etiam facile statui potest, Caeci- 
lium antiquiorem quidem non fuisse, quam Tra- 
beam Attiliumque. Ex eo vero, quod scripsit 
moverant*), non moverunt vel movebant, 

*) Quod quare Bothius Comicc. Lat. fragmin. p. 127 in 
moverunt sibi mutandum duxerit, non video. 

7* 



100 

concludere liceat, Caecilium curn Trabea et At- 
tilio antiquiorem fuisse non soium quam Teren- 
tium, sed etiam quam Titinium. Neque igitur 
multum errare videbimur, si Titinium post Cae- 
cilium et ante Terentium floruisse dicemus. At- 
qui de Caecilio Hieronymus scribit in Chronico 
Eusebiano: „Olympiadis CL. anno II. (id est, 
anno U. C. DLXXV. sive ante Chr. n. CLXXIX.) 
Statius Caecilius, comoediarum scriptor, clarus 
habetur;" ac Terentius, qui in ipso flore suo 
mortuus est anno U. C. DXCVI. sive ante Chr. 
n. CLVIII., floruisse dici poterit circa annum 
DXCIV. U. C. sive ante Chr. n. CLX. Vid. 
Ger. Jo. Vossius de Poetis Lat. I. p. 9 sq. Ita- 
que Titinius floruerit circa annum DLXXXIV. 
U. C. sive ante Chr. n. CLXX., ut per aliquod 
tempus etiam utriusque, et Caecilii et Terentii, 
aequaiis fuerit. 

De loco porro, ubi Titinius poeta natus sit 
et vixerit, non magis quidquam traditum est. 
Sed ex hoc ipso silentio fortasse colligere licet, 
eum in ipsa urbe natum esse atque habitasse. 
Cf., quae infra, ubi de Afranio agiinus, ea de 
re exponuntur. 

ftuem locum supra ex Sereno Sammonico 
attulimus, ex eo apparet, Titinium composuisse 
fabulas togatas; idem liquet ex fragmentis eius, 
simul, eas fuisse togatas, quae proprie hoc no- 
mine appellarentur, sive, ut posterioribus tempo- 
ribus eas etiam dicebant, togatas tabernarias. 
Christophorus Wasius exercit. III. Animadvers. 
Nonianarum teste Fabricio Biblioth. Lat. IV. 1 
ex Sammonici loco posito collegit, Titinium etiam 
de medicina aliquid tradidisse; sed multo facilius 
statuere licet, in fabula aliqua eum dedisse prae- 
ceptum, quod a Sereno ex eo afFertur. Omni 



101 

vero caret probabilitate illud, in quod incidit 
Munkius de Pomponio Bon. p. 57, hunc togata- 
rum scriptorem Atellanas quoque composuisse. 
Nam procul dubio Titinius ante Pomponium Ti- 
xit; et si Pomponius Atellanarum artificiosae com- 
positionis primus auctor habendus est, patet, ne- 
minem ante eum eiusmodi fabuias scriptas edi- 
disse. Omnino Tilinii reliquiae ita sunt compa- 
ratae, ut fabulas togatas tantum prodant, quarum 
quatuordecim fere adhuc supersunt tituli. Non 
infelicem autem eum in istis fabulis componendis 
fuisse tum Serenus est testis , qui eas claras dixit, 
tum Varro probat, quum ei tantum et Terentio 
ifSh(] 9 id est, mores sibi constantes, servare con- 
tigisse scribit. Fragmenta eius pauciora sunt, 
quam ut inde certo iudicare possis, quam felix 
fuerit in argumentis inveniendis. Sententias au- 
tem in illis adhuc nonnullas reperimus. ftuod 
ad sermonem eius et metra attinet, plus simili- 
tudinis habuisse videtur cum Plauto, quam cum 
Terentio. Nam praeterquam quod apud eum ad^ 
huc plura antiquiora verba et verborum formas 
reperimus , etiam in novis fingendis vocabulis 
magna cum facilitate versatus videtur; et in me- 
tris usurpandis maiorem apud eum, quam apud 
Terentium, varietatem deprehendimus. Nec ta- 
men semper versus Tilinii aeque politi apparent, 
atque Terentiani. Quamquam de hac re, quum 
fragmenta illius tot experti sint casus, hodie vix 
certo iudicari potest. Porro etiam in iocis fin- 
gendis non multum discessisse videtur a Plauto. 
Sed de his, quae postrema diximus, videantur 
ipsa fragmenta. 



102 

ARATRUM, BARATHRUM, BARBARU 

Vidd. annott. in fine Barbati fragmm. 



BARBATUS. 



Nonius p. 3 ed. Merc: „Phrygiones — Titinius in 
Barbato : 

— Phrygio primo fui, beneque id opus 

Scivi. Reliqui acus aciasque hero atque herae 

Nostrae. " — 

primo f u i. Sic Both. Libri fui primo. — beneque. 

Ven. I. II. Par. bene. Fortasse scribendum Phrygio fuvi 

primo, bene id opus ctc. 

II. 

Nonius p. 499 ed. Merc. : „Dativus pro accusativo. Titi- 
nius in Barbato: 

— Ubi ambitionem virtiiti 
Videas antecedere, — 
pro virtutem autecedere." Barbato. Sic Merc. Edd. Ven. 
I. II. Par. Ald. Bas. Steph. aratro. Jun. Barathr. — 
Ubi ambitionem virtuti. Ven. I. II. Par. Ubi ambi- 
tioni virtutem, omissis verbis pro virtutem aritece- 
dere. Ald. Bas. Steph. Ubi ambitioni virtuti. — Nu- 
merus videtur Bacchiacus; nisi forte, ut exsistat iambicus, 
cum Bothio transponenda sunt verba videas antecedere. 

III. 

Nonius p. 552 ed. Merc: „Veles, levis armatura. Ti- 
tinius in Barbato: 

— Ita Spurius animatur in proelium: 
Veles eques recipit se, nec ferit quemquam 

hostem." 
eques recipit. Ald. Bas. Steph. Jun. equis recepit. — 
uec. Merc. neque. Mirum in modum Bothius hunc locum 
turbavit, scribens: 

Ita Spurius animat, veles, eques, in proelium 
Recipit se, neque — ferit quemquam hostem. 
Inserta lineola indicat oxymorum, quod se in verbis deprehen- 
disse putat. Versus videutur Cretici. Decribitur autem homo 



103 

ad rixam propensus, sed meticulosus : Spurius ita concitatur 
ad proelium ineundum, ut tamquam veles eques, lacessito tan- 
tum hoste, non vulnerato, propere refugiat. 

IV. 

Festus v. Solox, Fragm. p. 53 ed. Dacer. : „Solox, 
lana crassa, et pecus, quod passim pascitur non tectum. Ti- 
tinius in Barathro: 

Ego ab soloci lana ad purpuram data." 
Barathro. Fragm. Barrato. — soloci lana. Sic metri 
gratia legendum videtur cum JViercerio ad Non. p. 3 et Bothio. 
Editur lana soloci. Nec tamen male Turnebus Advers. 
XXIX. 1 Ego ab laua soloci ad puram data. Paul- 
lus ex Festo: „Solox, lana crassa, vel pecus lana conte- 
ctum. Titinius: Lana soloci ad purpuram data. " Hinc 
Festi verba, qua^ manifesto corrupta sunt, ita mihi legenda 
videntur: Solox, lana crassa, et pecus, quod lana 
pascitur contectum, id est, solox (sc. lana) dicitur lana 
crassa, et solox (sc. pecus) dicitur pecus, quod etc. Unde 
intelligitur, non esse interpungendum cum Bothio Solox la- 
na, crassa, etp. , quasi solox lana sig-niiicet etiam pe- 
cus, quod etc. 

V. 

Festus v. Tensam: „Tensam ait vocari Sinnius Capito 
vehiculum, quo exuviae deorum ludicris Circensibus in circum 
ad pulvinar vehuntur. Fuit et ex ebore, ut apud Titinium 
in Barbato; et ex argento." 

VI. 

Priscianus VI. 7. 36. p. 694 ap. Putsch.: „Uni pro 
unius Titinius in Barbato: 

Quod quidem pol miilier dicit: „Namque uni 

collegi sumus." 
Eadem exstant VI. 16. 82. p. 717 ap. Putsch., nisi quod hoc 
loco est dicet pro dicit. Steph. habet dicit. Versus est 
asynartetus, constans ex dim. troch. et dim. iamb. , qui hic, 
ubi alius personae verba afferuntur, aptissime usurpatur. 

VII. 

Charisius II. p. 181 ap. Putsch. : „Inaurate pro non 
aurate. Titinius in Barathro: 

— Inauratae atque illautae mulieris.' 6 
Inaurate pro non aurate. Sic Bas., et sic legendum 



104 

est; non, ut habet Putsch., Inauratae pro non auratae. 
Nam grammaticus toto hoc capite de adverbiis tantum agit. 
Quum autem adverbii inaurate exemplum in promptu non 
haberet, istum Titinii locum posuit. 

VIII. 

Charisius II. p. 183 ap. Putsch. : „Medio fidio, per 
Jovem aut fidem filiu» ve Jovis, Herculem; quae iuratio pro- 
pria virorum est, ut feminarum Edepol, Ecastor, Eiuno. 
Denique Titinius in Setina, molliculura adolescentulum, effe- 
minate loquentem, quum reprehendere magis vellet: An, in- 
quit, quia pol edepol fabulare, edi medi. Edi Titi- 
nius in Baruthro: ld necesse respondet edi. " Botbius: 
„In quibus scribendum puto Mediusfidius — fabulare? 
Dic Medi (ut vir, non Edepol, ut foemina, pro Mediusfi- 
dius, sicut Edi pro Ediusfidius, nomine populariter truncato). 
— ,Id necesse est, 4 respondent edi." Non dubito, 
quin recte restituatur Medius fidius pro Medio fidio. 
Depravatio inde orta sit, quod syllaba us, compendio scripta, 
non valde dissimilis erat o litterae. Sed locus, ex Titinii 
Setina petitus, si ex Bothii coniectura scribatur, frigidiuscu- 
lam praebet sententiam. Neque auscultandum puto Turnebo, 
Advers. III. 20 scribenti: „Medius fidius non iurabant olim 
mulieres. erat enim eis religio ,hoc iusiurandum proferre: pro- 
inde Titinius adolescentem, qui in foeminam degenerarat, hoc 
iusiurandum non audere eloqui dicit. Nam cum vulgus haec 
verba imminueret, et depravaret, et pro medius medi diceret, 
facit eum dicere pro medi edi: An quia, inquit, pol, ae- 
depol fabulare, medi edi." Secundum Cbarisii verba 
exprobravit aliquis in Setina adolescentulo, effeminate loquenti, 
mollitiam ipsius. Dixit igitur, ut simul ex ipsius Titiuii ver- 
bis coniici potest, fere baec: Prorsus ut. mulier te geris, ut 
mulier loqueris; an inde putas intelligi, te virum esse, quod 
pol, edepol fabularis? continuoque irridens suam addit iura- 
tioneni virilem, edi, medi, quae duo verba respondent illis 
pol, edepol. Itaque scribendum sit: An quia „pol, ede- 
pol" fabulare? edi, medi. Versus autera est Bacchiacus 
tetrameter. Bothius eum, ex sua coniectura scriptum, habet 
pro trim. iamb., non reputans, priorem syllabam in edi et 
medi perinde, ut primara in ecastor et mecastor, esse 
longam. (Jnde etiam fluxisse videtur eius coniectura: „Id 
necesse est," respondent edi. Fortasse corrigendum: 
— Id necesse esse respondet edi. 



105 

IX. 

Charisius II. p. 185 ap. Putsch. : „Noctu diuque. Sal- 
lustius historiarum secundo: Noctu diuque stationes et 
vig-ilias tentare. At vero Titinius in Barathro: Noctu 
diuque ait. Naevius in Acontizomeno : Sulpicii noctu 
interfecit. " Apparet, non fuisse apud Titinium Noctu 
diuque. Legendum arbitror: 
Diu noctuque. — 

X. 

Charisius II. p. 212 ap. Putsch.: „Praepositiones inter- 
dum ultimas litteras immutant, et iunctorum sibi verborum 
primas adsumunt, ut a pro ab, ut avehit. — A pro ad. 
Titinius in Barathro: 

— Prius, 
Quam auriim privatae piirpuramque atteximus." 
Editum est auro et abteximus. Correxit Bothius, dicens, 
inepte accipere bonum virum Charisium abteximus pro at- 
teximus. Scribcndum esse atteximus, vidit etiam Mer- 
cerius ad Non. p. 3. Immerito autem accusatur a Bothio Cha- 
risius, qui, ut verba eius ostendunt, procul dubio scripsit 
atteximus: legendumque apud eum videtur At pro ad, non 
A pro ad. Privatae sc. mulieri. 

Quae fragmenta sub Barbati nomine posuimus, ea le- 
guntur, ut ex locis exscriptis liquet, partira sub hoc partim 
sub Barathri nomine, cuius loco etiam Aratro invenitur. 
Atque Gyraldus de Poetar. hist. VIII., Opp. T. II. p. 424, 
adeo etiam Barbarum Titinii coromemorat. Piurimum aucto- 
ritatis habent Barbato et Barathro; ut fuerint, qui inter 
Barbatum et Barathrum discrimen statuerent, quum alii utram- 
que fabulam eandem putarent, vei Barbatum eam inscriptam 
fuisse existimantes, vel Barathrum. Rem diiudicasse videtur 
Mercerius ad Non. p. 3 hisce verbis: „Titinnius barbato, 
ita scribenduro ubique, non barathro, quod nusquam in anti- 
quis Nonii aut Festi libris. Error ab eo quod semel apud 
nostrum, et serael apud Festum habes barrato velVarrato, 
quod rautuverant in barathro: qui idein error invaluit in 
Charisii codicibus. nec est quod duas fabulas credamus, quum 
utriusque argumentum idem fuisse probet collatus Charisii lo- 
cus, priusquam auro privatae purpuramque attexi- 
mus. Et ille apud Festum, Ego ab soloci lana ad pur- 
purara data. De phrygionibus et textricibus fuit fabula." 



106 

C A E C U S. 

Charisius II. p. 194 ap. Putsch.: „Semitatim. Titiaius 
in Caeco: 

Ita semitatim fugi, atque effugi patrem. " 
Bas. depravate Seminatim — seminatim. Huc pertinere 
videtur etiam incertorum Titinii frug-mm. II. Caecus fortasse 
fuit senex, non animadvertens astutias, quas ipsi machinaban- 
tur. Plautus Caecum sive Praedones scripsit. 



DECUMA FULLONIS. 

Junius Elench. auctor. ad Non. p. 21 sub Titinii nomine 
Decumam Fullonis commemorat, ipse suspicans, eam Pomponio 
vindicandam esse. Ego Titinio eiusmodi fabulam tributam 
apud antiquos nusquam reperi. 



D I V R T I U M. 

Vid. Quinti fragm. III. 



FERENTINAS. 

Vidd. annott. ad Psaltriae fragm. III. 



FULLONES. 

I. 

Nonius p. 81 ed. Merc: J} Comest pro comedit. — Ti- 

tinius — in Fullonibus: 

Ego me mandatam meo viro male arbitror, 
dui rem disperdit et meam dotem comest " 

Fullotfibus. Cod. Guelph. Ven. I. II. Par. Fullonius. 

— et meam dotem comest. Cod. Guelph. ex emend. et 

meam comest. Ven. I. II. Par. ac meam comest. 

II. 

Nonius p. 98 ed. Merc: „Diu pro die; unde et inter- 
diu dicitur. Titinius in Fullonibus: 



107 

Nec noctu nec diu licet fullonibus quiescant. " 
noctu. Cod. Guelph. nocte, corr. noctu. Par. nocte. 

III. 

Nonius p. 111 ed. Merc: „Fuam, sim vel fiam. — Ti- 

tiuius in Fullonia: 

Perii hercle vero. Tiberi, nunc te hoc obsecro, 
Ut mihi subvenias, ego ne maialis fuam." 

Fullonia. Ven. II. fullo. Par. fullone. — veTO. Par. 

verbo. — Tiberi. Ven. I. II. tibi. Par. ubi. — te hoc. 

Ald. Bas. Steph. tectum. Vulgo tecum. Correxit Munkius 

de Pomp. Bon. p. 98. — ego ne. Cod. Guelph. Ven. I. II. 

Par. ne ego. Ald. Bas. Stepli. ut ego. 

IV. 

Nonius p. 153 ed. Merc: „Perbitere, perire. — Ti- 
tinius in Fullonia: 

Iam pridem egressa tu perbiteris." — 

Fullonia. Cod. Guelph. follon., corr. fullon. — Iam 
pridem egressa. Ven. I. II. Par. lam egresse. — tu 
perbiteris. Legitur ut perbiteris, deteriore numero, nec, 
ut videtur, proba sententia. Bothius, adstipulante Munkio de 
Pomp. Bon. p. 98, scripsit ut perbiteres, explicans: egres- 
sa, egressa sum. 

V. 

Nonius p. 224 ed. Merc: „Simile est, pro similis est, 
pro masculino positum neutrum. Titinius in Fullonibus: 

Formfcae pol persimile rusticus est homo. " 
rusticus est. Libri est rusticus, quae versUs gratia 
cum Bothio et Munkio de Pomp. Bon. p. 99 transponenda 
duximus. 

VI. 

Nonius p. 233 ed. Merc: „Anima — halitus oris et 
odor. — Titinius in Fullonibus: 

— Interea foetida anirna nasum oppiignat." 
Fullonibus. Par. Julo. — Bothius, non improbante Mun- 
kio 1. c, senarium ita restituit: Interea uasum oppug-nat 
anima foetida. 



108 

VII. 

Nonius p. 245 ed\ Merc. : „Argutari, subsilire. Titi- 
nius in Fulionia: 

Terra haec est, non aqua. ubi tu solitus argu- 

tari pedibus, cretam dum compescis, vestimen- 

taque lavas." 
Fullonia. Par. fullo. Bas. Jun. Fullonibus. — Terra 
haec est, non aqua. Ven. I. II. Par. Bas. Terra haec 
est nova quasi. Ald. Steph. Terra haec nova quasi. 
Jun. Terra haec est nova qua. — cretam dum. Par. 
certandum. — lavas. Ven. I. II. Ald. Steph. levas. 
Jos. Scaliger ad Varr. de L. L. V. p. 63 ed. Bip. : 
— Terra haec nova est, 

Quasi ubi tu solitus pedibus argutarier, 

Dum compescis cretam, et vestimenta eluis. 
Bothius, acuendo nomine substantivo aqua in thesi posito: 

Terra haec, non aqua, est, ubi tu solitus argu- 

tarier 

Pedibus, cretam dum compescis, vestimenta qua 

lavas. 
Munkius de Pom. Bon. p. 98, in posteriore versu librorum 
scripturam servans, priorem, admisso hiatu et nomine aqua 
in thesi posito, sic cdidit: 

Terra haec est, non aqua, ubi tu solitu's argu- 

tarier. 
Scribendum videtur: 

Terra haee, non aquast, ubi tu solitus argu- 

tarier 
Pedibus, cretam diim compescis vestiinentaque 

lavas. 
Verbum est post haec secundum Ald. et Steph. est expun- 
gendum, quod, quum ex non aquast ortum esset nova 
quasi, videntur inseruisse. 

VIII. 

Nonius p. 305 ed. Merc: „Ferox sum illa re dicitur, 
ut illa re sum fretus vel arrogans. Titinius in Fullonibus: 

Videram ego te virginem formosissimam esse, 
Sponso esse superbam, forma esse ferocem." 

Videram. Steph. Videam. — formosissimam. Jun. marg. 
Merc. formosam. — forma esse ferocem. Sic Ven. J. 



109 

II. Par. Ald. Recentiores forma ferocem. Bothius, non- 
nulla mutans, edidit: 

— Videram esse 
Ego te formosam virginem, sponso superbam, 

forma 
Ferocem. 
Munkius de Pomp. Bon. p. 100: 

Videram 
Ego te virginem esse formosissimam, 
Sponso esse superbam, forma ferocem. 
Versus videntur Jonici a maiore, prior tetrameter bracbyca- 
talectns sive Sotadeus, alter compositus ex duobus dimetris 
brachycatalectis. Cf. Hermann. Element. doctr. metr. II. 
XXXVII. 12 sqq. 

IX. 

Nonius p. 366 ed. Merc: „Patibulum, sera, qua ostia 
obcluduntur, quod bac remota valvae pateant. Titinius in 
Fullonibus : 

— Si quisquam hodie praeter hanc posticum 
Nostrum pepulerit, patibulo hoc ei caput de- 

fringam. " 
quisquam. Steph. quispiam. V. Posticum ap. Non. p. 
*il7 ed. Merc. ex Titinii Fullonibus haec laudantur: Si quis 
hodie praeter has posticum nostrum pepulerit. 
Bothius, transpositis duobis verbis, locura ita edidit: 

Si quisquam hodie praeter hanc posticum no- 

strum pepulerit, 
Patibulo hoc caput ei defringam. 
Munkius 1. c: 

Si quisquam hodie praeter hanc 
Posticum nostrum pepulerit, patibulo hoc 
Ei caput defringam. 
Quae distinctio ideo ferri non potest, quod antepaenultima 
syllaba verbi patibulo brevis est. Plaut. Mil. II. 4. 7: 
„Dispessis manibus patibulum quum habebis. Quamnam id 

db rem?" 
et Mostell. I. 1. 53: 

„lta te forabunt patibulatum per vias. " 

X. 

Nonius p. 369 ed. Merc: „Putare, aptare. Titinius 
in Fullonibus: 



110 

Da pensam lanam. Qui non reddet te^mpori 
Putatam recte, facite, ut multetiir malo." 
Da pensam. Non male Turnebus Advers. XXIX. 28 De- 
pensam. Lipsius Antiquar. lect. V. 13 Datepensam. — 
Putatam. Turnebus 1. c. Putam, quod tura ipsius Nonii verba 
refellunt, tum versus respuit. — facite. Lipsius I. c. faciem. 
Fortasse recte. Certe facile oriri potuit facite ex facie, 
quod sententiae aptius videtur. Nec male Both. facito. Vide- 
tur autem vulgata quoque ferri posse. 

XI. 

#onius p. 406 ed. Merc: „Toga dicta est a tegendo; 
et est tog-a, sicut in consuetudine habetur, vestimentum, quo 
in foro amicimur. — Titinius in Fullonibus: 

— Quae inter decem 
Annos nequisti unam togain detexere. " 
Bothius transposuit: Annos detexere unam nequiisti 
togam. 

XII. 

Nonius p. 469 sq. ed. Merc: „Contempla. — Titinius 
in Fullonia: 

Adspecta formam, atque os contempla meum." 
Fullonia. Jun. marg. Merc Fullonibus. — Adspecta. 
Ald. Bas. Steph. Specta; ubi praepositio antecedente Ful- 
lonia absorpta est. Vocabulum formam non eliditur; nec 
tamen quidquam mutandum videtur; etsi Bothius haud nolit 
contemplato, et Muukius de Pomp. Bon. p. 100 suspica- 
tus est formam meam. — In Ven. I. II. Par. verba Titi- 
nius — meum desiderantur. 

XIII. 

Nonius p. 483 ed. Merc: „Quaesti vel quaestuis 
dictum pro quaestus. Titinius in Fullonibus: 

Ni nos texamus, est nihil, fullones, vobis 

quaesti." 
est nihil. Libri nihil est, quod in versum non quadrat. 
Correxit Bothius. — vobis. Mercerio antiquiores nobis. 
lllud propter positum nos praeferendum videtur. 



Laudantur fragmenta ex Fullonibus, ex Fullonia, 
ex Fullone. Minimum auctoritatis habet Fullone, plus, 



111 

quam Fullonia, Fullonibus; et vere fabulam inscriptam 
fuisse Fullones imprimis ideo arbitror, quod, ubicunque 
Fullonia legitur, lectio variat, quum Fullonibus saepius 
sine varietate reperiatur. Fullonia, sicut Fullone, ortum 
esse puto ex falsa compendii solutione. Indidem etiam nata 
sit scripturae varietas in Pomponii fabula cognomini, in qua 
componenda poetam respexisse togatam Titinianam non est 
improbabile. Utraque fortasse Novium movit, ut Fullones 
feriatos scriberet; et Laberio, quum componeret Fullonem 
mimum, fortasse tam Titinii togata quam Pomponii et Novii 
Atellauae obversabantur. — Omnino argumentum fabulae Ti- 
tinianae de fullonibus et textoribus vel textricibus fuit. 
Fragmm. II. VII. X. XI. XIII. Itaque simile fuerit argu- 
mento Barbati. Scd summa argumenti videtur fuisse rixa 
mariti et uxoris, alieno viro nimium indulgentis, vel certe 
coniugi suspectae. Cf. fragmm. I. III. IV. VI. VIII. IX. XII. 



G E M I N A. 



Nonius p. 81 ed. Merc: „€omest pro comedit. — Ti- 
tinius in Gemina: 

— Libram aibant satis esse ainbobus farris 
Intritae. Plus comest sola uxor. " — 
aibant. Legitur aiebant. Cod. Guelph. Ven. I. II. Par. 
Bas. Steph. agebant. — Intritae. Cod. Guelph. Par. in- 
trite. Ven. I. II. nitrite. Ald. Bas. Steph. Jun. nutrire. 
Bothius, verborum ordinem turbans: 

— Libram aibant satis 
Ambobus esse farris intritae: comest 
Plus uxor sola. 

II. 

Nonius p. 94 sq. ed. Merc. : „Desuevi illum pro de- 
suefeci illam, id est, consuetudinem ei abstuli. Titinius in 
Gemina: 

Parasitos amovi, lenonem aedibus absterrui; 
Desuevi, ne quo ad coenam iret extra consi- 

lium meum." 

aedibus. Botbius: „Producitur syllaba in aedibus per 
ectasin, de qua figura dixi ad Terent. Adelphorum prol. 25. 
Alioqui nullo negotio poni posset deterrui." Sane nihil 



112 

videtur mutandum; quamquam non male Reuvensius Collectan. 
litt. p. 9 coniicit aedibus his. — ne quo. Ald. nequid. — 
iret. Ald. Jun. exiret. 

III. 

Nonius p. 157 ed. Merc: „Paucies pro raro dici vete- 
rum auctoritas docet. Titinius in Gemina: 

Posteaquam factus es maritus, hanc domum 
Abhorres; tuam etiam uxorem video paiicies." 
Posteaquam factus es. Libri Postquam factus. — 
video paucies. Legitur inverso ordine paucies video. 
Bothius edidit: 

Postquam maritus factus cs, abhorres domum 
Hanc; etiam uxorem paucies video tuam. 
Quae transpositio et audacior est, et melius uno tenore dici- 
tur hanc domum. — Apud Festum v. Pauciens haec 
leguntur: „Pauciens dicebant pro raro. Titioius: Uxorem 
pauciens videbo." Qui locus non debebat Dacerium cum 
Ant. Augustino movere, ut etiam in loco, ex Nonio allato, 
scriberent tuam etiam uxorem pauciens videbo. 

IV. 

Nonius ibidem: „Idem in eadem: 
Tus ac iniqui, in urbem paucies venire soles." 
Sic Merc. cum cod. Guelph. Pro Tus ac iniqui Ven. I. II. 
Tu aut iniqui; Ald. Tu autem iniqui; Bas. Steph. Jun. 
Tu autem, inquit. Jun. marg. inique. Bothius, omnia 
turbans, edidit: 

Ruras inique: paucies soles venire in urbem. 
Scribendum arbitror: 

Tute autem, qui soles in urbem paucies venire. 

V. 

Nonius p. 192 ed. Merc: „Araneae et feminini sunt 
generis. Titinius in Gemina : 

Everrite aedes, abstergete araneas." 
Idem versus ex eadem fabula affertur Non. p. 420 ed. Merc. 
v. Verrere pro mundare, ubi Ald. habet Verrite pro 
Everrite. Pro abstergete Ald. Bas. Stepb. Jun. utro- 
que loco abstergite, quod versus respuit. — In Ven. I. II. 
Par. versus ille cum poetae et fabulae nomine desideratur. 



115 



VI. 



Nonius p. 232 ed. Merc. : „Advorsum — apud signi- 
ficat. Titinius in Gemina: 

Mulier, credo, advorsum illum res suas con- 

queritur." 

VII. 

Nonius p. 256 ed. Merc. : „Coinparare veteres confir- 
mare et constituere dixerunt. — Titinius in Geraina: 

Ergo lit sua servet dona, nobis faciundum 
'Est ita: ut cum ea 

Primum blandiler comparemus colloquia." 
servet. Merc. servat. — Est ita: ut. Ven. I. II. est 
ut ita ut. Par. est ut ita. — Verba Ut cum ea — 
colloquia ex Titinii Gemiua a Nonio allata sunt etiam 
p. 510 v. Blanditer pro blande. Hic pro Ut cum ea 
Ald. ' habet ut cum da, Bas. Steph. Jun. Jucunda; pro 
comparemus Ald. Bas. Steph. Jun. comparamus; pro 
colloquia Ald. colloqui. Ven. I. II. Par. h. 1. tantum 
exhibent Blanditer comparamus colloqui. Bothius, 
mutans et transponens, scripsit: 

Ergo, uti sua servat domina, nobis faciundum 

est ita, 

Ut cum ea primum colloquia comparemus blan- 

diter. 
Recte autem vir doctus : „Comparemus, seramus, faciamus." 

VIII. 

Nonius p. 306 ed. Merc: „Facessere sig-nificat rece- 
dere. — Titinius in Gemina: 

— At aliquis vestrorum nuntiet 
Geminae, ut res suas procuret, aedibus faces- 

sat." — 
Sic libri. Bothius sibi scribendum duxit: 

— At aliquis nuntiet vestrorum 
Geminae, res ut suas procuret, aedibus facessat. 

Si quid mutandum sit, scribam: 

— At aliquis vestrorum nuntiet 
Geminae, res ut suas procuret, aedibus 
F a c e s s a t. — 

8 



114 



IX. 



Nonius p. 392 ed. Merc. : „Spissum significat tarde 
(tardum). — Titinius in Gemina: 

Longiis sermo habetur; revortetur spissa." 

Versus est Baccltiacus. Buthius eum habet pro asynarteto, 
ex duobus ithyphallicis constante. Sed, ut mittam asynarte- 
tum versum et productam primam syllabam verbi revortetur, 
omnino etiam dubium est, num versus ithyphallici usurpati sint 
ab Romanorum scacnicis poetis. Cf. Hermann. Elem. doctr. 
metr. II. XI. 4. Quotquot in Bothii fragmentorum collectione 
eiusmodi versus reperi, ii omnes aliter metiendi videntur. 

X. 

Nonius p. 405 sq. ed. Merc. : „Tandem significat tamen. 
Titinius in Gemina: 

— Sin forma odio suni, tandem ut moribus 

placeam viro." 

Sin forma odio sum. Sic Merc. cum Lipsio Antiquar. 
lect. 1.2. In antiquioribus edd. est Symphonia odiosum. 
Iun. marg. odio sum. Bothius, ut integer versus troch. 
tetram. cat. exsisteret, Sin odio sum forma edidit. Idem 
annotat: „Male tandem pro tamen accipit Marcellus. Ex- 
ponendum potius saltem." Mihi minus vituperanda videtur 
Nonii explicatio. Vossius Etymol. v. Tamen: „Quemadmo- 
dum — tametsi est ex tamenetsi, sic et tandem dici- 
tur quasi tumcudemum." 

XI. 

Nonius p. 406 ed. Merc: „Dicitur (toga) et tectum. 

Titinius in Gemina: 

Si rus cum scorto constituit ire, claves illico 
abstrudi iubeo, rusticae togae ne sit copia, id 
est, tecti." 

Sic ed. Merc. In antiquioribus edd. pro Si rus est Syrus. 

Jun. marg. Si rus. Locus est depravatus, quem vario modo 

emendare studuerunt. Palmerius in Spicileg., Grut. Thes. 

crit. T. IV. p. 766, legit: 

Si rus scorto constituit, claves ilico 
Abstrudi iubeo, rusticae ne sit togae 
Copia, id est, t ecti. 

Mercerius Titinii versus sic restituit: 

Si rus cum scorto constituit ire, ciaves illico 
Abstrudi iubeo, ne rusticae togae sit copia. 



115 

Bothius priorem versum, ut Merc, alterum sic scribit: 

Jubeo abstrudi, ne togai rusticae sit copia. 
Sed audiamus Ludovicum Carrionem Antiquar. lect. 1. 11, ubi 
haec legimus : „Tog*a, inquit Nonius, dicta est a teg-endo, 
et est, sicut in consuetudine habetur, vestimcn- 
tum quo in foro amicimur. dicitur et tectum. Ti- 
tinnius Gemina: Syrus — tecti. quae si scripsit Nonius, 
valde eum fugit ratio: quod cum exemplo in eam rem quae- 
sito tectum esse togam, vellet docere: nunc contra quasi 
sui eum poeniteret instituti, togam interpretetur tecti 
nomine. sed videlicet librarios, eosque qui Noniuin extruse- 
runt, non ipsum Nonium fugit ratio, qui hunc in modum 
scripserat : dicitur et tectum. Titinnius Gemina: 
Syrus cum scorto constituit ire, claves ilico ab- 
strudi iubeo, tecti ne sit copia, id est, rusticae 
tog-ae." Deiude autem, dubius, num Syrus, anSi rus 
praeferendum sit, Titinii locum sic exhibet: 

— Syrus 

Cum scorto instituit ire; claves illico 

Abstrudi iubeo, tecti ne sit copia. 
Neque aliter Vossius Etymol. v. Teg-o. Quin Carrio postrema 
verba loci allati recte transposuerit, nemo iure dubitabit. Sed 
Titinii locus omnino sic scribendus videtur: 

Si rus cum scorto constituit ire, claves illico 

Abstriidi iubeo, tecti ne sit eopia. 
Alterum versum pro clausula habendum puto. 

XII. 

Nonius p. 486 ed. Merc. : „Ibus pro iis minus Latinum 
putat consuetudo, quum veterum auctoritate plurimum valeat. 
Titinius in Gemina: 

Eii ecastor si moratae sitis ambae ibus, ut ego, 

Moribus." — 
si. Gulielmius Quaest. in Plaut. Most. I. et Palmerius in Spi- 
cileg-., Grut. Thes. crit. T. IV. p. 780, sic. — ambae. Ven. 
I. 11. Par. ambo; fortasse recte. — ut ego. Sic Ven. I. II. 
Par. ; item Gulielmius 1. c. Recentiores edd. habent ut pro 
ego, unde Palmerius I. c. fecit ut pote ego, quod, 
ut monet Bothius, sic non dicitur Latine. Quamquam 
mirum est, unde illud pro irrepserit. — Moribus. Sic 
correxerunt, quod est in Nonii editionibus, ante Merc. cura- 
tis, maioribus. Bothius totum locum hac ratione scriben- 
dum proposuit: 

8* 



116 

— Eu ecastor 
Si moratae sitis ambae hibus, uti pol ego, 

moribus! 
ut, non eliso ambae, versus alter sit asynartetus, composi- 
tus ex troch. dim. et iamb. dim. 

XIII. 

Nonius p. 495 ed. Merc. : „Accusativus numeri singula- 
ris positus pro genitivo plurali. — Titiuius — in Gcmina: 
Non exsecratur is parasitum, nec virum abs- 

peilit domo?" 
exsecratur is. Libri inconcinne exsecratis vel exse- 
crat is. Both. is exsecrat. — abspellit. Jun. marg. 
aspellitis. Caeterum versus allatus boni grammatici regu- 
lam non confirmat. 

XIV. 

Nonius p. 497 ed. Merc. : „Accusativus positus pro abla- 
tivo. Titinius in Gemina: 

— Edepol hominis 
Ignavi functus officium." — 

XV. 

Nonius p. 510 ed. Merc. : „Benigniter pro benigne. 
Titinius in Gemina: 

Nimium te patrocinari censeo benigniter." 
Nimium te. Ven. I. II. Par. Nimirum. — censeo. Merc. 
Both. sentio. 

XVI. 

Priscianus X. 7. 38. p. 898 ap. Putsch. : >5 Non solum 
t6 xooxivityv KQiva) sic (cerno, crevi) facit praeteritum, 
sed etiam quum pro video accipitur. Titinius in Gemina: 

Simul lit pueras nocte has suspirare crevi; 
pro vidi. " Vulgo has nocte, quae verba metri causa 
manifesto sunt transponenda. Krehlio teste nonnulli codd. 
hac, quod ei placet. Mihi probabilius videtur, hac natum 
esse ex has, post nocte posito, quam has ex hac, ante 
nocte retracto. Bothius hoc vocabulum prorsus omisit, ver- 
sum pro asynarteto habens, ex duobus ithyphallicis constante. 
Non animadverterat vir doctus, transpositis duobus vocabulis 
versum exsistere pulcherrimum. 



117 

Quod ad argumentum huius togatac attinet, reliquiae ita 
sunt comparatae, ut fere nihil certi ex iis colligi posse vi- 
deatur. Gemina inscripta fuit fabula, sed geminae in ea re- 
praesentatae videntur, quarum altera nupta esset, altera apud 
sororem habitaret, neutra viro accepta. Fragmm. I. VIII. X. 
XII. XVI. Cf. Incertt. Titinii XI. XII. Gemina uxoris soror, 
unde fabulae titulum tractum esse arbitror, fortasse erat causa, 
cur inter coniugss orta esset discordia; quam ut sedaretviro- 
que morem gereret, uxor concesserit, ut soror domo absce- 
deret. Cf. fragm. VIII. et X. Fragm. VIII. fuerit mariti. Ut 
dona accepta soror gemina sibi servet, uxor optare videtur 
fragm. VII. Fragm. III. et IV. mulier fortasse dicit amico vel 
cognato rustico, apud quem de marito conqueritur. Unde 
mariti sint fragmm. VI. et IX.; item XV., ad rusticum illum 
conversi. — Ad huius fabulae imitationem fortasse composuit 
Novius Geminas suam, quae laudatur a Nonio v. Festivi- 
ter p. 510 ed. Merc; nisi potius Gemini dicebatur, quia 
legitur Novius in Geminis, non Geminabus. Ex versu, 
inde allato, nihil intelligitur de inscriptione. Porro a scriptoribus 
loci afferuntur ex Pomponii Maccis geminis, et ex Laberii 
Gemellis et Sororibus. Sorores etiam Afranius docuit. 



HORTENSIUS. 

Charisius I. p. 115 ap. Putsch.: „Rure. — Titinium 
(Plinius dixisse laudat) in Hortensio : 

— 'In foro aut in ctiria 
Posita potius, quam rure apud te incliisa." — 

Bothius : „Dici videtur alicuius pecunia, vel in foro collocanda 
apud argentarios, vel apud curiales, potius quam domi ser- 
vanda rure, ubi ille degebat." 



I L A R U B R A. 

Nonius p. 476 ed. Merc. : „Osculavi. Titinius Ilarubra: 
Laud<5r, quod osculavi privignae caput." 
Uarubra. Ven. I. II. Par. Illa rubra. Hadr. Junius Elench. 
auctor. ad Non. p. 21 et Fabricius Bibl. Lat. IV. 1 cum 
Cliristophoro Wasio exhibent lla ruhra. Inauditum est 
nomen. Quare Junius 1. c. suspicatus est, scribendum esse 
Veliterna. Bothius incidit in lllecebra. Si ex versu lau- 
dato coniicere licet, ut mihi quidem licere videtur, scribendum 



118 

est in Privigna, quae Titinii fabula etiam alibi commemo- 
ratur. — Laudor. Ven. I. II. Par. laudo. Bothius scribat 
Ludor. Pronuntiare potuit versum, qualis vulgo legitur, 
vitricus. Cf. infra alterum Privignae fragmentum. 



JURISPERITA. 
I. 

Charisius II. p. 177 ap. Putsch.: „Cotidio, ut falso, 
pro cotidie. — Similiter et commodo dixerunt. — Titinius 
in Jurisperita : 

Nunc adeo visam, velle rem magnam aiebat sese 
mecum loqui, et commodo eccum exit, 
id est, in tempore." In ed. Bas. desideratur vocabulum velle, 
ap. Steph. totus locus. Versus Bothius non male sic restituit: 
Nunc adeo visam: velle rem magnam loqui 
Aibat se mecum; et exit eccum commodo. 
Fortasse tamen facilius et aptius emendabimus hac ratione: 
Nunc «ideo visam: velle rem magnam aiebat 
Loqui sese mecum ; atque ecciim commodo exit. 

II. 
Virgilii interprett. vett. , quos primus edidit Angelus 
Maius, ad Aen. II. 670: „Nunquam omnes hodie. Sic in 
Bucolicis (III. 49): Nunquam hodie effugies. — Titi- 
nius in Jurisperita : 

Nunquamne mihi licebit hodie dicere?" 



PALLA, PRAELIA, PRILIA, PRILLA, 
PROELIUM, PULLA. 

Vidd. annott. ad Pyrrhiae frag-mm. in fine. 



P R I V I G N A. 

Nonius p. 157 ed. Merc. : „Pauperavit, id est, pau- 
perem fecit. — Titinius in Privigna: 

Nam quid ego feci te advorsum aut patrem meum, 
Quem paiiperatis ambo vestris siimptibus?" 
Privigna. Jun. Privigno. — feci. Cod. Guelph. fecit. — 
te. Legebatur olim et, quod correxit Junius in margine. — 
pauperatis. Ald. Bas. Jun. Merc. pauperetis. Cf. Vari 
fragm. III. 



119 

Huc etiam pertinere videtur locus, quem sub Ilarubrae 
nomine posuiraus, Vt illum versum pronuntiare putavimus vi- 
tricum, ita bos esse arbitramur eius filii, cum noverca collo- 
quentis. Ambo, tu et filia tua, soror mea non germana. 



P S A L T R I A. 



Nonius p. 224 ed. Merc. : „Succuboneni positum pro 
succuba Titinius testis est in Psaltria: 

— Contemplari ancillas, quam arbitrer 
Illarum succubonem esse." — 
succubonem. Ald. Bas. Stepb. Jun. utroque loco succu- 
boneum. — Ven. J. II. Par. baec non habent. — Botbius 
Titinii verba ita mutavit: 

Contempla ancillas, quam arbitres illarum suc- 

cubonem. 
Antecesserit Quid nunc vis? vel simile quid, unde penderet 
infinitivus Conteinplari. 

II. 

Nonius p. 314 ed. Merc. : „Grave multum valde (valde 
multuin?) significare veteres probant. Titinius in Psaltria: 

— Gravique obsonio 

Convivas. " — 
Convivas positum videtur pro Convivaris, ut Bothius 
annotavit. 

III. 

Nonius p. 331 ed. Merc. : „Lactes dicuntur intestina. 
Titinius in Psaltria: 

— Farticula, cerebellum, 

Lactes agninas." — 
Farticula. Par. Forticula. Ald. Ferticula. — Lactes. 
Merc. lactis. 

Paullo aliter Priscianus VI. 4. 21. p. 686 ap. Putsch. : 
„Non habet plurale nec hoc (alec) neque lac. Nam hae 
lactes partes sunt intestinorum , a Graeco yalay.zlSeg 
dictae, et servarunt apud nos quoque idem genus, cuius sin- 
gulare haec lactis est. Titinius in Ferentinati: 
Craticula, cerebellum, lactis agniua. 



120 

Pomponius iu Lari familiari : Oro tc, 15as.se, per lactes 
tuas." Bothius ad Nonii locurn allatum: „Apparet, idem esse 
boc frag-mentum ac Ferentinatis, ut duplici r.omine inscripta 
fuerit fabula. Verior autem videtur Nonii scriptura quara 
Prisciani." De titulo vide nos in fine buius fabulae reliquia- 
rum. Farticula et sententiae et metri gratia praeferendum 
videtur. Lactis agnina ex Prisciani quidem verbis non 
-opus est scribere, ut ex altero loco, ex Pomponio addito, 
apparet. Quumque apud Nonium legamus Lactes agninas, 
et sing-ulare lactis, quod, quantum scio, alibi nusquam repe- 
ritur, num unquam in usu fuerit dubium videri possit, omnino 
iure Botbium Nonii scripturam praeferre puto. Fortasse libra- 
rius, quum Pomponii locum nondum legisset, Prisciani verbis 
deceptus, lactes vel lactis ag-ninas mutandum opinatus 
est in lactis ag-nina, quod deinde, etiamsi se errasse sen- 
serit, ne liber contaminaretur, corrigere noluit. 

IV. 

Nonius p. 496 ed. Merc: „Genitivus casus positus pro 
accusativo. Titinius in Psaltria: 

Dicis tu, quaeso, quo te avortisti? mei fastidis, 

meae deliciae." 
Psaltria. Ven. 1. II. Par. altera. — Dicis. Jun. marg. 
Dic. Gulielmius Quaest. in Plaut. Cas. III. Dic sis. — 
quo te. Ald. quo a te. — meae. Ald. Bas. Stepb. si 
meae. — deliciae. Ven*I.II. laetitiae. Par. letitiae. — 
Botbius edidit: 

— Dicito, quaeso! Quo te avortisti? 

Mein' fastidis, meae deliciae? 
Fortasse scribendum: 

Dic fstud, quaeso. Quo te avortiyti? Mei 

Fastidis, meae deliciae? — 



Nonius p. 504 ed. Merc. : „Lavit pro lavat. — Inde 
imperativo modo lavite facit Titinius in Psaltria: 

Manus lavite mulieris, et cnput ei velate." 
mulieris. Sic libri. Scbegkius Praemess. X. mulieres. — 
caput ei. Ven. I. II. Ald. capite. Vulgo capita. Botbius 
exhibet : 

Manus lavitote, mulieres, et capita velatote. 
Quam scripturam vel ipsius Nonii verba damnant. 



121 



VI. 



Prisciamis VII. 12. 60. p. 762 ap. Putsch.: „Veteres — 
huiusmodi noniina (Arpinas, Capenas) in is proferebaut, 
hic et haec Arpinatis dicentes; unde neutrum hocArpi- 
nate. — Quod autem per syncopam haec (Capenas, Ar- 
pinas, Ardeas) proferuntur, vetustissimorum usus compro- 
bat. — Titinius in Psaltria: 

Ferentinatis populus res Graecas studet." 

Idem Priscianus JV. 4. 21. p. 629 ap. Putsch. : „Titinius in 
Psaltria: Ferentinatis populus Graeca studet, pro 
Ferentinas." Prius exscriptus locus, si metrum spectes, 
vera praebet. 



Ad fragin. III. vidimus, eundem, ut simile est vero, locum 
a Nonio laudari ex Psaltria Titinii, a Prisciano ex Feren- 
tinati eiusdem poetae, indeque Bothium collegisse, unam ean- 
demque hanc fuisse fabulam, duplici nomine inscriptam. Con- 
firmatur opinio, non duas has fabulas fuisse, etiam frag-m. VI. 
Veram autem inscriptionem non Ferentinatem, sed Psaltriam 
esse, facile evincunt Nonii et Prisciani loci inter se consen- 
tientes. Parum igitur accurate Priscianus, quum psaltria re- 
praesentata Ferentinas fingeretur, uno loco fabulam Ferenti- 
natis nomine appellavit. Nisi forte cum Christophoro Wasio 
et Fabricio Bibl. Lat. IV. 1 eam Ferentinatem Psaltriam 
inscriptam fuisse statuere vis. Caeterum ex paucis reliquiis 
intelligi posse videtur, in hac togata celebrata esse sacra, 
ubi ex more Romano convivarentur et psaltria fidibus caneret. 
Ad fragm. V. Bothius annotavit: „Significatur mos sacrifican- 
tium: vid. Serv. ad Aen. 3, 407, 545, Schegk. Praemess. 
epist. 10, Facis art. 4. p. 907, etc. ;" quod ad locum pertiuere 
puto, etsi versum aliter constitui. 



P Y R R H I A. 



Nonius p. 71 ed. Merc. : „ Aucillantur pro serviuut. 
Titinius in Praelia: 

— Verum eniiu 
Dotibus deleniti ultro etiam uxoribus 
'Ancillantiir." — 



122 

Eadem ex Titinii Praelia afferuntur apud Nonium p. 278 
v. Delenitus pro mente alienatus. Priore loco pro 
Verum enim Ald. Bas. Verum etiam; pro deleniti Ald. 
delenit. 

II. 

Nonius p. 102 ed. Merc: „Evallaro dictum excludam 
et quasi extra vallum mittam. Titinius in Prilia: 

Qua ego hodie extorrem hanc domo faciam pila- 

tricem pallia evallavit o pulchre. 
Varro, tmidrpiov ?j fiovg ntgi rdfpov: Donec foras nos 
intus evallaverunt." Evallaro. Sic ex adiecta explica- 
tione Mercerius correxit vulgatum Evallare. — Prilia. 
Ita cod. Guelph. Ald. Merc. Vulg-o Praelia. — Qua ego 
hodie extorrem hanc domo faciam pilatricem. Par. 
Qua ego extorrem hanc domo f. dilatricem. Steph. 
Qua ego hodie hanc f. expilatricem. Lipsius Antiquar. 
lect. V. 22 et Epistolic. quaest. IV. 19 correxit: Quia eg-o 
hodie extorrem hanc domo faciam pilatricem pal- 
lii, evallavero pulchre. Inde, ut videtur, Mercerius 
pallii in ordinem recepit, et evallavero in annotatis apud 
Titinium fuisse videri dicit. Bothius, verba extorrem faciam 
habens pro glossemate, quo explicaverint evallavero, ver- 
sum asynartetum edidit: 

Quam ego hodie hac domo pilatricem palli pulcre 

evallavero. 
Quare explicaverint evallavero, quum iam Nonius expli- 
casset? Fortasse scribendum: 

— Quia ego h6die extorrem 

Hanc domo faciam : pflatricem pallai evallavero 

pulchre. 

Aptius in togata palla commemoratur, quam pallium; facilius- 
que ex pallai, quam ex palli, nasci potuit, quod est in 
libris, pallia. — In Varronis loco fortasse scribendum est 
evallaverint. 

III. 

Nonius p. 179 ed. Merc. : „Tuburcinari significat 
raptim manducare. Titinius in Praelia: 

Tuburcinari sine me voltis reliquias." 
Praelia. Par. pelia. 



123 



IV. 



Nonius p. 277 ed. Merc. : ,, Delica est aperi vel ex- 
plana> Titinius — in Praelia: 

Tibine comoediam, quam sciam, delicem?" I 

delicem. Vulgo non delicem. Versus testis est, non 
esse expung-endum. Bothius malit: Tibine, com. quam 
agam. n. d.? Idem: „Comoediam ^iTuopoQty.wg pro ludo, 
seu dolo." 

V. 

Nonius p. 290 ed. Merc: „Disiicere manifestam habet 
significationem. At plerumque disiicit, dividit. Plautus in 
Curculione (III. 54): Clupeatus elephantum ubi ma- 
chaera disiicit. Titinius in Praelia: 

— Pernam totam disiicit. " 

Vulgo: Diligere manifestam habet significationem, 
ut plerumque. Diligit, dividit, et deinde in utroque 
loco allato dilig-it. Veram scripturam suppeditat ed. Par., 
quae tamen et ipsa habct diligit dividit, omissis verbis 
Titinius — disiicit. Apud Plautum vulgo legitur dis- 
sicit. Salmasius ad Solin. p. 1191. A., cui Dacerius ad Fest. 
v. Dirigere aliique auscultarunt, tam apud Plautum quam 
apud Titinium secundum Paullum ex Festo v. Dirigere 
restituendum putavit dirigit. Suspicari licet, apud Festum 
quoque fuisse Disiicere pro eo, quod hodie apud Paullum 
legitur. Bothius in Titinii loco scripsit deligit. Quo quid 
profecerit, non video. — totam. Jun. marg. coctam. 

VI. 

Nouius p. 352 ed. Merc: „Nobilis dicitur — notus. — 
Unde et nobilitarent notificarent dictum est. Titinius in 
Prilia: 

— Magisque famae obiectarentne eam? 
Malefactis nobilitarent?" — 
Prilia. Sic Merc Vulgo Praelia. Ald. Praelue. Ven.I. II. 
Par. non habent. — Magisque. Ald. Bas. Steph. Magis 
quae. — famae. Ven. 1.11. Par. Bas. Steph. fame. — ob- 
iectarentne. Vulgo obiectarent, ne. IJnde Bothius 
infeliciter : 

Magisque fama oblectarentur, ue eam malefactis 

nobilitarent. 



124 



VII. 



Nonius p. 375 ed. Merc. : „Pariter, convenienter. Titi- 
nius in Praelia: 

, — Nae tu istum 

Edepol inedia extulisti, pariter ut dignus fuit. u 
Bothius: „Extulisti, abstulisti, peremisti." 

VIII. 

Nonius p. 509 ed. Merc. : ,,Severiter pro severe dici 
auctoritas veterum iubet. Titinius in Prilia: 

— Severiter 
Hodie sermonem amica mecuin contulit." 
Prilia. Ven. I. II. Par. praelio. Ald. Bas. Steph. praelia. 
Jun. Proelia. Apud Priscianum XV. 3. 13. p. 1010 ap. 
Putscb. verba allata ex Titinii Proclia sumpta esse dicuntur. 

IX. 

Nonius p. 517 ed. Merc. : „Desubito. Titinius in Prilia: 
— Sed, amabo, quid desubito ad me venisti?" 
Prilia. Ven. I. II. Par. Ald. praelio. Bas. Steph. praelia. 
Jun. Proelia. — Sed. Merc. Sede. — desubito ad. 
Sic Veu. I. II. Par. Recentiores desubito tam repente ad. 
Botbius: „Genuinum desubito, ut quod explicet Marcellus. 
Subscripserunt g-lossema tam repente." 

X. 

Festus v. Scraptae, Fragrn. p. 66 ed. Dacer. : „Scra- 
ptae dicebantur nug*atoriae ac despiciendae mulieres, ut ait 
Verrius, ab iis, quae screa iidem (screata olim?) appellabant, 
id est, quae quis exscreare solet, quatenus id faciendo se 
purg-aret (purget?). Titinius in Prilla: 

Rectius mecastor Piculetae, Postume, 
Lectum hodie stratum vidi, scraptae mulieris." 
„Piculetae nomen," inquit Bothius, „quale esse dicam, 
nescio, nisi fueritPorculetae, a porculetum, qualia ridi- 
culi causa fingi solent, velPorciae lenae, vel etiam Picti- 
letae, a picto leto, cui similes anus pigmentis oblitae." — 
Postume. Fragm. Postumae. Antiquiores edd. post in 
me. — vidi, scraptae. Fragm. vidi scrattiae. Antiquio- 
res edd. indiscratie. — mulieris restituerunt viri docti. 

Cod. muli 

Fortasse scribendum: 



123 

Rectius mecastor piculae tuae 5 Postume, 
Lectum hodie stratum vidi, scraptae inulieri. 
Piculae fieri potuit ut dicerentur mulieres garrulae et ad 
obiurg-andum propensae. Ovidius de Pieri filiahus, in picas 
conversis, Metam. V. 677 sq. : 

„Nunc quoque in alitibus facundia prisca remansit, 
Raucaque garrulitas, studiumque immane loquendi." 
Itaque eadem mulier significetur fragm. VIII. ; neque banc 
diversam fuisse puto ab ea, quae commemoratur fragmm. II. 
XI. — Ad explicandum Titinii locum facit etiam Nonius 
p. 169 ed. Merc. , qui bausisse videtur ex Gellio III. 3: 
„Scraptas, scrupedas, strictivellas exprobratio vitii 
aut deformitatis meretricum. Plautus in Nervolaria: — 
Scraptae, scrupedae, strictivellae, sordidae." Vi- 
detur autem scraptae contractum esse ex screaptae nisi, 
ubicunque hoc vocabulum exstat, secundum Hadr. Junium 
ad Nonii 1. c. restituendum sit screaptae vel, quod tamen 
Titinii et Plauti locis minus aptum est, screatiae. Turne- 
bus caeteris formis praefert scraciae. Sed vidd. Varronis, 
Gcllii, Festi, Nonii interpretes, et Vossius in Etymol. v. 
Scrapta. 

XI. 

Charisius I. p. 99 ap. Putsch. : „Biber, to mtiv (nl- 
vtiv). — Titinius in Praelia: 

— Date illi biber: 
Iracunda haec est." — 
Barthius Advers. IV. 5: „Sciendum quod illi (Galli) infinitivos 
in R consonam terminant, omissa quae apud Latinos sequitur 
vocali, eos vetustissimam eiusdem linguae consuetudinem sequi." 
Idem valet de Hispanis. Verisimile tamen est, non ex illa 
antiqua et minus usitata forma horum populorum infinitivos 
ortos esse, sed ex vulgari, omissa postrema littera; quemad- 
modum Itali hodierni, licet pleniorem formam amplexi sint, 
saepisssime vocalem illam extrudunt. De similiter decurtatis in- 
finitivis apud Graecos vid. J. G. Huschkius de C. Annio Cim- 
bro p. 56. Vossius Etymol. v. Bibo: „A biber, extrito b, 
est Belgicum bier, id est, cervisia." 



Afferuntur huius fabulae reliquiae ex Prilia, Praelia, 
Proelia, Proclia, Prilla. Bis etiam apud Nonium repe- 
rimus in edd. Ven. et Par. et semel in Ald. Praelio; semel 



126 

item in Ald. Praelue, et in Par. pelia. Fueruut, qui 
genuinum putarent Praelia, ut Hadr. Junius Elencb. auctor. 
ad Non. p. 21, qui idem restituendum putavit apud Festum 
pro Prilla. Alii ex Prilla fecerunt Palla, ut antiquiores 
Festi editores, vel Pulla, ut Christophorus Wasius teste Fa- 
bricio Bibl. Lat. IV. 1 , distinguentes banc a Praelia. Bothius 
fubulae titulum fuisse suspicatur Proelium. Sed tantum 
abest, ut credibile sit, librarios in scribendo tam trito voca- 
bulo toties et tam singulari modo errasse, ut, sicubi Prae- 
lio vel Proelio invenitur, boc ex coniectura posuisse vi- 
deantur. Posui fragmenta sub Pyrrhiae nomine, et pro 
certo habeo, sic hanc togatain inscriptam fuisse. Ex fragm. 
II. enim et XI. intelligimus, prodiisse in ea mulierem furtifi- 
cam et ebriosam; a qua persona magna argumenti pars vide- 
tur pependisse. Atqui apud Horatium Epist. I. 13. 12 sqq. 
legimus : 

„Sic positum servabis onus, ne forte sub ala 
Fasciculum portes librorum, ut rusticus agnum, 
Ut vinosa glomos furtivae Pyrrhia lanae." 
Ad quem locum scholiasta Cruquianus: ,, Pyrrhia nomen est 
ancillae in quadam fabula Titinii, quae furata lanae glomos 
ita gestavit, ut deprebensa sit." Neque ita dissimilia inter 
se sunt Pirrhia et Prilia, unde natae videntur caeterae 
depravationes. Ex reliquiis autem Pyrrhia videtur potius me- 
retricula fuisse, quam ancilla. Cf. annott. ad fragm. X. 



Q U I N T U S. 



Nonius p. 9S ed. Merc.: „Delica, explana, indica. — 
Titinius in Quinto: 

Qnid lstuc est, aut lstic sibi vuit sermo? Ma- 

ter, delica." 
in Quinto. Sic. Merc. Cod. Guelph. et antiquiores edd. vel 
lib. V. vel libro quinto. — Non. p. 277: „Delica est 
aperi vel explana. Titinius in Quinto: Quid istuc est, 
aut quid istic" ctc. in Quinto Merc. Edd. Ven. et Par. 
in V. Ald. Bas. Jun. lib. V. Ex hoc loco sua sumpsit 
Stephanus, et Bothius dedit Quid istuc? aut quid istic 
etc Bene se habet scriptura prioris loci, ad quam posterior 
locus est corrigendus; quod fecit Junius. 



127 

II. 

Nonius p. 277 ed. Merc. : „Deliccre est illicere. Ti- 
tinius in Quinto: 

Quod ea parasitus habeat, ut qui illum sciat 
Delicere, et noctem facere possit de die." 
in Quinto Merc. Antiquiores lib. V. — habeat, ut qui. 
Vulg-o habeat, qui, quod versui non sufficit. Vossius Ety- 
mol. v. Lacere restituit habeat, quibus; Bothius abbi- 
tat, qui vel abbitet, qui. — Noctein facere de die, 
probe fallere, decipere. 

III. 

Nonius p. 439 ed. Merc: „Inter speratam et dictam 
et pactam et sponsam hoc interest, quod virg-o, priusquam 
petatur, sperata dicitur. — Dehinc promissa dicta vel pa- 
cta vel sponsa dici potest. — Titinius in Quinto: 

— Cui exacta aetate sponsa sit desponsa." 
in Quinto. Edd. Ven. V. Par. quinto. Ald. Bas. Jun. 
Divortio. Mercerius ad h. I.: „Titinnius Quinto) ita 
libri. — Male edebant vulgo, Titinnius Divortio. " Mi- 
rum tamen est, qui natum sit in Ald. istud Divortio, quod 
deinde etiam in alias editiones transiit. — Cui. Ven. I. II. 
Par. Ald. Merc. Qui, quod minus in sententiam quadrat. — 
desponsa. Par. desponsata. Bothius edidit: 

Qui exacta aetate sponso desponsata sit. 
Quae scriptura ipsius Nonii verbis refutatur. Dictae exem- 
plum grammaticus attulit ex Virgilio , item pactae; spon- 
sae ex Titinio. De sententia verborum videantur, quae io 
fine huius fabulae reliquiarum proferuntur. 

IV. 

Nonius p. 481 ed. Merc: „Libertatem uti pro uti 
libertate. Titinius in Quinto: 

Item uti eum oportet libertatem, qui sapit." 
in Quinto. Ven. I. II. Par. in V. Ald. Bas. Jun. lib. V. 
— Non video, quid Bothium impulerit ad scribendum: Ita 
ut eum oportet, libertatem qui sapit. 

V. 

Nonius p. 482 ed. Merc: „Festinem pro festinantem. 
Titinius in Quinto: 

Nunc hoc uror, nunc haec res me facit festinem." 
in Quinto. Veu .1. II. Par. in iiii. Ald. Bas. Jun. lib. V. — 



128 

— Nunc lioc uror, nunc liaec res. Ven. I. II. Par. 
Nunc hic uror, nunc hac re. — Bothius: „Festinem," 
inquit, „accipi potest pro subiunctivo verbi festinare, intel- 
lecto ut." Et puto, sic accipiendum csse. 

VI. 

Nonius p. 507 ed. Merc: „Facitur pro fit. — Titi- 
nius in Quinto: 

Quanta stultitia cupidius petunt consilium, 

Bona gratia ut parvifaciatur." — 
in Quinto. Ven. I. II. in VI. Par. in sexto. Ald. Bas. 
lihro quinto. Junius omisit in Quinto, Mercerius sequens 
vocabulum, Quanta. Videtur autem utrumque servandum 
csse. — cupidius. Vulgo cupidinis, quod metro quidem 
parum convenit. Jun. marg. libidinis. — Pars huius loci 
exstat etiam apud Priscianum VIII. 3. 11. p. 789 ed. Putsch.: 
„Facitur quoque, a facio, pro fit protulcrunt auctores. — 
Titinius in Quinto: Consilium bonum gratia parvifa- 
ciatur;" et VIII. 6. 31. p. 801 ap. Putsch.: „Sunt alia 
(verha), quae in compositione mutaut significationem, ut eo 
neutrum. Similiter facio, quamvis vetustissimi etiam passive 
hoc protulisse inveniantur. Titinius in Quinto: Bona gra- 
tia parvi utfaciatur. " Krehlius pusteriore loco ex ali- 
quot codd. et ex priore loco edidit Bonum gratia pro vul- 
gata iectione, Bona gratia, putans, Bonum pertinere ad 
consilium. Sed procul dubio verum est bona gratia. 
Particula ut autem, quam Priscianus altero tantum loco ha- 
bet, ponenda esse videtur, quemadmodum apud Nonium scri- 
ptum est, ante parvi. Versus sunt iamb. trim. hyperc, 
quales plures tibi legenti apud Titinium occurrent. Bothius, 
asynartetos faciens, locum ita offert: 

Stulti 

Cupidius petunt consilium, bona gratia ut par- 

vifaciatur. 
Quanta stultitia, quam stulte. 

VII. 

Nonius p. 536 ed. Merc : „Tunica est vestimentum 
sine manicis. — Titinius in Quinto: 

— Togis cum candidis, 
Tunicis sordidis, syntheticis/ 6 — 
Titinius in Quinto: Togis. Vulgo Titinius: Quin 
togis. SyUaba to. quae bis erat scribenda, a negligenti 



129 

librario semel tantum est posita. — syntheticis egregie 
coniecit Palmerius in Spicileg-., Grut. Thes. crit. T. IV. p. 
779. Libri sint et dicis. Pro et Jun. marg. ut. — In 
Ven. J. II. Par. et ap. Steph. verba Titinius etc. deside- 
rantur. — Syntheticis, id est, coenatoriis, domesticis. 
Intelligitur exhocloco, syntheses fuisse ex tunicarum genere. 
Ad sententiam apte Bothius monet, tangi exterius pulchros, 
interius sordidos. 

VIII. 

Festus v. Oscum, Sched. p. 84 ed. Dacer.: „In omni- 
bus fere antiquis coinmentariis scribitur Opicum pro Osco, 
ut in Titinii fabula Quinta: 

ftui Opice et Volsce fabulantur; nam Latine 

nesciunt. " 

Paullus ex Festo v. Oscum: „Opicum quoque invenimus 
pro Osco. — Titinius: Opice et Volsce" etc. Utroque 
loco apud Titinium Iegitur Osce, quod Botbius servavit. Sed 
id corruptum esse tam ex Festi quam ex Paulli verbis appa- 
ret. Jos. Scaliger rtstituere voluit Opscum apud Festum, 
et Opsce apud Titinium; quae scriptura, licet in schedis ex- 
stet obsce, hic vel propterea dubitationem movet, quod Fe- 
stus paullo post in eodem verbo, Scbed. p. 86, scribit: „Os- 
cos, quos dicimus, ait Verrius Opscos antea dictos, teste 
Ennio, quum dicat: De muris res gerit Opscus." Si 
enim grammaticus paullo ante dixisset, Oscos antiquitus Op- 
scos appellatos esse, hic non idem eum repetiturum fuisse 
probabile est. Quocirca non dubitavi cum Dacerio apud Ti- 
tinium restituere Opice; de quo verbo vid. Vossii Etymolo- 
gicon. 

De inscriptione huius fabulae Mercerius ad frag*m. I.: 
„Titinnius in Quinto) Ita sciipsi secutus fidem librorum 
infra capite quarto, in bac ipsa v. delica: ubi hoc ipsum 
exeinplum adducitur ex Titinnii Quinto. nomen id fabulae Ti- 
tinnianae restituendum infra v. delicere, festinem, et li- 
bertatem uti. ubi male^, libro quinto. Mansit iu Pri- 
sciano lib. VIII." Apud Priscianum non est libro quiuto, 
editur in quinto. Quum istud noraen pro libri numero ac- 
cepissent, postea ex V ortum est etiam IV et VI. Vidd. 
fragram. V. VI. Idem error effecisse videtur, ut apud Festum 
(fragm. VIII.) scriberetur quinta, quum antecederet fabula, 

9 



130 

ad quod numerum referendum putarent. Festus autem pro- 
pterea vocabulum fabula addidisse videtur, ne quis Titinii 
auctoritatem ex libro quinto afferri opinaretur. 

Qualem personam bic g-ereret iste Quintus, ex reliquiis 
non apparet; puto tamen noinen esse proprium, non uurae- 
rale. Ex fragm. III., siquidem veram lectionem amplexi su- 
mus, intelligitur, seni puellam esse desponsam, quae iam es- 
set sponsa alius, baud dubie alicuius adolescentis. Haec 
puella videtur pronuntiare fragm. 1., quum mater significasset, 
eam seni in matrimonium datum iri. Summa igitur fabulae 
posita fuerit in fallaciis, quibus puellam, seni ereptam, ado- 
lescenti traderent; qua in re praecipue parasitum sua praesti- 
tisse colligere licet ex fragm. II. Ac fortasse ab eius nomi- 
ne fabulae titulus petitus est. 



S E T I N A. 



Nonius p. 19 ed. Merc: „Truam veteres a terendo, 
quam nos diminutivo trullam dicimus, appellari voluerunt. — 
Titinius in Setina: 

Sapientia gubernator navem torquet, haud va- 

letitia ; 

Cocus magnum alienum, quando fervit, paiilla 

confutat trua." 
navem torquet. Legitur torquet navem in edd. Jun. 
et Merc. , quae solae bic totUm babent locum. In antiquiori- 
bus edd. et cod. Guelpb. verba gubernator — valentia 
desiderantur hoc loco. — Non. p. 502: „Fervit pro fervet. 
— Titinius in Seiina: S. g. navem torquet, non va- 
lentia; Cocus" etc. — navem torquet. Jun. Merc» 
torquet navem. — non. Jun. marg\ baud. — Non. p. 
186: „Valentia, fortitudo. — Titinius in Setina: S. g-. 
navem torquet, uon valentia." — Non. p. 87: „Con- 
futare est confundere vel committere. — Titinius in Setina: 
Cocus magnum" etc. — Non. p. 249: „Confutare, 
cwimovere. Titinius in Setina: Cocus" etc. Antiquiorum 
edd. monstra iiic afferre non est operae pretium. Bothius: 
„Coufutat, compescit, non confundit, committit, commovet, 
ut placet Marcello." 



131 

ii. 

Nonius p. 123 ed. Merc: „Itum pro incessu. Titinius 
in Setina: 

— Itum, 
Gestum, amictum qui videbant eius. " — 

Par. Item pro incessu; et Item g\ a. q. v. eius iuve- 
nilitatem. Antecedit autem apud Nonium Juvenilitas 
pro iuventus etc. — amictum qui videbant. Steph. 
amictum videbant. 

III. 

Nonius p. 144 ed. Merc: „Nevult pro non Yult. Titi- 
nius in Setina: 

Ipsiis quidem hercle diicere sane eam nevult." 
Ipsus. Par. Ipsius. — Vocabulum eam, quod versus fla- 
gitat, Botliio debemus; qui tamen scripsit eam sane. 

IV. 

Nonius p. 204 ed. Merc : „Frontem feminino genere 
Virgilius ait. — Masculino Titinius in Setina: 

Quasi Hermaphroditus fimbriatum frontem 

gestas. " 
l{oth. frontem fimbriatum; imprudens, ut videtur. 

V. 

Nonius p. 227 ed, Merc: „Tale positum pro talis. Ti- 
tinius in Setina: 

Accede ad sponsum audacter: virgo nulla est 

tali' Setiae." 

Tale. Jun. Tali. — audacter. Vulg-o audaciter, versu 
uuidem turbato. Correxit Bothius. — tali' Setiae. Sic Gu- 
lielmius Verisimil. II. 14 et Bothius. Frustra autem Guliel- 
mius 1. c. defendit etiam tale Setiae, quod Nonius sane 
videtur dedisse. Idem offert Mercerius. Ald. Bas. Steph. Jun. 
tale etiam est. Jun. marg. tali Setiae. — ln Ven. I. 
II. Par. hic locus desideratur. 

VI. 

Nonius p. 304 ed. Merc : „Factio — significat opu- 
lentiam. abundantiam et nobilitatem. Titinius in Setina: 

9* 



132 

— Metuo hercle, Caeso, ne nimis stulte 

fecerim, 
ftui ex tanta factione atque opibus lllam sum 

ausus aggredi. " 
Setina. Vulgo Sed iam. Mercerius: „Locum Titinnii 
credo esse ex Setina, pro quo irrepserint illa verba, Sed 
iam. quae et corrupta erant eodem modo in libris in v. con- 
futare, et Valentia." Saepius in antiquis libris pro Se- 
tina legitur Secina, Sedina vel Sed in. Et vere tracta 
esse verba allata ex Setina Titinii, magis tibi persuadebis, 
si contuleris fragm. III. Cf. etiam, quae infra de fabulae 
argumento exponuntur. — illam. Edd. antiquiores ea. Jun. 
marg. Merc. eam. — Botbius, in Incerta Titinii baec refe- 
rens, pluribus verbis locis suis motis admissoque biatu: 
— Sed iam metuo bercle, Caeso, ne nimi' stulte 

f e c e r i m, 
Qui eam tanta ex factione atque opibus ausus 

sum adgredi. 

VII. 

Nonius p. 548 ed. Merc: „Cumatilis, aut marinus 
aut caeruleus ; a Graeco tractum, quasi fluctuum similis. Flu- 
ctus enim Graece xvfiara dicuntur. Titinius in Setina: 

Et quem colos cuniatilis deceat" — 
Et quem. Botb. Ecquem. — deceat. Ven. I. II. Par. 
decet. 

VIII. 

Nonius p. 552 ed. Merc: „Catapulta, iaculum celer 
vel sagitta. — Titinius in Setina: 

Quem procul adspexit, immitter voluit, revortit 

quoniam catapulta volat." 
immitter. Ald. Bas. mittere. Jun. iramittere. — quo- 
niam. Jun. marg. ex coniectura celerius quam. — Ven. 
I. II. Par. baec tantum offerunt: Revertit qui catapulta 
volat. Ap. Stepb. totus locus desideratur. Palmerius in 
Spicil., Grut. Tbes. crit. T. IV. p. 782, probante Casp. Schop- 
pio Verisimil. III. 10 restituit: v 

— Quom procul aspexit imbitere, volat, 

Revortit, quam catapulta volat. — 
Quam interpretatur tam cito quam , Schoppius citius 
quam. Bothius: 



133 

— Quem cum adspexit procul immittier: 
Volvit, revortit, quasi cum catapulta evolat. 
„Volvit," inquit vir doctus , „volvitur." Fortasse scribendum : 

— Quom procul adspexit, illum mittere 
Voluit. Revortit, quom iam catapulta avolat. 

Mittere, non amplius persequi. Catapulta bic dici vide- 
tur is, quem alter persecutus est. 

IX. 

Festus v. Mulleos, Fragm. p. 80 ed. Dacer. : „Mul- 
leos genus calceorum aiunt esse, quibus reges Albanorum 
primi, deinde patricii usi sunt. M. Cato Originum libro se- 
ptimo: Qui magistratum curulcm cepisset, calceos 
mulleos, alii (sc. magistratus) allucinatos (lunatos?); 
caeteri perones. Item Titinius in Setina: 

— Jam cum mulleis te ostendisti, quos tibi 
Adscisti calceos. " — 

tibi Adscisti calceos. Legitur tibiatis in calceos. 
Botbius cum Jos. Scaligero scripsit tibiatim calceas. 
Idem probat Ger. Jo. Vossius Etymol. v. Mulleus. Verum 
non calcei calceantur, sed pedes. Non est probabile, in fa- 
bula, qualis fuit baec Titinii, quemquam prodiisse, cui ius 
fuerit mulleos calceos gestandi. Quodsi quis earum perso- 
narum, quae in bac fabula repraesentatae fuerunt, cum eius- 
modi calceis se ostenderat, id ius sibi arrogaverit necesse 
est. Unde petivimus emeudationem. Adscisti autem voca- 
bulum suppeditavit nobis Sauppius amicus. 



Festus v. Oreae, Fragm. p. 16 ed. Dacer.: „0reae, 
freni, quod ori inseruutur. Titinius in Setina: 

— Etsi tacebit, 
Tamen gaiidebit sibi promitti oreas." — 

promitti. Editum est permitti. Fragm. promiti. Bo- 

tbius praebet: 

Etsi tacebit, tam oreas permitti gaudebit sibi. 

Promitti, laxiores fieri. 

XI. 

Festus v. Rediviam, Fragm. p. 40 ed. Dacer.: „Re- 
diviam quidam, alii reluvium appellant, quum circa un- 



134 

gnes cutis se resolvit, quia luere (Ivciv) est solvere. Titi- 
nius in Setina: 

JLassitudo conservum, redivine flagri." 
rediviae. Fragm. rediviae et. Saluiasius ad Solin. p. 
445. D. reduvia; item Vossius Etymol. v. Reduviae. — 
Lassitudo conservorum est, quo verberando conservi 
fatigari solent; et reduviae flagri videtur esse, cuius cu- 
tis flagro solvi solet vel lacerari. 

XII. 

Charisius I. p. 98 ap. Putscb.: „Arcbitectonis. Ti- 
tinius in Setina: 

lucensus architectonis." 
Stepb. insensus arcbitectoni. Botb. Incensus arcbi- 
tectoni, explicans: „Incensus in architectonem." Fortasse 
scribendum : 

— In census architectonis. 

XIII. 

Cbarisius II. p. 183 ap. Putsch.: „Munde. Titinius in 
Setina: 

Verrite aedes! spargite munde! facite in suo sita 

quaeque loco sint ! 
sita quaeque loco. Bas. quaeque loco sita. Putsch. 
quaeque loco sita ut. Botb. sita quaeque loco ut. 
Steph. haec non habet. Melius omitti videtur particula ut, 
ne verbum substantivum loco, altera syllaba in thesi posita 
altera elisa, fere prorsus evanescat in pronuntiando. 

XIV. 

Charisius 11. p. 183 ap. Putsch. : „Titinius in Setina — : 
An quia „pol, edepol" fabuiare? edi, medi." 
Cf. Barbati fragm. VIII. 

XV. 

Charisius II. p. 189 ap. Putsch.: „Praefiscini. Titinius 
in Setina: 

Paulla mea 5 amabo, pol tu ad laudem addito 

„ praefiscini. " 
Ne puella fascinetur. " Vocabulum Jaudem non eliditur in 
caesura; neque est scribendum cum Gulielmio Verisimil. II. 14 
tud ad laudem. Temere plura mutavit Palmerius in Spi- 



1315 

cileg., Grut. Thes. crit. T. IV. p. 691, scribens: Paussa, 
mea, amabo pollulam laudem addito p. Casp. Schop- 
pius Verisimil. I. 17 distribuit verba in duos versus imperfe- 
ctos. Verba Ne puella fascinetur alii, ut Turnebus Ad- 
vers. XXIII. 11 et XXVII. 23, Scaliger ad Varr. de L. L. 
VI. p. 98 ed. Bip. , Muretus Variar. lect. IX. 3, ipsius poe- 
tae esse putaruut, alii, ut Gulielmius et Palmerius II. c, 
Putschius, Schoppius I. c. , Vossius Etymol. v. Fascinum, 
Bothius, grammaticum ista addere arbitrantur. Similes locos 
plures apud Sosipatrum invenias, ubi de suo ad explicandum 
aliquid adiicit; ut dubitari nequeat, eum hic quoque illa addi- 
disse, quibus explicet vocabulum praefiscini. — Titinii 
verba mire intellexit Turnebus Advers. XXVII. 23. „Titi- 
nius," inquit, „in Setina, Paula mea amabo. ecce qui 
loquitur, Paulam puellam laudare parabat: altera sequitur 
mox persona, quac id metuit, et praefiscini, metu fascini ad- 
di postulabat ad laudem. Pol tu" etc. Rectius Gulielmius 
1. c. : „Cum — laudaret Setinam virginem pronuba, sive quae 
alia fuit: interpellat altera (persona), Paulla mea" etc. 
Neque aliter Schoppius. 

XVI. 

Charisius II. p. 190 ap. Putsch.: „Publicitus. — Ti- 
tinius in Setina: 

— Statui statuam 
Publicitus." — 

XVII. 

Charisius II. p. 192 ap. Putsch.: „Quo, procul. Maro 
(Eclog. IX. l): Quo te, Moeri, pedes? an, quo via 
ducit, in urbem? Aut cui rei, ut dicas quo prope est, 
ut eadem gratia Titinius in Setina Iocutus esse videatur: 

De aede summa, quo evolavit gallus gallinaceus. 
Non ex qua, neque quo sedet. se — aede summa. Bas. 
aedis anima. — evolavit. Bas. avolavit. Illud senten- 
tiae aptius videtur. — neque quo sedet. Bas. nec e quo 
redit. — Steph. tantum habet Quo avolavit g. g. — 
Aliter, atque nos, locum accepit Bothius, qui, sublata inter- 
punctione post summa, interrogandi signum posuit post gal- 
linaceus. Sed intelligi videtur ex verbis Charisii, inepte 
interpretantis quo, quod in utroque exemplo allato significat 
in quem locum, ita esse interpungendum , ut nos inter- 
punximus. 



136 



XVIII. 



Servius ad Virg. Aen. XI. 457: „Padusa pars est 
Padi. — Illud iacong-ruum est, Padusam feminino genere 
iuxta veteres Padum dictum. Titinius in Setina: 

A. Vidistin'Tiberim? B. Vidi. A. Qui illam 

derivet, beaverit 
Agrum Setinum." — 

Setinum. Daniel sentinum. — Vidi. A. Qui illam. 
Both. Vidi. III anc qui. 



Nomen liaec fabula inde accepit, quod in ea repraesen- 
tabatur puella Setina pulclira et opulenta. Fragm. II. V. VI. 
XV. Ex fragci. V. etiam intelligitur, scaenam fabulae fuisse 
Setiam oppidum. Istam pueliam iuvenis mollis et effeminatus 
in matrimonium petiverat , sed petitam duccre dubitabat. 
Fragm. III. V. VI. XIV. Cf. Incertt. Titinii X. XIV. Nuptias 
tamen prodere videntur fragmm. V. XIII. 



B I C I N A. 



Charisius II. p. 189 ap. Putsch.: „Peregre dicimus, 
quum abit quis in locum, ut Titinius in Setina: 

Ut hinc legatus abiit peregre publice. " 

hinc — abiit. Vulgo hic — abit, imperfecto quidem versu. 
Correxit Bothius. 



V A R U S. 
I. 



Nonius p. 95 ed. Merc. : „DapaIis coena est amplis 
dapihus plena. Titinius in Varo: 

Toto fit in foco de lignis mi dapalis coena." 
Varo. Cod. Guelph. Ven. I. II. Ald. Bas. Merc. Varro. 
Par. Var. — fit. Par. sit. — mi dapalis. Cod. Guelph. 
Merc. Both. indapalis. Edd. antiquiores mihi dapalis. — 
„Sed quid sibi volunt," inquit Bothius, „verba de lignis? 
Ea nimirum aifecta suut. mutandaque, nisi fallor, in delin- 



137 

gens, verbum simillimum , i. e. delincta seu deling-enda, acti- 
vo usurpato pro passivo, sicut saepius. Ollis perversis de- 
ling-enda de foco nescio quibus fuit coena, indapalis, si 
quae alia." Quae coniectura, per se quoque parum probabi- 
lis, prorsus corruit, sublato iudapalis, quod Nonii verba 
damnant. De lignis videtur significare quod ad ligna 
attinet, quantum ex lig-nis iudicare licet, quae in 
foco sunt collocata; eaque ratione id pertinet ad dapalis. 

II. 

Nonius p. 131 ed. Merc. : „Lotiolente dictum, veluti 
lutulente, a lotio. Titinius in Varo: 

Lotiolente, flocci fiet et cuculator." 
Varo Steph. Vulgo Varro. — fiet. Jun. siet. — cucu- 
lator. Cod. Guelpb. Merc. cularcultor. Jun. marg. ex 
coniectura circulator. Bothius suspicatus est: L. f. fiet 
eius culus ultro, ut poena moechorum intellig-atur. Faci- 
lius et aptius, ut mihi videtur, illud cularcultor mutare 
possis in culei cultor vel culi cultor, ut convicium sig-ni- 
ficetur in hominem ebriosum vel paederastam. Quamquam 
nescio, an defendendum sit cuculator, quo nomine appel- 
lari potest, qui semper cuculat, semper eadem crepat, ut hoc 
quoque pro convicio accipiatur, quemadraodum saepius cuculi 
nomine usi sunt. Pari ratione iu verbo Lotiolente, quod 
hic non, ut vulgo putant, pro adverbio, sed pro adiectivo, 
substantivi loco posito, habendum videtur, contineri arbitror 
convicium, quod, perinde ut lutulente, significet sordide, 
impure, nequam. 

III. 

Nonius p. 157 ed. Merc. : „Pauperavit, id est, pau- 
perem fecit. — Titinius — in Varo: 

— Aequum est, me habere, 
CJuos pauperem sumptu meo. " — 
Varo Jun. Vulgo Varro. Steph. non habet locum. — 
Quos deberi videtur Lipsio Epistolic. quaest. III. 15. Cod. 
Guelph. et edd., ante Merc. curatae, eos. — Cf. Privignae 
fragm. 

Ambig-itur de titulo. Hadr. Junius Elench. auctor. ad 
Non. p. 21, item ad fragmm. I. 11. Barathro vel certe, 
ad fragm. II., Barbato restituendum putat. Tertium locum 
nec in Elencho nec in margiue tetigit. Barathrum titulum 



138 

a Titinio prorsus removendum videri, supra monstratum est. 
Probabile autem videri posset, Varo, Varro, Varto mu- 
tandum esse in Barbato, si illud uno tantum Ioco exstaret; 
sed ter idem non ita simile vocabulum in eandem abiisse de- 
pravationem, qua, quod vel nulla vel minima mutatione aptum 
titulum praebet, verbum ortum sit, non est credibile. Bo- 
tbius fluctuat inter Varo et Barro, illud tamen in fronte 
reliquiarum ponens. Minus verisimile esse arbitroi , ubique 
in boc vocabulo B in V transiisse, quam aliquoties r litteram 
duplicatam esse. Librarii, minus sententiam quam singula 
verba spectantes, inscriptionem habuerint pro Varronis, qui 
toties a Nonio laudatur, nomine, in quo vel imprudentes vel 
consulto iitteram addiderint. (£uo etiasn factum videtur, ut 
ante istud nomen ubique, quam nos praeposuimus , omissa sit 
in praepositio; quae alibi, in edd. quidein Ven., apud Nonium 
fere semper fubularum nominibus praefixa apparet. Num au- 
tem, qui in hac fahula prodiebat Varus, re vera fuerit varus, 
an potius eo tantum nominc appellaretur, ex fragmentis non 
intelligitur. 

V E L I T E R N A. 

I. 

Nonius p. 2 ed. Merc: „Senium ipsum positum sic (pro 
malo). Titinius in Veliterna: 

— Quod pestis, senia et iiirgia 
Sesemet aedibus emigrarunt." — 
Quod pestis, senia cod. Guelph. et Merc. Ven. I. II. 
Quod petissenia. Par. Quod petisamnia. Ald. Quod 
pestis senio. Bas. Steph. Quot pestes senio. Jun., 
unde vulgo hauserunt, Quot pestes, senia. Certior 
manifesto est scriptura Quod pestis, senia. — et iur- 
gia. Both. iurgia. — Sesemet aedibus. Sic Gulielmius 
Verisimil. I. 24. Libri sesemet diebus. Lipsius Antiquar. 
lect. IV. 5 sese meis aedibus, non improbante Delrio 
ad Senec. Hippolyt. 914, qui simul coniicit septem vel 
hiscemet diebus. Casp. Barth. Advers. XVII. 2. Sese 
mis aedibus. Both. semet aedibus. 

II. 

Nonius p. 217 ed. Merc. : „Posticam feminino generecon- 

suetudine appellamus. — Titinius neutro in Veliterna dici probat: 

— Atque diio postica, quae loco mercede." 



139 

ni. 

Nonius p. 277 ed. Merc. : „Damnare et condemnare 

pro Hberare positum est. Titinius in Veliterna: 
Fortasse votum euni fecisse, quo die liber foret 
Nunc eius voti condemnatust: immolavit hostiam." 

votum eum fecisse. Vulg-o notum fuisse. Steph. Merc. 

votum fuisse. Palmerius in Spicileg-. , Grut. Thes. crit. 

T. IV. p. 648, Casp. Scboppius Verisiuiil. I. 16 votum fe- 

cisse. Botb. sic votum fecisse. — condemnatust Both. 

Vulgo condemnatus est. Junius, Casp. Scboppius 1. c. 

condemnatus. — immolavit. Scboppius immolabit. 

IV. 

Nonius p. 316 ed. Merc. : „Grassari etiam dichr.us 
ambulare. Titinius in Veliterna: 

— Vende thensam ac mulos, sineque eam 

Pedibus grassari; confringe eius superbiam." 
Vende Jun. marg-. Merc. e codd. Both. Vulgo Unde. — 
thensain. Sic libri. Rectius taraen scribi videtur tensam. 
Vid. Voss. Etymol. in h. v. — ac mulos, sineque. Vulgo, 
metro repugnante, atque mulos, sine. Both. ac mulos; 
sinito, quae imperativi forma hoc loco aliena videtur. — 
confring-e. Sic Merc. in annott. , Vossius Ktymol. v. Gra- 
dior et Bothius. Ven. I. II. Par. Jun. marg-. confing-ere. 
Ald. Bas. Steph. Jun. Merc. cum fingere. Jun. suspicatus 
est confringere. — eius Ven. I. II. Par. non habent. — 
Bothius: „£am, uxorera dotatam." — Cf. Barbati fragm. V. 

V. 

Nonius p. 332 ed. Merc. : „Legere — colligere. Titi- 
nius in Veliterna: 

Hodie hostes fugavit; spolia placide poste- 

riiis leget." 

VI. 

Nonius p. 365 ed. Merc: „Occupare est proprie prae- 
venire. — Titinius in Veliterna: 

— Ergo occupa foras exire, ut praesit linteum." 
ut praesit. Both. et praesit, explicans: „Praetendas ori 
linteum, ne agnoscaris inter cxeundum." Pauciora surit verba, 
quam ut certo seutentiae ratio perspici possit. — linteum. 
Par. lintheum. 



140 



VII. 



Nonius p. 391 ed. Merc. : „Stare — liorrere significat. 
Titinius in Veliterna: 

Atque illud ante partum comedet; fiindi stabunt 

sentibus." 
Ad explicandam sententiam non absque omni probabilitate 
Botbius: „Dici videtur," inquit, „nescio quod incantamentum. 
Fundi amatoris fortasse, qui deseruerat virginem vitiatam. 
Cavebatur in insis XH. tabulis, ne quis alienos fructus ex- 
cantaret. Vidd. Seneca Nat. Quaest. 4, 7, Plin. H. N. 28. 2." 
Cf. in iine huius fahulae reliquiarura annotata. 

VIII. 

Nonius p. 467 ed. Merc. : „Aucupavi activum positum 
pro passivo. Titinius in Veliterna: 

Id ego aiicupavi; plenas aures affero. " 
affero. Ven. I. II. Par. aufero; non inepte. 

IX. 

Nonius p. 495 ed. Merc. : „Accusativus numeri singula- 
ris positus pro g-enitivo plurali. — Titinius in Veliterna: 

— Omnium vitium expertem, consili 
Plenum prohibui." — 

X. 

Nonius p. 509 ed. Merc: „Disertim dicere plane, 
palam Titinio auctore possumus in Veliterna: 

— Habui recte disertim." 
Titinio. Ven. I. II. Par. Ald. Bas. Lucilio. Apud Steph. 
locum non reperi. — recte. Both. rectum", quod necessa- 
rium quidem non est. Hahui recte, fortasse sc. illum vel 
illam; ut Plaut. Asinar. I. 1. 63: „Quamquam illum mater 
arte contenteque habet;" et Curcul. V. 3. 20 : „Bene et pudice 
me domi habuit. u Potest etiam habui recte significare 
iure habui vel possedi. Utut est, mutatione carere 
possumus. 

XI. * 

Nonius p. 536 ed. Merc: „Tunica est vestimentum 
sine manicis. Titinius in Veliterna: 

— Tiinica et cingula obiincula 
Adimetur; pannos possidebit foetidos." 



■141 

ciugula obuncula. Ven. I. II. Par. cymbula obuncula. 
Jun. marg. togula obunctula ex coniectura, ut videtur. 
Mercerius, qui interdum, non monito lectore, et suas et alio- 
rum coniecturas recepit, togula obuncula edidit. Veram 
scripturam esse cingula, evincit etiam additum obuncula, 
quod baud facile ad togam, bene ad cingulam referri potest; 
licet Bothius annotaverit: „ToguIa, vel, quod Stepb. babet, 
cingula obuncula quae sint, nescio, suspicorque scriben- 
dum esse obunculae, curvae, anui meretrici, cuius ordinis 
foeminae togatae ambulabant." Cingula obuncula pro- 
fecto simpiiciter est curvata sive incurva; quae eius est na- 
tura. — Adimetur. Ven. I. II. Par. aduuetur. Eaedem in- 
verso ordine fet. poss. 



De argumento ex fragm. IV. intelligi videtur, discordiam 
intercessisse inter maritum et uxorem. Cf. fragm. I. et III., 
ubi fortasse ad liber intelligendum est molesta uxore. 
Fragm. V. significari puto virum , qui , quod uxorem domo 
expulerit, inde emolumenta uacturus esse dicatur. Sed aliter 
rem evenisse, atque ille pronuntiabat, coniicio ex Incertt» 
XVI., quem locum ex bac fabula tractum esse arbitror. Causa 
dissidii fortasse fuit puella Veliterna, unde inscriptio fabulae 
petita sit, cuique dicantur, quae septimo loco posuimus. Cf. 
annott. ad fragm. VII. 



V P I s c u s. 

Vopiscum fabulam Titinio tribuit cum Cbristophoro 
Wasio Fabricius Bibl. Lat. IV. 1, Nonium auctorem afferens. 
Ego nusquam, nec apud Nonium nec apud alium quemquam 
scriptorem antiquum Titinii Vopiscum commemoratam inveni. 
Afranii Vopiscus saepissime laudatur. 

INCERTARUM FABULARUM TITINII. 

I. 

Nonius p. 210 ed. Merc: „Lentem consuetudo feini- 
nino genere dici vult. — Masculino Titinius: 

Lcnti calido, eluellae, trapula, romicae." 



142 

eluellae. Ald. Bas. Steph. Jun. duella. Jun. marg. helucl- 
lae ex coniectura, ut videtur. — romicae. Ald. Bas. Steph. 
Jun. roraice. Jun. niarg. ex coniect. rumici. — ln Ven. 
J. II. Par. hic locus non reperitur. Scaliger ad Fest. v. 
Obstrudant et ad Varr. de L. L. IV. p. 28 ed. Bip., Vos- 
sius Etymol. v. Helluo, Dacerius ad Fest. v. Heluela: 

Lenti calido, elvela, rapula, rumices. 
Botliius iinxit: 

L e n t i in calido eluta alica; rapula, rumices. 
Scribenduni arbitror, intellecto addatur vel similis notio- 
nis verbo : 

— Lenti calido eluella, et rapula rumici. 
Petita haec fortasse sunt ex Psaltria. 

II. 

Nonius p. 221 ed. Merc. : „Rictus generis est mascu- 
lini. Titinius: 

Cave, exporge frontem, habeat semper facto 

rictus." 
facto. Ald. Bas. Steph. Jun. factos. Jun. marg. facito. — 
Ven. I. 15. Par. haec non habent. — Deinde apud Non. p. 455 
leffitur: ,,Rictum ferarum dici volunt, quum Titinius auctor 
sit etiam hominis dici debere: Cave, exporge frontem, 
iabeat s. facto r. " exporge. Ven. I. II. Par. Ald. Bas. 
Jun. ex corde. — frontem. Par. fontem. — labeat. 
Ven. I. 15. Par. hanc. — Perott. Cornucop. v. Rictus: 
Cave frontem hanc et semper patentes rictus. Junius 
posteriore loco in margine : Cave etiam frontem excor- 
dem, labia, supercilia, rictus. Salmasius ad Solin. p. 
103. B.: Exporg-e frontem, habeas semper facito 
rictus. Bothius edidit: 

Cave! 

Exporge frontem, et abeat semper fac cito 

Rictus. 
Non intelligo, quomodo quis cito facere possit, ut semper ali- 
quid abeat. In Cave (Caue), quod ad sententiam reliquo- 
rum verborum non videtur necessarium esse, latere puto fabu- 
lae inscriptionem, restituendumque Caeco vel potius in Caeco. 
Caetera fortasse sic scribenda sunt: 

Exporge frontem; lateat semper facito rictus. 
Exporge frontem exstat etiam in Terent. Adelph. V. 3.53. 
„Rictus," inquit Bothius, „contemtura indicans et dgwveiuv, 



143 

vel superbiam. Cf. Senecam Herc. Oet. 1169, Gellium N. A. 
18, 4. etc." Significat autem proprie rictus, derivatum a 
ringendo, corrugationem oris. Cf. Salmasius {. c. 

III. 

Paullus ex Festo: „Cauuensem cursorem Titinius 
pro pistore dixit." Jos. Scaliger legendum putavit: Cau nen- 
sem, cursorem Titinuius praepostere dixit. ,,Nota 
est," inquit, „constcrnatio, et fuga eorum, qui ex Cannensi 
clade evaserunt: qui noctes, et dies nunquam cursum, et fugam 
intermiserint. — Ab eo ioculariter Canuenses, hoc est, qui 
ex clade Cannensi effugerant, vocabantur cursores, ut suspi- 
cari licet. At.contra, praepostere Titinnius cursorem vocavit 
Cannensem. Non euim, si Cannenses cursores dicebantur, ab 
eo consequens erit et cursorem quemvis Cannensem dici." 
Dacerius: „Ego — existimo Festum non esse assecutum, men- 
tem Titinii, qui Cannensem cursorem, vocavit quemdam 
suae aetatis bominem ut eum (fvyo/uayov — designaret. — 
Sed alia etiam mens Meursio, putat enim scriptum fuisse 
canensem unico n. nempe a cane, quod erat vinculi ferrei 
g-enus, et catenatos fuisse pistores nemo ignorat. Itaque 
canensem lepide vocat, tanquam a loco aliquo regioneve 
nomine deducto. Et cursorem propter cursum quem exer- 
cebant in circumagitanda lnola." Botbius denique: „pro 
pistore. Inepta scriptura, nec placet Scaligeri praepo- 
stere. Vel praepetiorem scribendum fuerit, vel, quod 
malim, properiorem, avaXoyr/.cog fictum utrumque verbum, 
ctsi neutrum bodie repereris. Possis etiam pro praestante 
(pstate, pistore)/' Quibus coniecturis si mibi quoque unam 
licet addere, scribendum censeo : „Canentem cursorem 
Titinius pro pistore dixit." Canentem, canum. 

IV. 

Paullus ex Festo: „Moracias nuces Titinius duras 
esse ait; unde fit deminutivum moracillum." Jos. Scali- 
ger: „Moracias. A mora scilicet voce efficta." Minime 
tamen male Botbius: „Scribendum censeo Moraculas, a 
moraculum, i. e. mora; unde lecte derivatur moracillum. 
Licentia ridicula fictum adiectivum Moraculus, ut Bibacu- 
lus, i. e. morans, quia durae nuces moram afferunt dentibus." 

V. 

Festus v. Obstrudant, Scbed. p. 85 ed. Dacer. : „Obs- 
trudant, obsatullent, ab avide trudendo in gulam, non 



144 

sumendo cibum. Unde et obstrudulentum 

dixit Titinius: 

A. Obstniduienti aliquid, quod pectam sedens. 

B. Aut hfc laetaster aut formaster frigidus. " 

hic htetaster. Sched. luculentaster. — Jos. Scaliger 
priorem versum sic leg-st : 

Obstrude lentis aliquid, quoad pectam sedeus. 
Dacerius: 

Obstrudulenti aliquid quod adpectam sedcus. 
Si quid mutandum esset, insererem da post Obstrudulenti. 
Minus autem offendit biatus in caesura. — „Obstrudulen- 
tum," inquit Bothius, „ridicule ficta vox ad similitudinem 
verborum esculentum, putulentum, pulmentum." Jos. Scaliger: 
„Laetaster, /uQttvTiil6f.itvog. formaster, a)Qu'i£,6[.ttvog" 
Kadem cum Dacerio repetit Rothius. Recte. Aliis verbis di- 
ceretur Frigide vel insulse liic iocatur. Explicanda sunt 
praeterea verba laetaster aut formaster frig-idus eo, 
quod scurrili modo alter interlocutor sibi aliquid edendum 
poposcerat. 

VI. 

Festus v. Pedibus obsitum, Sched. p. 89 ed. Dacer. : 
„Pedibus obsitum, id est, pediculis. Titinius pedicosum 
appellat boc modo: 

Rus detrudetur pedicosus, squalidus. a 
Paullus ex Festo : „Pedes dicuntur, quos diminutive dicimus 
pediculos. Ab bis pedicosi appellantur; ut est illud: Pedi- 
cosus, squalidus, ubi me videt, caput scabit, pedes 
legit." Apud Festum verba ubi me etc. ex Lucilio lau- 
dantur. Pro pedicosus, quod senarius respuit, Dacerius 
cum Scaligero, qui Festum in depravatos codices Titinii in- 
cidisse merito putat, legendum proponit paedidosus. Bothius, 
nihil mutans, versum habet pro asynarteto, constante ex ithy- 
phall. et iamb. dim. brachycat. Festus, unde hausit Paullus, 
sane videtur legisse pedicosus. Nihiio vero magis dubito, 
quin Titinius ita scripserit versum: 

Rus detrudetur pediculosus, squalidus. 
Si apud Martialem XII. 59. 8. hic versus Phalaecius exstat: 

„Hinc menti dominus pediculosi;" 
singulari licentia poeta secundam verbi pediculosi syllabam 
produxit. Nam proprie ea, quum vocabulum a pede deriva- 
tum sit, necessario brevis est. Pertinuisse autem puto fragmen- 



143 

tum ad Geminara, eoque significari rusticum, de quo in fine 
eius fabulae reliquiarum diximus. 

VII. 

Paullus ex Festo: „Pergraecari est epulis et pota- 
tionibus inservire. Titinius: 

— Hominem lmprobum! Nunc riiri pergrae- 

catur. " 

Dacerius: „Pergraecari. Intemperantius bibere Graecorum 
more, qui remotis epulis, maioribus poculis poscebant. Cicer. 
in Verr. (II. 1. 26): Fit sermo inter eos, et invitatio, 
ut Graeco more biberetur. Hortatur hospes; 
poscunt maioribus poculis; celebratur omnium 
sermone laetitiaque convivium." Asconius: „Estau- 
tem Graecus mos, quum merum cyathis libant, salutantes 
primo deos, deinde amicos suos nominatim. Nam toties merum 
bibunt, quoties et deos suos et caros suos nominatim vocant." 
Verbum pergraecari reperimus etiam apud Plautum Mostell. 
IV. 2. 44: „Triduum unura est haud intermissum Scorta duci, 
pergraecari, fidicinas, tibicinas Ducere;" et apud Isidorum 
Orig. XV. 2, ubi ex Frontone haec laudantur : „ Ut pergrae- 
cari potius amoenis locis, quam coerceri carcere videretur." 
Quos duos locos non norunt lexica. Caeterum hoc quoque 
fragmentuin tractum videtur ex Gemina. Cf. eius fabulae 
locus AI. 

VIII. 

Festus v. Rica, Fragm. p. 49 ed. Dacer. : „Rica 
est vestimentum quadratum fimbriatum purpureum, quo flami- 
nicae pro palliolo raitrave utebantur, ut Verrius existimat. 
Titi(nius : 

— Rica ex lana) succida 
Alba vestit(a)." — 
Quae uncis inclusimus, ea ab editoribus restituta sunt ex 
Paulli hisce: „Alii dicunt, quod (rica) ex lana fiat succida 
alba." Scripserunt tamen illi, sicut Vossius Etymol. v. Rica 
et Bothius, vestitus, quod, quum rica muliebre fuerit vesti- 
mentum, in vestita mutandum duxi. Videtur enim istud 
vocabulum participium, non substantivum, quia minus proba- 
bile est, poetam vestiraentum descripsissc. quam nescio quam 
rica vestitara fuisse pronuntiasse. Vocabulum alba fortasse 
aptius referes ad rica, quam cura Paullo ad lana. 

10 



140 



IX. 



Paullus exFesto: „Succerda, stercus suillum. Titinius: 
ftuid habes, nisi unam arcam sine clavi? Eo 

condis succerdas." 
Apud Festum v. Succerdae, Fragm. p. 54 ed. Dacer., qui 
hoc loco mutilus est, exstat tantum Quid habes, nisi et 
vi eo condis. Editores Iacunas explerunt ex PauIIo. Bothius 
postrema duo vocabula transposuit. Sed si vel librorum aucto- 
ritatem neglexeris, etiam cum vi quadam verbum succerdas 
in fine versus ponitur. 



Festus v. Succrotilla, Fragm. p. 54 ed. Dacer. : „Suc- 

crotilla tenuis dicebatur et alta vox. Titinius in 

(Foemina) fabulare succr(oti!la vocula)." 
Paullus ex Festo: „Succrotilla vox tenuis et alta. Titi- 
nius: Feminea fabula succrotilla vocula." ApudFestum 
Titinii versum scripsimus secundum Fulv. (Jrsinum. Jos. Sca- 
liger pro Foemina restituit Feminina. Idem ad Varr. de 
L. L. VI. p. 93 ed. Bip. versum sic exhibet: 

Feminea fabella, succrotila vocula. 
Perinde Dacerius, vel: 

Foemina fabulare succrotila vocula. 
Apud Stephanum legimus : Foeminina fabula, succro- 
tilla vocabula. Bothius ofFert, quae apud Paullum exstant. 
Verius videtur succrotilus, quam succrotill us, quia pro- 
babiliter vocabulum derivatum est a crotalo. Cf. Jos. Scaliger 
ad Varr. 1. c; Vossius Etymol. v. Succrotilus. Et apud 
Festum restitueudum arbitror: Titinius in Setina: 

Feminea fabulas succrotila vocula. 
Cf. Setinae fragm. XIV. Feminea, quae virum non decent. 

XI. 

Festus v. Tam, Sched. p. 90 ed. Dacer.: „Antiqui tam 
etiam pro tamen usi sunt. — Titinius: 

Bene quum facimus, tam male sapimus; tit 

quidem perhibent viri. " 
male sapimus. Vulg-o male subimus. Emendavit Bothius. 
Lipsius Epistolic. quaest. III. 3 voluerat malae audimus; 
Dacerius malae fuimus. — ut quidem. Vulgo ut qui- 
dam. Correxerunt Lipsius et Bothius. „Jactabatur olim," 
inquit Bothius, „vulgi sermonibus, mulieres cor non habere, 






147 

i. e. non sapere. Vid. Plaut. Mil. 782 (III. 1. 188), Cistell. 
65 (I. 1. 65) sequ." Adde Plaut. Pers. IV. 4. 70 sq. Isido- 
rus Orig-. XI. 1: „Splene ridemus, felle irascimur, corde sapi- 
mus, iecore amamus." Sumptus est Lic versus fortasse ex 
Gemina. 

XII. 

Festus ibidem : „Item: 

— Quamquam estis nihili, tam ecastor simul 
Vobis consului. " — 
Quamquam. Fulv. Ursinus suspicatus est Quam. — eca- 
stor. Legitur escastor, quod post Steplianum correxit Da- 
cerius. — Verborum ordinem Dacerius ita immutari voluit, 
ut unus inde nasceretur versus: 

Quamquam estis nibili, tam vobis ecastor con- 

sului simul. 
Caeterum hncc quoque fortasse sumpta sunt ex Gemina; ea- 
que pronuntiaverit vir, cum uxore eiusque sorore altercans. 

XIII. 

Festus v. Tentipellium, Sched. p. 92 ed. Dacer. : 
„Tentipellium Artorius putat esse calciamentum ferratum, 
quo pelles extenduntur; indeque Afranium dixisse in Promo: 
Pro manibus credo habere ego illos tentipellium. 
Titinium ait Verrius existimare, id medicamentum esse, quo 
rugae extenduntur, quum dicat: 

— ■ Tentipellium 

Indiicis: rugae in ore extenduntiir tuo; 
quum ille TQomxtog dixerit. " — luducis. Scbed. induci- 
tur. — tuo, quod in libris non est, versus gratia addidi- 
inus. Jos. Scaliger ad Varr. de L. L. VI. p. 93 ed. Bip., 
Vossius Etyinol. v. Ten tipellium , Dacerius addiderunt 
tuae. Aliter vero sentit Botbius. „Apparet," inquit, „verba 
rugae in ore extenduntur non esse Titinii, ut quibus 
proprie dicatur id, quod tqothxojg dictum a poeta monet 
Festus, sed glossema, subscriptum ab aliquo explicatore, quod 
deinde in ipsum ordincm receptum fuit, sicut fieri solet in 
hoc genere. " Jmmo, nisi udditis bis verbis, intelligi non 
potest, unde Verrius collegerit, tentipellium a Titinio putari 
niedicameiitum, quo rugae extendantur. Omnino autem locus 
boc modo cst explicandus. Tentipellium, a tendenda pelle 
derivatum, quidvis, quo pellis, vel bumana vel alia, tenda- 
tur, significare potest, et instrumentum, quo corium porriga- 

10° 



148 

tur, et nicdicamentum, quo rugae extendantur. Afranius mani- 
festo figurate, priorem vocabuli significationem respiciens, ten- 
tipellium pro manibus deformibus ac praeduris, ut apte expli- 
care videtur Botbius, posuit. Figuratc item Titinium locu- 
tum esse, Festo credere licet; sed nibilo minus Verrius recte 
ex eius verbis iudicavit. Quid uutem vere a Titinio, si tqo- 
mxwg verba ista protulit, significatuni sit, non prorsus liquet. 
Fortasse alicui os iliinebatur luto, quod, quum eo rugae eva- 
nescerent, tentipellium appellavit. 

XIV. 

Paullus ex Festo: „Vibrissare est vocem in cantando 
crispare. Titinius: 

Si erit tibi cantandiun, facito usque exvibrisses." 
Dacerius boc fragmentum componendum putavit cum eo, quod 
decimum locuin apud nos occupat. Res est dubia; quam- 
quam bic quoque versus, ut ille, ad iuvenem, cui in Setina 
mollitia exprobrabatur, videtur pertinere. 

XV. 

. Paullus ex Festo: „Mirior dicebant comparativum a 
miro. Titinius: 

— Mirior, 
Inquam, tibi videor." — 

XVI. 

Festus v. Osculana pug-na, Sched. p. 86 ed. Dacer.: 
„Osculana pugna in proverbio, quo significabatur, victos 
vincere; quia in eadem et Valerius Laevinus, imperator Ro- 
tfanus, a Pyrrbo erat victus, et brevi eundem regem devi- 

cerat. Sulpicius item imperator noster. 

Eius rei meminit Titinius hoc modo: 

Haec quidem quasi Osculana pug-na est 

. . r . . secus quia hinc fugere impulsi spolia 

collig-unt. 
Significat etiam osculum suavium; ut Plautus," et quae se- 

quuntur. Sched. H. q. q. 0. pugna est secus, 

quia in fugere polsi hinc spolia colligant. Scaliger: 
„Osculana. Pro Ausculana. Quae desunt, ita plus minus 
expleri posse videntur. Sulpitius: Pyrrhum victorem 
vicit item Imperator noster. Titinii versus non tam 
divulsi sunt, quam lacunae praeferunt: 



M<J 

Haec quidcm quasi Osculana pug-na est, nou secus. 

Quia, hinc qui fugere impulsi, spolia collig-unt." 
Dacerius: „Osculana pug-na. Pro Ausculana. Quae infra 
desunt sic expleo: Brevi eundem reg-em devicerat Sul- 
picius Saverio item Imperator noster." Titinii ver- 
sus restituit, ut Scalig-er, cui Delrius quoque auscultavit in 
comment. ad Senec. Ag-aniem. 865. Videtur autem cum Bothio 
scribendum esse: 

Haec quidem quasi Asculana pugna est, non 

secus ; 

Quia, qui fugere pulsi hinc, spolia colligunt. 
„Vix quidquam deest," inquit vir doctus, „praeter negationem, 
cuius vestigium superest in r littera: nam qui pronomini, 
quod addendum fuit, antecedentis verbi quia offecisse videtur 
similitudo. Quemadmodum nos quoque nonuunquam maiora 
verborum intervalla reperimus in vetustis libris, ubi paucula 
desiderabantur." Vocabulum in, quod schedae habent, ortum 
videtur, quum q Iittera antecedente a absorberetur; illudque 
postea verbo pulsi additum est. 

Quod ad ipsam illam pugnam attinet, Dacerius annota- 
vit: „An. U. C. 473 Valerius La°vinus a Pyrrho victus, qui 
Pyrrhus anno sequenti a P. Sulpicio Saverione (Saverrione) 
superatus, ut narrat Livius. Quamquam Plutarch. (Pyrrh. XXI.) 
hanc secundam pugnam in consulatura Fabricii Luscini et 
Aemilii Papi rciicit qui post Sulpicium consules fuere. a Bo- 
thius contra: „Sed de Sulpicii victoria ne Livius quidem men- 
tionem facit in epitome libri 13; in sequente autem Pyrrhum, 
reversum ex Sicilia in Itaiian?, victum narrat a Curio Dentato. 
Et Florus 1. cap. 18: lu Apulia deinde (a. U. C. 475) 
apud Asculum melius dimicatum est, Curio Fabri- 
cioque Coss. " A Curio et Fabricio Pyrrhum victum esse, 
narratur etiam apud Aurel. Victorem de Viris illustr. XXXVIII. 
Nec tamen uua consul fuit Curius cum Fabricio. Pergit Bo- 
thius: „ Fons erroris ipse Pompeius noster. — Sed minor 
Festi, praesertim mutilati, quam Flori atque Plutarchi aucto- 
ritas, nec dubitavi ponere, quod Schellcro placuit in lexico 
Latino, Asculana, ab Asculo oppido Apuliae, ubi alterum 
illud proelium commissum est, potius quam Ausculana, cuius 
loco Osculana scriptum contendunt Scal. et Dacerius, cum 
verisimilius sit, a et o litteras forte commutatas inter se 
fuisse h. I., sicut alibi saepius." Festus tamen ipse, ut appa- 
ret ex additis verbis Significat etiam osculum etc, haud 
duhie scripsit Osculaua. Neque rem absolvit Bothius de 



loO 

pugnis, inter Romanos ct Pyrrlmm comraissis, de quibus ac- 
curatius dicendum cst. Duces nobis hic praecipue sequendi 
sunt Livius et Plutarchus, ut qui diligentius rem tractaverint. 
Tres pugnae inter Romanos et Pyrrhum commissae sunt: 
prima ad Heracleam, altera ad Asculum, tertia ad Beneventum. 
Pugnam ad Heracleam commissam commemorant etiam Florus 
et Victor, ad Asculum commissam nominatim tantum Florus; 
sed uterque secundam et tertiam confudit. Primo proelio 
Pyrrhus vicit Laevinum consulem, cepitque Romanorum castra. 
Vid. praeter Florum et Victorem II. c. Plutarchus Pyrrh. 
XVII. Apud Livium de eo legitur in Epitome libri Xlll.: 
„Valerius Laevinus consul parum prospere adversus Pyrrhum 
pugriavit, elephantorum maxime inusitata facie territis mili- 
tibus." De secundo proelio, ad Asculum commisso Fabricio 
consule, Plutarchus scribit XXI.: „AitXvfrr t oav d 1 a/urpoTtQoi 
(Pyrrhus et Romani)* xal XtytTai tov IIvqqov tintiv ngog 
Tiva twj' ovvrjdoftivojv avroi' Av tT i ftiav ft d/r t v l fw- 
(uaiovg vixrjooi/Litv, dnoXovitt&a navTtXtog." Dein- 
ceps narratur, Pyrrhum, rebus ipsi adver&us Romanos baud 
ex optato procedentibus, data occasione in Siciliam profectum 
esse. Idem illud proelium sine ulla dubitatione significatur 
apud Livium I. c. his verbis: „Iterum adversus Pyrrhum dubio 
eventu pugnatum est. " Tertio proelio Pyrrhus, e Sicilia 
redux, victus est a M\ Curio Dentato , Italiaque expulsus, ut 
diserte narratur apud Livium in Epitome libri XIV. et apud 
Plutarchum XXV.; sed locus, ubi illud comraissum est, tau- 
tum apud Plutarchum indicatur. Quum igitur Romani ad 
Asculum victores non evasissent, proverbium non potuit inde 
oriri, quod, qui ante a Pyrrho victi essent, postea eum ad 
Asculum vicissent; quae videtur et interpretum Festi et Bo- 
thii sententia. Quin etiamsi vere vicissent Romani ad Ascu- 
lum, tamen mire dicta esset Asculana eiusmodi pugna, qua 
victi vincerent, si simul respiciendum esset ad Valerii Laevini 
cladem, qui biennio ante victus erat. Et per se verisimile 
est et ex Titinii loco, quamvis affecto, colligere licet, uni 
eidemque proverbium illud originem debere pugnae, qua victi 
plus utilitatis habuerint, quam victores. Festi loco nihil tri- 
buendum videtur, minus propterea, quod mutilus est, quam 
quod ipse scriptor parum concinna narravit. Optime se habet 
emendatio Asculana pug-na, quam primus proposuit Tur- 
nebus Advers. III. 11; resque hoc modo est explicanda. Victi 
sunt ad Asculum Romani: sed ita, ut hostis pronuntiaverit: 
^Av tTi fuiav fidyr]v c Po)fiatovg vixr]oojfitv, dnolovfut&a nav- 
TtXuig;" neque uiterius victos persecutus sit, sed statim, ar- 



repta occasione, sc reciperet, terramque relinqueret. Asculana 
igitur pugna victi vicerunt: Pyrrhus victor ex ea percepit 
detrimentum, Romani victi, quum ea gravi hoste liberati sint, 
laboris fructum. Caeterum Titinii versus, a Festo hoc loco 
positi, sumpti videntur ex Veliterna. Significatur fortasse 
uxor, quae, domo expulsa, dotem repetit. Cf. Veliternae 
frogm. V. et in fine eius fabulae reliquiarum annotata. 

XVII. 

Priscianus VI. 3. 15. p. 683 ap. Putsch. : „Nemo — 
communis est generis, et — o in i convertit in genitivo, ut 
nemo neminis. — Titinius: 

— ftuod rogas, 
Neminem decet bonam. " — 

XVIII. 

Priscianus XV. 3. 13. p ; 1010 ap. Putsch.: „Severiter 

pro severe. Titinius — . Idem blanditer, benigniter." 

XIX. 

Charisius I." p. 40 ap. Putscb. : „Ab hoc osse huius 
ossis. Sic enim debet declinari, non ab hoc osso; sicut 
Varro dixit: Osse scribebant; et Titinius: 

— Velim ego osse arare campum cereum. 
Huius nominativus cst hoc os; quamvis (Cn.) Gellius libro 
XXXIII. dixerit: Calvariaeque eius ipsum ossum ex- 
purg-arunt inaurarun tque." Idem I. p. 112: „0s mono- 
syllabum cxtra analogiam esse Plinius eodem libro sexto scri- 
bit, et addit, eo magis consuetudinem in eo esse retinendam. 
Titinius: Velim e. o. a. c. c. Varro quoque: Osse, inquit, 
scribebant, non osso. Ossum dici non potest. — Gel- 
lius tamen" etc. Comparatis inter ipsos his locis apparet, in 
priore eorum legendum esse, ut correximus: Huius nomi- 
nativus est hoc os, non, quemadmodum editum est, hoc 
osse. Neque igitur Botbius reprehendere debebat Sosipa- 
trum, quasi osse pro nominativo habuerit. Perperam etiam 
in altero loco legitur Os monosyllaba, quod emendavi- 
mus. — Casp. Bartbius Advcrs. IV. 21: „Veteres cum cala- 
morum usus non esset, scribere solebant ossibus praeparatis, 
iisque etiam usi vice stylorum in cera. " Deinde affert Var- 
ronis locum Titiniique. Sed ex his quidem locis non patet, 
veteres etiam pro calamis usos esse ossibus; neque omnino 
illud est probabile. Procul dubio, simulatque atramento scri- 



152 

bere coeperant, etiam culamis utebautur. — Vossius Etymol. 
v. Codex: „Quod — codicem dicimus pro libro, id est 
ab antiquorum morc, scribentium in tabulis e caudice sectis. 
Eae tabulae cera inducebantur ; unde in iis scribebant osse. 
Varro — . Et Titinius — . Postea tamen commodior visus 
aenei styli usus." Vera baec; quumquam apud Jsidorum legi- 
mus Orig-. VI. 9: „Graeci — et Tusci primum ferro in ceris 
scripserunt; postea Romani iusserunt, ne gmphium ferreum 
quis huberet. Unde et upud scribus dicebutur: Cerum ferro 
ne cuedito. Posteu institutum est, ut in ceru ossibus scri- 
berent, sicut indicut Attu, in sutiru dicens: Vertumus vome- 
rem in cerum mucroneque uremus Osseo." Fortusse 
tantum per aliquod tempus intermedium Romani ossibus scri- 
bebant, ut recentioribus temporibus antiquissimorum usus 
revivisceret. 

XX. 

Servius ad Virg-. Aen. IV. 346: „Capessere, occu- 
pare. — Quidam (se) capessere pro ire accipiunt; ut 
Titinius : 

Lucius doraum se capessit." — 



T. QUINCTII ATTAE. 



Tito praenomen fuisse poetae, Hieronyraus 
auctor est in Chronico Eusebiano *) ; neque est, 
quod de hoc testimonio dubitemus, licet apud Dio- 
medem III. p. 488 ap. Putsch. legatur: „Togatas 
tabernarias in scaenam ductaverunt praecipue duo, 
Afranius et G. Quinctius." Nam pro G. Quin- 
ctius sive C. Quinctius, quod Lud. Carrio 
Emendatt. I. 14 in nescio quo codice reperit, quum 
in antiquissimis editionibus exstet Q,. Ennius, 
simpliciter nomen scribendum videtur Q, u i n c t i u s , 
quod melius etiam respondet antecedenti Afra- 
nius. Inepte Jacobus Nicolaus Loensis Miscell. 
epiphyil. IX. 18 illud ft. Ennius mutare voiuit 
in Vectius Titinnius. Pro cognomine Atta 
in antiquis libris saepissime legitur Accius, 
Actius, Attius; interdum etiam Acta vel Ata. 
Cum Attii tragici nomine togatarum scriptoris 
nomen confusum esse videtur a librariis impri- 
mis eo, quod iliius ceiebritas multo maior fuit, 
quam huius, de quo Paullus ex Festo : „Attae 
appellantur, qui propter vitium crurum aut pedum 
plantis insistunt, et attingunt magis terram, quam 
ambulant; quod cognomen Quinctio poetae ad- 
haesit." Cf. Vossius Etymol. v. Atta. Aliam 
eiusdem nominis significationem idem Paullus sta- 
tim iu sequentibus exponit: „Attam pro (prae?) 



*) Bothius: „Quod ad praenomen viri attinet, Titus 
Quinctius Atta vocatur etiam a Scholiaste Cruquiano." Ego 
apud hunc scholiastam tantum cognomen inveni, omisso prae- 
nomine et nomine. Cruquius ad Horat. Epist. II. 1. 79 eum 
appellat Titum Quinctium Attam. 



184 

reverentia seni cuilibet dicimus, quasi eum avi 
nomine appellemus." Ad illud cognomen proba- 
biliter statuunt allusisse Horatium, scribentem 
Epist. II. 1. 76 sqq.: 

„Indignor, quidquam reprehendi, non quia crasse 
Compositum illepideve putetur, sed quia nuper, 
Nec veniam antiquis, sed honorem et praemia 

posci. 
Recte necne crocum floresque perambulet Attae 
Fabula, si dubitem, clament periisse pudorem 
Cuncti paene patres: ea quum reprehendere 

coner, 
Quae gravis Aesopus, quae doctus lloscius egit." 
Cf. Weichertus de M. Furio Bibaculo p. 9 sq. 

De tempore, quo vixerit Atta, et de loco, 
ubi degerit, hoc tantuiu scimus, quod Hieronyrnus 
in Chronico Eusebiano refert: „Olymp. CLXXV. 
ann. III. (id est, anno U. C. DCLXXVl. sive 
ante Chr. n. LXXVIII.) Titus ftuinctius Atta 
(ed. Steph. ann. 1512 Titus Quintius acta), scri- 
ptor togatarum, Romae rnoritur; sepultusque via 
Praenestina ad miiiiarium secundum." Perperam 
cum Gyraldo nonnulli pro Olymp. CLXXV. 
ann. III. retulerunt Olymp. CLXX.; unde 
factum videtur, ut alii, velut Weichertus 1. 1., 
hunc togatarum poetam anno U. C. DCLII. sive 
ante Chr. n. Cll. diem obiisse dicerent. Apud 
Funccium de Adolesc. Lat. ling. p. 90 Atta 
inter Lucilii amicos recensetur. Eius rei causa 
videtur esse Nonii locus p. 139 ed. Merc. : „Mu- 
ginari, murmurare. Lucilius libro septimo: Mu- 
ginamur, moliiuur 3 subducimur. Atta" et 
quae sequuntur; unde Glandorpius Onomast. v. 
Quintii: „Nescio ad hunc an ad alium scripse- 
rit Lucilius; Muginamur, molimur, subducimur 
Atta." Sed hodie nemo dubitat, quin post subdu- 



153 

cimur interpungendum sit, trahendumque Atta 
ad sequentia. Manifestus autem error est Schoel- 
lii Histoire abregee de la litt. Rom. T. I. p. 138: 
„Aulugelle (N. A. XIII. 2) rapporte une jolie 
anecdote sur une visite que Quinctius Atta fit a 
Pacuvius retire a Tarente. " Nam apud Gel- 
lium non de Quinctio Atta, sed de L. Attio 
sermo est. 

Quod ad opera (iuinciii poetae attinet, ma- 
xime togatae eius gloriani quandam assecutae 
sunt; quod non tantum Diomedes probat, quum 
eum praecipue cum Afranio togatas tabernarias 
in scaenam ductavisse dicit, sed ipse quoque Ho- 
ratius, ubi fabulas eius reprehendit, vulgari opi- 
nioni adversans. Ad nomen Attae allusisse puto 
Horatium propterea, quod versus eius claudica- 
verint. Cf. Megalensium fragm. Fronto Epist. 
IV. 3. p. 95 ed. Mai. Attam in verbis muliebri- 
bus elegantem dicit. Euanthius in commentatione 
de Fabula eum magnum comicum appellat; non- 
nulla tamen in eo, sicut in aliis, vituperans. 
„Illud," inquit, „est admirandum, quod (Teren- 
tius) et morem retinuit, ut comoediam scriberet, 
et temperavit affectum, ne in tragoediam transi- 
liret. Quod cum aliis rebus minime obtentum et 
a Plauto et ab Afranio et Atta et multis fere 
magnis comicis invenimus." Sic enim legendum. 
Vulgo pro Atta exhibetur Accio, quod, quia 
Attius in tragoediis tantum scribendis excellnit, 
ferri non potest. Auctoritas tamen Attae non 
ita saepe a grammaticis citatur. Decem adhuc 
exstaut tituli eius fabularum, quarum plures se- 
mel tantum commemorantur. Praeter togatas au- 
tem epigrammata quoque et satiras edidit. Ex 
epigrammate Attae Nonius p. 202 ed. Merc. v. 
Crines hunc versum affert: 



136 

„Praeterea tu sis resoluta crine capillus;" 
e satira Isidorus Orig. VI. 9 haec: 

„Vertamiis vomerem fn ceram mucroneque 

aremus 
Osseo." — 

Unde vero colligi possit, eum Atellanas compo- 
suisse, id quod Rothius perhibet, me fugit. Ne- 
que opus est ex Horatii loco posito cum Bothio 
statuere, Quinctium tragoedias scripsisse, quas 
egerit Aesopus tragoedus. Nam sententia illius 
loci haec potest esse: Ab Aesopo et Roscio egre- 
giae tantummodo actae sunt fabulae, quas repre- 
hendere nefas est; atque ex harum numero At- 
tae quoque togatae sunt. ltaque ab altero utro 
quidem, aut ab Aesopo aut a Roscio, actae pu- 
tandae sunt; minime vero necessario ab utroque. 
Vana igitur etiam sunt, quae profert Wolffius 
de Canticis in Rom. fab. scen. p. 15: „Horat. 
Epp. 2, 1, 79 ab Aesopo et Roscio fabuias 
Quintii Attae actas testatur; quem Attam quan- 
quam fabulas e comoediarum ciasse et genere, 
togatas, composuisse scimus, propius tamen ad 
tragicam severitatem haec dramata accedebant. " 
Huaiis fuerit togatarum severitas, suo ioco a no- 
bis deiuonstratum est. 



A E D I L I C I A. 
I. 

Gellius VII. 9: „Poposci, momordi, pupugi, cu- 
curri probabiliter dici videntur; atque ita nunc omnes ferme 
doctiores huiusmodi verbis utuntur. Sed Q. Ennius in Satiris 
memorderit dixit, per e litteram, non momordcrit. — 
Pepugero aeque Atta in Aedilicia dicit: 

Sed si pepugero, metuet." — 

Atta. Sic libri mss. testibus Lud. Carrione Emendatt. I. 14 



157 

et Jo. Fred. Gronovio. Edd. xett. Accius. — Aedilicia. 
Glandorpius Onomast. v. Quintii aliique legerant Aedili- 
bus, quod, ut videtur, codices ignorant. Cf. Carrio 1. 1. 

II. 

Diomedes III. p. 487 ap. Putsch.: „Flanipedis Atta, to- 
g-atarum scriptor, ita in Aedilicia fabula meminit: 

Daturin' estis aiirum? exsultat planipes." 
Atta. Olim vulgo Accius vel Attius vel Actius, quod 
Jac. Nicolaus Loensis Miscell. epipbyll. IX. 18 mutandum 
esse putavit in Vectius. Apud Rhabanum Maurum de Art. 
gramm. II., Opp. T. I. p. 47 ed. Colon., ubi Diomedis locus 
repetitur, pro eo exstat acta. — Daturin' estis aurum. 
Sic Carrio Emendatt. I. 14. Putscb. Botb. Olim vulgo lege- 
batur Datum inest aurum. Codd. teste Carrione Datur 
inest scaurum. Steph. Datum est aurum. Apud Rha- 
banum Maurum exstat datur inest Scaurus. Possis etiam 
cum Ger. Jo. Vossio Institutt. poet. II. 32. 1. Daturine 
estis aurum. 



Argumentum fabulae pertinuit fortasse, ut ex inscriptione 
coniicio, ad ludos sive munera Aedilicia. Cf. annott. adAfra- 
nii Compitalium fragmm. in fine. 



AQUAE CALDAE. 
I. 

Nonius p. 133 ed. Merc: „Lupari, ut scortari vel pro- 
stitui. Atta in Aquis caldis: 

ftuum meretrices in nostro ornatu per vias lu- 

pantur." 
Atta. Ven. I. II. Acta. Par. Actius. Ald. Turpil. acta. 
Bas. Turplius acta. Jun. Turpilius Acta. Inde apud 
Stephanum Turpilio Acta fabula tribuitur. Latet me, uude 
istud Turpil. vel Turpilius natum sit, quod codices ha- 
bere non videntur. — in Aquis caldis. Cod. Guelph. Bas. 
Steph. Jun. Atqui scalis. Ven. I. II. Ald. atque scalis. 
Par. Atque escalis. — meretriccs. Sic Merc. Both. 
Vulgo meretrice, quod natum est, quum antecedens voca- 
bulum, cum, pro praepositione acciperent. — in nostro. 
Sic corrigendum arbitror. Cod. Guelpb. Ald. Steph. Jun. e 



158 

nostro. Bas. e nostra. Ven. II. Par. a nostro. Ven. I. 
Merc. Both. nostro, quod versui non sufficit; nisi cum Bo- 
thio scripseris Quumque pro Quum. Praetulerim equidem 
Quoniam. 

II. 

Nonius p. 139 ed. Merc: „Mug-inari, murmurare. — 
Atta in Aquis caldis: , 

, — Atque etiara muginantur hodie. 

Atque ego occliisero fontem. <6 — 

Atta. Ald. acta. — in Aquis caldis. Cod. Guelpb. qui 
scaidis. Ven. I. II. Par. Ald. quis caldis. — etiam Bo- 
thius. Cod. Guelph. Ven. I. 11. eta. Aid. Merc. eia. Bas. 
Jun. ea. Jun. marg. ita. Par. non habet. — ego occlu- 
sero fontem. Cod. Guelph. ego.° culsero fontem. Ald. 
Bas. eg-o occlusero fonte me. Merc. ego clusero 
fontem. Both., versum iamb. tetr. cat. faeiens, ego fon- 
tem occlusero. Idem verba divisit inter duas personas; 
quod mibi necessarium non videtur. — Apud Stepbanum bic 
locus non reperitur. — Muginantur videtur potius mo- 
rantur apud Attam significare, quam murmurant. Vidd. 
iexica. 

Aquae caldae titulus arguit oppidum, quo bomines la- 
vationis gratia couvenire soleant; idque confirmat posterius 
fragmentum , quod baud dubie est aquarum magistri. Cf. Dis- 
sert. de fab. tog. VII. Quae priore loco exhibentur, ea esse 
puto matronae, indignantis, hic non, ut Romae, meretrices 
propriam suam vestem, togam, gestare, sed, ut inter pere- 
grinos honestiores appareant, feminarum ingenuarum, stolam. 
Cf. Afranii Excepti fragm. XV. 



CONCILIATRIX. 

Gellius VII. 9: „Atta in Conciliatrice : 

— Ursum se memordisse autumat." 

Cf. Aediliciae fragm. I. — Atta libri mss. testibus Carrione 
Emendatt. I. 14 et Gronovio. Edd. vett. Accius. — Con- 
ciliatrice. Pro eo olim etiam Conciliatore legebatur. 
Vidd. Glandorp. Onomast. v. Quintii, Carrio 1. 1. — Nonius 
p. 140 ed. Merc: „Memordi, peposci, pepugi, spe- 



189 

pondi in veteribus lecta sunt. Atta in Conciliatrice : Ur- 
sum"etc. — Atta Carrio, Botli. Vulgo Accius vel Actius. 
— Conciliatrice. Sic Carrio, Merc. Both. Olim vulgo 
Honilia: Atrice. Steph. Honila. Attrice. Pro Honila 
Steph. restituere voluit Uiona, quumAttii verba esse putaret. 



GRATULATIO. 

Nonius p. 496 ed. Merc. : „Veteribus genitivum pro ac- 
cusativo poni placet. — Atta in Gratulatione : 

Nikilne te populi veretur, qui vociferare ui 

via." 
Atta in Gratulatione. Olim vulgo acta g-ratulatione; 
coaluerantque haec cum antecedentibus Pacuvii verbis. ln 
unum confusa hic esse duo exempla, iam Stephanus vidit. 
Atta Gratulatione restituit Lipsius Antiquar. lect. IV. 5; 
unde fortasse bausit Mercerius. Struvius Ueber die Lat. 
Decl. und Conj. p. 127 suspicatus est Atta Lucubratione. 



LUCUBRATIO. 

Nonius p. 468 ed. Merc: „Auspicavi pro auspicatus 
sum. — Atta in Lucubratione : 

Cum primo luci hodie ut exornata sit, 

Atque ut aiispicetis: cras est commuuis dies." 

Atta. Ven. I. II. Par. acta. — Lucubratione: Cum 
primo. Junio in mentem venit Lucubrationum priino. 
— luci. Par. lucu. Hoc vocabulum non eliditur; nec ta- 
men quidquam mutandum arbitror. Cf. Titinii Fullonum fragm. 
XIJ.; eiusdem Incertt. V. Bothius priorem versum sic scripsit: 

Cum primo luci ut exornata hodie sit, atque. 
Facilius inseri possit ea vel haec ante hodie. 

Quod ad argumentum fabulae attinet, ex inscriptione ac 
frag-mento colligi potest, noctu nuptiarum praeparationem in 
ea factam esse. Exornata sit, sc. sponsa; quod probant 
sequentia Atque ut auspicetis. Nuptiae enim legitimae, 
nisi auspiciis adhibitis, non fiebaut. Quid sit communis 
dies, Bothius docet ex Macrob. Saturu. 1. 16: „Dies au- 
tem postridianos ad omnia maiores nostri cavendos puta- 
runt; quos etiam atros, velut infausta appellatione , damna- 



160 

verunt. Eosdem tamen tionnulii connnunes, velut ad emen- 
dationem nominis, vocitaverunt. " Idem conferri iubet Gell. 
V. 17; Fest. v. Nonarum; eorumque, sicut etiam ipsius 
Macrobii , interpretes. 



MATERTERA vel MATERTERAE. 

Scboliasta Cruquii ad Horatii illud Epist. II. 1. 79 sq.: 
Recte necne crocum floresque perambulet Attae 
Fabula: „Quae inscribitur Matertera. " Idem addit: 
„Recte necne perambulet crocum floresque, id est, 
in scaenam recepta sit, quae floribus et croco spargitur." 
Meliora, quod quidem attinet ad explicationem verborum cro- 
cum floresque perambulet, proferre videtur Porpbyrio: 
„Atta, togatarum scriptor, in fabula, quae inscribitur Ma- 
terterae, ita florum genera enumerat, ut sine dubio repre- 
hendendus sit ob nimiam loquacitatem. " Inde fluxisse viden- 
tur, quae apud Acronem legimus: „Atta togatarum scriptor 
tragoediarum vel comoediarum fuit antiquus, qui in suis dictis 
ita florum genera repetit et enumerat, ut sine dubitatione 
reprebendendus sit ob nimiam loquacitatem. " Afranii Mater- 
tera vel, quod verius videtur, Materterae saepius commemo- 
ratur. Quare Botbius, cui tantum commentatoris Cruquiani 
locus innotuerat, Afranio soli vindicandam putavit buius no- 
minis fabulam. Sed etiamsi non conflrmarent illius scboliastae 
testimonium Porpbyriouis verba, tamen periculosum esset, pro- 
pter boc uuum, quod semel tantum eam composuisse tradere- 
tur, poetae fabulam abrogare. Si tali modo iudicare liceret, 
non solum Attae, sed aliorum quoque multorum scriptorura, 
quod quidem ad librorum copiam attiuet, gloria maxime mi- 
nueretur. 



MEGALENSIA. 

Servius ad Virg. Eclog. VII. 33: „Sinus genus est 
vasis. Quod quum significamus, si producitur; quum vero 
gremium significamus, si corripimus. Varro de Vita populi 
Romani: Aut iepestam, aut galeolara, aut sinum di- 
cebant. Tria enim , pro quibus nunc acratophoron dicitur. 
Atta in Megalensibus : 

— Nempe ad mensam, 
Ubi sermo de sinu solet suboriri." 



In schoiiis antiquis, quae priuius edidit Angelus Maius, ad 
Virg-. J. c. legimus: „Atta in Megarensibus: Nempe . . . . 
sinus apud mensam, ubi sermo solet suboriri sedi- 
tiosus. " Intacta videntur , quae apud Servium exstant. 
Versus babeo pro Bacchiacis, licet in altero eorum tertius 
pes sit ampbibrachus. Quid sibi voluerit Lionus, Ad men- 
sam nempe legendum suspicans, non video. Botbiiis edidit: 
Nempe ad mensam, sermo ubi de sinu suboriri 

solet; 
ipse annotans: „Satis inficetus versus." 

Praeter Attam Afranius quoque Megalensia scripserat. 
Diei festo utramque fabulam compositam fuisse videri posse, 
annotatur ad Airanii Compitalium fragmm. in fine. 



S C R U S. 

Priscianus VII. 12. 64. p. 764 ap. Putsch. : „Lentis — 
pro lens, et paris pro par. Atta in Socru: 

Ad hanc fortunam accessit fortuna ei paris." 

Atta in Socru. Krehlius, qui edidit Ata in socru, ad 
h. 1.: „MS. Dresd. in alia omnia abit scribens: idem En- 
nius protulit. MS. Lips. 2. Atta. Erl. 1. lta. Edd. Ven. 
Actius. Lips. 1. arta et e corr. atra. Putschius Atta." 
— fortuna ei Bothius metri gratia recte videtur scripsisse, 
quum libri habeant ei fortuna. 

Fortasse Attae Socrus aliquid similitudinis habuit cum 
Terentii Hecyra et cum Apollodori fabula, unde suam expres- 
sit Romanus scriptor. 



S U P P L I C A T 1 0. 

Macrobius Saturn. II. 14: „Nux Graeca haec est, quae 
et amygdale dicitur; sed et Tbasia eadem nux vocatur. — 
Atta — in Supplicatione : 

, — Nucem Graecam faviimque; 

Adde, quantiim Iubet. " 
Nisi fallimur, prior versus fuit Bacchiacus, alter Creticus; 
quae metra saepissime cousociantur. Fortasse etiam Creticus 

11 



162 

dimcter liic habendus cst pro clausula; sicut saepissime. Bo- 
tbius, versus asynartetos esse putans, sic edidit: 

— — Nucem 
Graecam favumque adde, quantum lubct. — 



TIRO PROFICISCENS. 

Priscianus VIII. 14. 78. p. 828 ap. Putscb.: „A vil- 
iico — villico vel villicor dicebant antiqui. Atta in Ti- 
rone proficiscente : 

— Pater 
Villicatiir tuus; mater iam villica est. " 

mater iam. Legitur iam mater, quae transposui, ut ictus 
cadat in priorem syllabam verbi mater. Nam versus videtur 
Creticus. — villica est e septera codicibus et ex edd. Ven. 
Krehlius edidit. Unus cod. Krebl. offert villicata. Vulgo 
villicata est. 

Quae Botbius ex Boettigeri Prolusione de originibus 
Tirocinii apud Roraanos iaudat, ea non orania pertinere vi- 
dentur ad Attae Tironem proficiscentem , qui , quae erat toga- 
tarum tabernariarura natura, miles gregarius ad bellura pro- 
ficiscebatur. 



INCERTARUM FABULARUM ATTAE. 



Scrvius ad Virg. Georg. I. 43: „Vere novo. — No- 
vum ver ideo ait, quia anni initium mensis est Martius. Et 
sciendum, decem tantum menses fuisse apud raaiores. Mar- 
tium autem anui principium babere voluerunt propter Martera, 
suae gentis auctorem; quod multis firmatur auctoribus. — 
Atta: 

Amiuixi novum voluerunt esse primum men- 

sem Martium." 
Annura novum, id est, annorum novorum. 

II. 

Pergit Servius 1. c. : „Et alibi: 

— Maiores Martium 
Primum habuerunt." — 



163 

Bothio incoucinna haec videntur. Edidit: 

— Maiores primum habuerunt Martium. 

III. 

Festus v. Pueri, Fragm. p. 24 ed. Dacer.: „Pueri 
im(puberes dicuntur, iu quo significatu ut)itur Atta (in . . . 

pluribus) versibus docet " Uncinis 

inclusa profecta sunt a Fulvio Ursino. 

IV. 

Nonius p. 219 ed. Merc: „Penus generis feminini. — 
Masculini. Pomponius Dogali: Unum penum quae omnem. 
Caeterum aliam praeberem penum. Naevius: Do fa- 
cta meum in penum componam satius est. " Sic olim 
legebatur locus, quem Palmerius in Spicil., Grut. Thes. crit. 
T. IV. p. 770, Corrigit hac ratione: „Pomponius Dotata: 
Vinum penumque omnem. Novius Dotata: Caeterum 
alium praeberem penum. Atta: Meum in penum 
componam satius est." „Quod itaque, " inquit corrector, 
„de hoc loco suspicer, dicam. Pomponius Dotatae titulo fa- 
bulam scripsit, — scripsit quoque Dotatam Novius. Hac oc- 
casione scribae locum hunc contaminarunt. Atta autem toga- 
tarum scriptor." Junius pro Dogali: Unum penum quae 
coniecerat Do illi vinum penumque; idem cum Stephano 
Dotata pro Do facta. Mercerius edidit: „Pomponius Do- 
gali: Vinum, penumque oranem, * ceterum aliam praeberem 
penum. Novius: Do facta meam in penum componam satius 
est. i{ Idem annotavit: ,,Pomponius Dogali) ita libri. Scri- 
be, Dotata. et mox, Novius Dotata. Pomponii Dotata 
supra in v. Efflictim, et paulisper. Novii infra, arti- 
vit. Sed Novii locus et qui imperfectus alterius Scriptoris, 
exempla sunt penus femininae. " Ex Nonii tamen verbis in- 
telligitur, ista exempla esse penus masculini. Bothius, glos- 
semata hic depreSsendisse sibi visus, restituit: „Togatis (vel 
Dotali): Vinumque et ceteram omnem praeberem penum. No- 
vius: De facto meam in penum componam satius est. " Mun- 
kius denique de Pomp. Bon. p. 69 proponit: „Doga: Illi vi- 
num penumque, quae omnem — — Ceterum aliain praebe- 
rem penum." Putat is, Nonium ex Doga fabula duo attu- 
lisse fragmenta, quorum alterum in fine rautilatum sit. Hic 
imprimis quaeritur, num iti Nonii loco allato , ut suspicatus 
est Palmerius, Attae nomen lateat. Vidimus, apud Nonium 
pro Atta fere scriptura esse acta; idque, ut Palmerius, 
coaluisse arbitror cum atiteccdeute Dotata. Totus locus 

11* 



16 4 

uutcm ita mihi scribcndus videtur: „Pomponius: Do ego alii 
vinum penumque omnem cneterum. Novius (in) Do- 
tata: Alium praeberem penum. Atta: 

— Meum iri penum componam; satius est." 

Dogali natum est omissis litteris elidendis in verbo ego. Quin 
vinum recte scribatur, haud facile quisquam dubitabit. Post 
caeterum interpungendum est propterea, quod, si istud ad 
sequentia traheretur, Pomponii locus probare non posset, pe- 
nus masculini esse generis. Sequentia sic depravata esse 
arbitror. Lihrarius pcr imprudentiam omiserat Novius Do- 
tata. Scriptis autem verbis Alium praeberem penum, 
illud animadvertit ac post haec, quod omiserat, posuit, idem 
esse existimans: „Novius Dotata: Alium praeberem pe- 
num," atque: „Alium praeberem penum Novius Dotata." 
Postea autcm Dotata cum sequente Atta vel acta in Do- 
tacta, Dofacta coaluit. 



I.. A P R A wr I I. 



L. Afranius poetae nomen fuit testante 
Cicerone Brut. XLV. Apud Nonium p. 33 ed. 
Merc. legitur: „Serium, triste et quasi sine 
risu. M. Afranius Privigno;" et p. 409: „Tri- 
stc, severum. C. Afranius Privigno." Sic ed. 
Merc. In antiquioribus edd. aut totus posterior 
locus non reperitur, aut certe littera, praenomen 
significans. Manifesto isti Marcelli loci, quoniam 
nec inter se consentiunt et alias Nonius semper 
praenomen omittit, parum iinpediunt, quo minus 
M. Tullii testimonio credamus. Duos autem 
fuisse Afranios, fabularum scriptores, alterum 
illum togatarum poetani, alterum, quem comme- 
morat Cicero, id quod olim nonnulli opinabantur 
(vid. Gyraldus de Poetar. hist. VIII., Opp. T. 
II. p. 422), quum in tanta de Afranio poeta te- 
stimoniorum multitudine, quod illi statuunt, dis- 
crimen adeo negligatur, ut, si Ciceronis locum 
et dubios Nonii Marcelli exceperis, ue praeno- 
men quidem vel cognomen addatur, sed ubique 
tamquam de uno eodemque sermo sit, ista opi- 
natione nihil potest esse improbabilius. 

Quando natus sit Afranius poeta, veteres 
nobis non tradiderunt, nec, quando vita deces- 
serit. Exstant tamen aliquot loci, ad aetatem 
eius indagandam haud inutiies. Velleius Pater- 
culus I. 17. 1: „Nisi aspera et rudia repetas et 
inventi laudanda nomine, in Attio circaque eum 
Romana tragoedia est; dulcesque Latini lepoiis 
facetiae per Caecilium Terentiumque et Afra- 



166 

nium suppari aetate nituerunt;" et II. 9. 3: 
„Clara etiam per idem aevi spatium (quo fuerunt 
Scipio Aemilianus, Laelius, M. Antonius, L. 
Crassus aliique oratores excellentes) fuere inge- 
nia, in togatis Afranii, in tragoediis Pacuvii at- 
que Attii, usque in Graecorum ingeniorum com- 
parationem evecti." Tertius locus est Cic. Brut. 
XLV. : „Eiusdem fere temporis (quo floruerunt 
M. Antonius et L. Crassus oratores) fuit eques 
Romanus C. Titius (orator et poeta tragicus) — . 
Quem studebat imitari L. Afranius poeta, honio 
perargutus, in fabulis quidem etiam, ut scitis, 
disertus. " Ex quibus coiligi potest, Afranium 
natum esse circiter centesimum tricesimum annum 
ante Christum. C. Titius enim, ut ex Ciceronis 
verbis apparet, eodem fere tempore natus erat, 
quo M. Antonius et L. Crassus. Atqui M. An- 
tonius App. Claudio Pulchro, Q. Metello Mace- 
donico coss. anno U. C. DCXI. sive ante Chr. 
CXLIII. genitus est; L. Crassus triennio post 
ilium Q. Servilio Caepione, C. Laelio Sapiente 
coss. Vid. Eliendt. Prolegg. ad Cic. Brut. p. 
LXII. Multo igitur ante illum annum, quem in- 
dicavimus, Afranium natum esse sumere non ii- 
cet, quoniam C. Titium imitatus est, et multo 
minorem, quam C. Titium, eum fuisse statui ve- 
tant et Velleii Paterculi verba laudata et ipsius 
M. Tuilii locus. Ncque magnopere errabimus, 
si eum omnino Attae poetae aequalem fuisse di- 
cemus. Ferri igitur etiam potest, quod Bothius 
scribit, floruisse Afranium circa annum U. C. 
DCLX. sive ante Chr. n. XCIV. 

Ut de aetate poetae certa testimonia deside- 
rantur, ita etiam de loco, quo natus sit, quo 
vixerit, quo mortuus sit. Maximam quidem vi- 
tae partem eum Romae degisse pro certo haberi 



167 

potest propterea, quod urbs quasi centrum erat, 
quo non soium ex tota Italia, sed etiam ex pro- 
vinciis remotioribus omnia ingenia clariora con- 
venire solerent. Atque ex alto veterum scripto- 
rum siientio de ioco, ubi procreatus sit et ubi 
vita excesserit, colligere posse mihi videor, eum 
natum quoque ac mortuum esse in ipsa urbe. 
Nam ut diligenter annotarunt, Livium Androni- 
cum Tarento, Cn. Naevium ex Campania, Q. 
Ennium Rudiis, M. Pacuvium Sarsina, Caecilium 
Statium ex Gallia Transpadana, L. Pomponium 
Eononia, alios aliunde Romam venisse: ita de 
iis, qui in ipsa urbe nati essent vitamque transe- 
gissent, quum omnibus compertam arbitrarentur, 
laeile rem praeterire potuerunt. De parentibus 
Afranii, de educatione eius ac tota vivendi ra- 
tione niliil traditum est. Plura de indoie atque 
ingeuio eius poetico dicere poterimus. Antea 
vero monendum est, alium quoque a scriptoribus 
coramemorari L. Afranium, Auli filium (Cic. ad 
Att. I. 18, 19, 20), quem Cicero Epist. ad fam. 
XVI. 12 et Julius Caesar de Bell. civ. I. 38 
Pompeii legatum in Hispania fuisse narrant. 
Idem anno U. C. DCXCIV. cum ft Caecilio 
Metello Celere consul fuit. Cf. Glandorpii Ono- 
mast. v. Afranii. 

L. Afranium poetam fabulas togatas scri- 
psisse, res est notissima, easque fuisse taberna- 
rias, non minus earum reliquiae docent, quam 
Diomedis locus III. p. 488 ap. Putsch.: „Toga- 
tas tabernarias in scaenam ductaverunt praecipue 
duo, ^Afranius et Quinctius. " Quod scholiasta 
Cruquianus, ut supra vidimus, Afranium etiam 
praetextatas composuisse scribit, id procul dubio, 
quum nec alius quisquam scriptor eius rei men- 
tionem faciat, neque ipsa iVagmenta opinionem 



168 

istam probent, errore factuni est. Antonii Delrii 
error Syntagm. trag. Rom. p. 27, in tragicis Afra- 
nium recensentis, iam pridem notatus est. Vidd. 
Ger. Jo. Vossius de Poet. Lat. p. 13; Bothius 
Tragicc. Lat. fragmm. p. 254. Neque cum iis 
consentio, qui, ut Cruquius ad Ilor. Epist. II. 1. 
57, Ger. Jo. Vossius de Poet. Lat. p. 12, Bo- 
thius 1. c, Schoberus de Atellanis p. 38, Mun- 
kius de Pomp. Bon. p. 57, hunc poetam etiam 
fabulas Atellanas scripsisse perhibent. Compo- 
suisse dicitur Afranius Bucconem adopta- 
tum, quo nomine etiam Pomponius Bononiensis, 
Atellanarum scriptor, fabulam fecit. Pomponii 
Bucco adoptatus saepius laudatur; Afranii tan- 
tum in hoc Nonii loco p. 126 ed. Merc. : „Jen- 
tare. Afranius Buecone adoptato : Jentare 
nulla invitat. Plautus Curculione: Quid an- 
tepones Veneri ientaculi? Afranius Crimi- 
ne: Haec ieiuna ientavit." Quin Pomponii 
Bucco adoptatus, etsi ille praeter Atellanas etiam 
alias fabulas composuit, Atellana fuent, non du- 
bito. At nihilo minus, opinor, si Afranius re 
vera Bucconem adoptatum scripsisset, statuendum 
esset, hanc fabulam togatam fuisse, ad cuius 
imitationem Pomponius, urbanas personas cum 
rusticis permutans, Atelianam suam composuis- 
set. Neque enim, si tituium istum exceperis, 
ulius exstat locus, qui coniirmet opinionem, Afra- 
nium Atellanas scripsisse; licet clarissimus hic 
poeta sexcenties laudetur. Certius autem Afra- 
nio fabulam illani prorsus abiudicabimus , pro 
Jentare. Afranius restituentes apud Nonium 
Jentare. Pomponius; quum praesertim, si 
verba Jentare nuiia invitat ex Afranii fa- 
bula sumpta essent, suspicari liceat, Nonium 
scripturum fuisse: „Afranius in Buccone adopta- 



169 

to: Jentare nulla invitat. Idem in Crimine: 
Haec ieiuna ientavit. Plautus" etc. Q,uani- 
quam iste non semper hac in re sibi constat. 
Quani negligentes omnino librarii fuerint in nomi- 
nibus scribendis, quoties integrae lineae excide- 
rint, ut alii alius verba tribuerentur, nemo, in 
grammaticis Latinis, praesertim Nonio, versatus, 
nescit. Aperte autem errat Eberhardtius in libelio 
de artium humanitatis statu ap. Rom. , quem Kor- 
desius Germanice interpretatus est, p. 54, quum 
id, quod ad L. Pomponium Bononiensem pertiuet, 
de L. Afranio profert, eum Atellanas correxisse 
et ad artis regulas instituisse. Neque Graeci 
argumenti comoedias sive palliatas Afranium 
scripsisse verisimile est; licet Thais eius com- 
memoretur et Pantaleus, unde, quum hoc no- 
men inauditum sit, viri docti fecerunt Panta- 
leon. Thais, quoniam Romae quoque meretri- 
ces Graecae erant, etiam togatae titulus esse po- 
tuit. Pantaleon autem fabula Afranio vindicari 
nequit vel ideo, quod hoc nomen palliatam arguit, 
neque aliunde constat, illum eiusmodi fabulas do- 
cuisse. Plura de titulo illo suo loco dicentur. 
Ac iam nullas fecisse fabulas Afranium praeter 
togatas tabernarias affirmare non dubitamus. 

In his autem scribendis maxime excelluisse 
poetam, veteres, qui eius fecerunt mentionem, 
testantur uno ore omnes. A M. Tullio eum dici 
hominem in fabulis disertum, a Yelleio Paterculo 
clarum ingenium, usque in Graecorum ingeniorum 
comparationem evectum, dulcesque Latini leporis 
facetias ei tribui, a Diomede grammatico praeci- 
pue eum cum Quinctio togatas tabernarias in 
scaenam ductavisse tradi, ante vidimus. Apud 
Horatium Afranii toga convenisse dicitur Menan- 
dro. Quae quidem sententia, quantum ex verbis 



170 

eius iudicari potest, iicet non ipsius Horatii sit, 
quippe qui semper severum se praebeat veterum 
poetarum iudicem, tamen vulgarem eam fuisse 
ex iisdem verbis apparet. Quin etiam Horatius 
ipse eo, quod Afranium uno ordine ponit cum 
Naevio, Pacuvio, Attio, Plauto, Caecilio, Te- 
rentio, clarissimis fabularuin scriptoribus, non 
minimo eum lionore dignatur. Praeterea cx 
Flacci versibus patet, etiam Augustea aetate 
Afranii togatas studiose lectas saepissimeque actas 
esse, et maxiamm eas in theatro plausuin repor- 
tavisse. Sed en ipsius poetae Venusini iudicium 
Epist. I. I. 53 sqq.: 

„Naevius in manibus non est, et mentibus haeret 
Paene recens; adeo sanctum est vetus oume 

poenia. 
Ambigitur quoties, uter utro sit prior: aufert 
Pacuvius docti famam senis, Attius alti. 
Bicitur Afrani toga convenisse Menandro; 
Plautus ad exemplar Siculi properare Epi- 

charmi ; 
Vincere Caecilius gravitate, Terentius arte. 
Hos ediscit, et hos arto stipata theatro 
Spectat Roma potens; habet hos numeratque 

poetas 
Ad nostrum tempus Livi scriptoris ab aevo. 
Interdum vulgus rectum videt; est, ubi peccat. 
Si veteres ita miratur laudatque poetas, 
Ut nihil anteferat, nihil illis comparet, errat. 
Si quaedam nimis antique, si pleraque dure 
Dicere cedit eos, ignave multa fatetur; 
Et sapit, et mecum facit, et Jove iudicat aequo." 

Serioribus quoque temporibus Afranii togatas in 
scaenam inductas, esse testis est Suetonius Tran- 
quilius Neron. XI. Appuleius Apolog. 420 Afra- 
nium scriptorem elegantem appellat; magnum co- 



171 

micum Euantkius in commentatione de Fabuia, 
iilud tamen imprimis in eo reprehendens, quod 
interdum in tragoediam transiluerit. Apud Quin- 
ctilianum de eo liaec legimus Institutt. orat. X. 
1. 100: „Togatis excellit Afranius, utinamque 
non inquinasset argumenta puerorum foedis amo- 
ribus, mores suos fassus. " A quo non discrepat 
Ausonius Epigramm. LXXI. : 

„Praeter legitimi genitalia foedera coetus 
Reperit obscenas Yeneres vitiosa libido, 
Herculis lieredi quam Lemnia suasit egestas, 
Quam toga facundi scaenis agitavit Airani." 
Q,uibus ex testimoniis satis elucet, quamvis mores 
eius, quos in fabulis quoque proderet, vituperandi 
essent, magnum poetae apud antiquos fuisse 
uomen; quae res etiam eo confirmatur, quod nemo 
veterum comicorum, exceptis Plauto Terentioque, 
quoties ilie, a grammaticis laudatur. Quapropter 
Janus Rutgersius Variar. lect IV. 19, Ger. Jo. 
Vossius dc Poet. Lat. p. 13 et Institutt. poet. II. 
23. 8 aliique Volcatii Sedigiti iudicium apud 
Gellium XV. 24, quod de decem comicis tulit, in 
quibus Afranius ne nominatur quidem, putidum 
atque insulsum dixerunt. At merito Bothius monet, 
a Volcatio tales tantum recenseri comicos, qui 
proprias comoedias, id est, Graeci argumenti, 
composuerint. Nam comoediae palliatae, ut suo 
loco a nobis expositum est, fere simpliciter co- 
moediae dicebantur, comoediae togatae contra 
togatae. Neque igitur etiam Scboellio Histoire 
abregee de la litt. Rom. T. I. p. 139 in enume- 
randis decem iilis comicis nono loco pro Luscius 
scribendum erat Lucius Afranius. 

Quemadmodum omnino poetae Romani Grae- 
cos imitari solebant, sic etiam Afranius, quamvis 
Romanorum mores in scaena repraeseutaret, Grae- 



172 

cos scriptores sibi imitandos sumpsit Iam vidi- 
mus, vulgo Afranii togam Menandro convenisse 
dictam esse; quod nihil aliud significat, quam ad 
Menandri exemplum eum scripsisse ac prope ad 
eius praestantiam accessisse. Praecipue vero docet, 
qua ratione Romanus Graecum comicum imitatus 
sit, Ciceronis Iocus de Finib. I. 3: „Si plane sic 
verterem Platonem aut Aristoteleni, ut verterunt 
nostri poetae fabulas, niale, credo, mererer de 
meis civibus, si ad eorum cognitionem divina iila 
ingenia transferrem. Sed id neque feci adhuc, 
nec mihi tamen, ne faciam, interdictum puto. 
Locos quidem quosdam, si videbitur, transferam, 
et maxime ab iis, quos modo nominavi, quum 
inciderit, ut id apte fieri possit; ut ab Homero 
Ennius, Afranius a Menandro solet. " Verum 
etiam alios eum imitatum esse, discitur ex ipsius 
verbis, quae non inverecunde, ut ait Macrobius 
Saturn. VI. 1, respondit arguentibus, quod plura 
a Menandro sumpsisset: 

„ — Fateor, surnpsi non ab solo illo modo, 
Sed ut quisque habuit, conveniret quod mihi, 
Quodque me non posse melius facere credidi; 
Etiam a Latino." 

Fugerunt igitur haec testimonia Wielandium ad 
Horat. Epist. II. 1. 57, quum, impulsus Ciceronis 
loco Brut. XLV., ubi Afranius C. Titium, cuius, 
licet Graecarum litterarum ignari, orationes tan- 
tum argutiarum, tantum exemplorum, tantum ur- 
banitatis habuisse dicuntur, ut paene Attico stilo 
scriptae viderentur, imitatus esse traditur, — quum, 
inquam, hoc loco motus scribit, Afranium Grae- 
cae linguae imperitum fuisse, nec propterea cum 
Menandro a criticis comparari, quod eum imita- 
tus sit, sed quod natura eum huic similem fuisse 
putent, fabulasque eius inter caeteras Romanas 



173 

non minus, quam Menandreas inter Graecas, ele- 
gantia ac festivitate exceliuisse. Quamquam autem 
Afranium maxime eam ob rem cum Menandro 
comparatum esse puto, quod ad huius exemplum 
scriberet, id est, singulos locos, non arte cum 
Graecis personis cohaerentes, ex illius fabulis in 
suas apte transferret, atque omnino in componen- 
dis suis fabulis Menandrearum rationem sequere- 
tur, sive, ut ait Gesnerus ad Horat. 1. c, Grae- 
cas Menandri fabulas commode Latina veste in- 
dueret, tamen minime nego, etiam indolis inge- 
niique affinitate quadam eum Menandri fuisse 
similem, id quod Meinekius quoque statuit Prae- 
fat. ad Menandri et Philemonis reliquias p. XXXV. 
Hodie quidem nihil iam exstat apud Menandrum, 
cui ex Afranii fragmentis aliquid prorsus respon- 
deat. Sed quas fabulas tum huius tum aliorum 
palliatarum scriptorum clarissimus togatarum poeta 
in faciendis suis respexisse videri possit, in tra- 
ctandis reliquiis indicabimus. 

Ex Romanis scriptoribus Afranium studiose 
imitatum esse C. Titium, ex Cicerone didicimus. 
Idem ille Ciceronis locus adduxit Kordesium ad 
Eberhardtii libellum de artium humanitatis statu 
ap. Rom. p. 68, ut etiam in fragmento, quod modo 
ex Macrobio attulimus, verbo Latino C. Titium 
significari putaret; nec nego, probabile esse, Afra- 
nium, quum illa scriberet, de C. Titio cogitasse. 
Est tamen locus ita comparatus, ut non opus sit 
unum tantum scriptorem Latinum intelliaere ; et 
est, quod me moveat, ut Terentium quoque im- 
primis respexisse arbitrer togatarum scriptorem. 
Pervenerunt enim ad nos ipsius verba: 

„Terentio non similem dices quempiam." 
ftuid igitur probabilius est, quam eum huic, quem 
omnibus antcponcret, tantum quoque tribuisse, ut 



174 

eum prae caeteris imitaretur. Minus tamen hanc 
Titii Terenliique imitationem ad fabularum argu- 
menta, quam ad Latinitatem, pertinuisse arbitror, 
quia uterque egregie Latine scripsit, ac praeterea 
C. Titius poeta tragicus erat. Nam togatas, id 
est, togatas praetextatas C. Titium, quum Grae- 
cis litteris careret, scripsisse, festinantius Wetze- 
lium coll^gisse recte monet Ellendtius ad Cic. 
Brut. XLV. Potuit enim, ut idem Ellendtius 
monet, de Ennii, Pacuvii, Attii fabulis aliquas 
desumptas suo modo informare atque ornare. 
Gravissime autem Wetzelii sententiae id repu- 
gnat, quod fabulae praetextatae, nisi apud serio- 
res quosdam, tragoediae non dicuntur. Quin 
etiamsi vere C. Titius praetextatas scripsisset, 
tamen inter has quoque et togatas tabernarias, 
quaies Afranius fecit, tanta intercedebat olssimi- 
litudo, ut ne ex his quidem facile togatarum, 
proprie dictarum, argumenta peti possent. Porro 
in Afranii fragmentis, quamvis non paucis, pror- 
sus nihii est, quod eum a Terentio sumpsisse 
certo affirmare possis, oratio autem illius huius 
orationi profecto non est dissimilis. Etiam metra 
Afranii, quantum ex reliquiis iudicare licet, Te- 
rentianis similia fuerunt, nisi quod nonnulla ver- 
suum genera usurpasse videtur 5 quibus Terentius 
usus non est, et quod eum, ut Naevium et Piau- 
tum, clausulis, quarum etiam in fragmentis poe- 
tae adhuc exstaiit exempla aliquot, licentius usum 
esse Marius Victorinus Art. gramm. II. p. 2524 
ap. Putech. et Rufinus Commentar. in metra 
Terent. p. 2708 ap. Putsch. testantur. 

Ingenium Afranii foecundissimum erat. Su- 
persunt enim adhuc plus quadraginta fabularum 
eius tituli; et quis neget, quin nonnulli temporum 
lapsu interciderint? 



m 

Iam igitur ex omnibus fere, quae de Afranio 
disputavimus , apparet, quod Menander fuerit 
Graecis, idem illuni, huius discipulum, fuisse Ro- 
manis. Menander omnium maxime excelluit in 
Graecorum moribus describendis, Afranius in Ro- 
manorum. Ille in Attico sermone elegantiam con- 
secutus est, hic in Latino. Menander, id quod 
et ipsum memorabile est, Graecum tragicum poe- 
tam, Euripidem, imitatus est, Afranius Romanum, 
C. Titium. Utriusque ingenium erat foecundissi- 
mum. duanto autem omnino, quod ad litteras 
attinet, Romani Graecis postponendi sunt, tanto 
etiam Afranium Menandro cessisse arbitror. Q,uam- 
quam nescio, an plus etiam detrimenti ceperint 
Romanae litterae ex deperdito Afranio , quam 
Graecae ex Menandro, cuius omainoque novae co- 
moediae poetarum rationem, qua usi sint in tractan- 
dis argumentis, ex Plauto Terentioque quodammo- 
do cognoscimus. Tum si ipsam linguam spectes, 
profecto nonnulla verba, nonnullas dicendi formu- 
las, nisi ex comicis, haud facile disces. Atqui 
exstant adhuc Aristophanis fabularum plures, 
referti sunt et huius et aliorum comicorum locis 
Athenaeus, Stobaeus, alii; togatarum scriptorum, 
ut qui soli, quum, qui Graeca tractarent argu- 
menta, Graecis quoque moribus Hnguam accom- 
modarent, raro tantum patria instiiuta attingen- 
tes, ex ipsius populi Romani mente personas, 
quas inducerent, loquentes fecerint, exceptis pau- 
cis fragmentis unaque fabula, eaque serioribus 
temporibus confecta et ne integra quidem, nulla 
monumenta nostram aetatem tulerunt. 



176 

A B D U C T A. 

I. 

Nonius p. 257 ed. Merc: „CalIet sig-nificat scit, hoc 
est, calliditate , quae est urbana scientia. — Afranius in 
Abducta : 

JVescis Numeri : mei omnem melius callent rem, 

quam volo." — 
Numeri Merc. in annott. Botliius. Ven. I. II. Par. Merc. e 
codd. numeri. Ald. Bas. Stepb. nuin, Heri. Jun. nam, 
omisso etiam mei. — callent rem. Ven. I. II. callerem. 
Par. callere. — Numerus videtur anapaesticus. Cf. Auguris 
frag-m. IV. et Idae frag-m. Bothius, ut versus troch. tetr. cat. 
exsisteret, scribendum putavit: N., N. : rem mei omnem 
melius callent, q. v. 

II. 

Nonius p. 374 ed. Merc. : „Pariter, ex aequo. — 
Afranius in Abducta: 

Dispartiantur patris bona pariter." 
Ven. I. II. Par., omissis verbis Afranius in Abducta et 
pariter: dispertian tur bona patris. — Quale fuerit 
metrum, non liquet. Quadrant verba in Creticum, in Bacchia- 
cum, in iambicum. Bothius versum ita restitui posse putat: 

Dispartiantur pariliter patris bona. 
Sed Nonius quidem pariter legit. 

III. 

Festus v. Sentes, Fragm. p. 68 ed. Dacer.: „Sentes 
quum constet esse spinas et Afranius in Abducta dixerit: 

Quam senticosa verba pertorquet turba, 

pro spinosis accipi debet." Vocabulum turba, quod senario refra- 
gatur, mutandum duxerunt : Fulv. Ursinus, probanteDacerio, in 
lupa; Gulielmius Verisimil. I. 9 in truo; Botiiius in tuba, 
quemadmodum Ampius tuba belli civilis audit Cic. Epist. ad 
fam. VI. 12, vel tuba, sonitu sive strepitu, sicut tuba nim- 
borum leg-itur ap. Claudianum Gigantom. 60. Vix videtur 
mihi vocabulum illud ex depravatione fluxisse. Versus) est, 
qualis Ieg"itur, iamb. trim. claudus; et reperiuntur in Afranii 
reliquiis etiam duo alii huiusmodi versus, quos, ut hunc, Bo- 
thius tentavit. Vidd. Incendii fragm. I. et Ominis II. Statuen- 
dum arbitror, aut vere Afranium intcrdum versibus Hippo- 



177 

uacteis usum esse, aut verba tracta esse ex binis versibus 
iamb. tetram. catalecticis. — Verba seuticosa sive spi- 
nosa sunt nimis subtilia et arguta. Cic. Tusc. I. 8: „Haec 
enim spinosiora prius, ut confitear, me cogunt, quam ut as- 
seutiar." Caeterum Bothius ad h. I.: „Senticosa (ut sen- 
ticosa sint, seu fiant,) ab effectu, quam figuram fuse illustrat 
doctissimus Lud. Hellerus in programmate Academ., quod edi- 
dit a. 1820, in quo programmate insunt Observationes in 
Sophoclis Oedipum Col. " 



Simile argumentum, ut ex inscriptione coniicere licet, 
habuit fortasse haec fabula, ac Philemonis f AQnat ) o[A.£vri, 
unde cognominem suam comoediam expressisse arbitror Cae- 
cilium. Philemo autem respexerit Antiphanis fabulam eius- 
dem nominis. 



A E Q U A L E S. 

I. 

Nonius p. 81 ed. Merc: „Comest pro comedit. — 
Afranius in Aequalibus: 

Iste, ut tu rem narras, dona comest hic quotidie." 
Aequalibus. Steph., unde latius se propagavit error, velut 
ap. Funccium de Adolesc. Lat. ling. p. 97, Aqualibus. — 
narras. Cod. Guelph. Ven. I. 11. Par. narres. — dona. 
Merc. in annott. bona. Jun. non habet vocabulum. — com- 
est. 'Cod. Guelpln comes. — Bothius versum trochaicum 
restituat scribendo: Istic hic, ut tu r. n., bona com. cot. 
Facilius restitui posse videtur iamb. trim.: 

Iste, uti rem narras, bona comest quotidie hic. 

II. 

Charisius II. p. 214 ap. Putsch., de interiectionibus agens: 
„Spataro Afranius in Aequalibus, quam vocem, frequenter 
apud eum positam, ait Paullus i'£ov&£viofiov vim sensumque 
sufferre." 



Aequales videntur duo iuvenes fuisse, quorum alter apud 
alterum parasiti partes ageret; ut ad illum pertineant, quae 
priore loco posita sunt. Usus sit autem poeta in scribenda 

12 



178 

fabula imprimis Menandri Svvecprjfioig, ex qua cognominis 
Cuecilii fluxit comoedia, simul fortasse alias respiciens. Exsta- 
hant cnim Euphronis quoque 2vvtcpyj$ot; 2vvicf -i]ftog Plii- 
lemonis; °'Ecpr]fioi Epbippi, mediue comoediae poetae, item 
Apollodori; 2vvr Qocpoi Alexidis, Diphili, Damoxeni, Posid- 
ippi; aliae aliorum; quibus, quantum ex inscriptionibus iudi- 
care licet, facile Iiic uti potuit Afranius. 



A N D R I A. 

Meinckius ad Menandri reliquias p. 19 annotavit, Afranii 
Andria, a Cicerone de Finib. I. 2 et Brut. XLV. aliisque com- 
memorata, num cognatum Menandreae urgumcntum tractaverit, 
in tanta fragmentorum paucitate diiudicari non posse. At 
priore Ciceronis loco commemorato Terentii, non Afranii An- 
driae fit mentio, et posteriore de Afranio quidem ipso sermo 
est, sed minime de Andria eius. Neque a Nonio, qui ad Me- 
nandri reliquias, cum Hugonis Grotii et Jo. Clerici annotatis 
anno MDCCIX. Amstelodami editas, p. 14 perliibetur Afranii 
Andriam commemorare, neque ab ullo alio scriptore antiquo 
buic poetae eiusmodi fabulam tributam reperio. Scripsit autem 
Caeciiius Andriam, quam ad Menandreae imitatiouem composi- 
tam fuisse facile coliigas vcl ex paucis verbis, quae Nonius 
p. 152 ed. Mere. inde affert: „Conducit navem putidam." 



AQUALES vel AQUALIA. 

Vidd. annotata ad Aequalium fragm. I. 



A U C T I 0. 
I. 



Nonius p. 76 ed. Merc: „Absente nobis et prae- 
sente nobis pro praesentibus nobis et absentibus nobis. — 
Afranius in Auctione: 

— Adeste, si hac absente nobis venierft puer." 
Auctione. Ven. I. II. Par. actione. — Adeste Jo. Valent. 
Franckio debemus. Vulgo Adest. Stepb. cum Bas. omittit 
vocabulum. Jun. Ades. Botb. Adde, putans, st natum esse 
ex si sequente. — si bac. Ven. I. II. si hanc. Par. si 
hunc. Merc. Botb. si hic. Hac saepissime coniungitur cum 



179 

verbo ire. Atqui venierit est venum iverit. — venierit. 
Cod. Guelpb. invenierit. Ven. I. II. Par. invenerit. Stepb. 
Jun. venerit. — Absente et praesente annumerari pos- 
sunt praepositionibus. Cf. exempla ap. Nonium v. Praesente 
p. 153. 

II. 

Nonius p. 104 ed. Merc: „Extrabunt pro exibunt. 
Afranius in Auctione: 

Sinml limen intrabo, llli extrabunt illico." 
Auctione. Cod. Guelpb. Ven. I. II. Par. actione. — in- 
trabo, illi extrabunt. Perperam Merc. extrabo, illi 
intrabunt, quam scripturam ipsius Nonii verbis refelli 
monet Bothius. 

III. 

Nonius p. 111 ed. Merc: „Facul pro faciliter. Huic 
contrarium est difficul. — Afranius in Auctione: 

Haiid facul, ut ait Pacuvius, feinina invenie- 

tiir bona." 
Auctione. Cod. Guelph. Ven. I. II. actione. Par. ictione. — 
Haud. Cod. Guelpli. Ven. 1. II. Aid. Aut. — facul, ut ait. 
Ven. I. II. facul: aut ait. Par. ut ait, omisso facul. — 
invenietur. Ven. I. II. Par. invenitur. Bothius, quod 
durissime pronuntietur fem'n' invenietur propter duplicem 
in eodem vocabulo elisionem, coniecit foeminam invenies 
bonam vel, quod malit, foemina videtur bona. Vide 
tamen Attii Brut. III. 8, ibique annotata.; et Titinii Setinae I. 1. 



De argumento fabulae vidd. annotata ad Titulum, 
quae cum Auctione una eademque videtur fuisse. 



A U G U R. 
I. 



Nonius p. 78 ed. Merc: „Blaterare, confingere per 
mendacia. Afranius in Augure: 

Quid est istucce, te blaterare atque obloqui?" 
istucce. Vulgo istuc, quod versui non sufficit. Correxit 
Bothius. 

12* 



180 

n. 

Nonius p. 152 ed. Merc: „Putidum, putre. — Afra- 
nius in Auguribus: 

— Et fallaci adspectu paries pictus, piitidus." 

Auguribus. Cod. Guelph. Ven. I. II. Par. Ald. augurius. 

III. 

Nonius p. 393 ed. Merc. : „Statim producta prima syl- 
laba a stando perseveranter et aequaliter significat. — Afra- 
nius in Augure: 

Quamquam non istis exercetur 111 locis 
Hic noster, deiaborat quum statim puer." 

exercetur. Jun. exercere. — statim puer. Vulgo puer 
statim, quae transposui cum Bothio, recte monente, secun- 
dum Nonium hic priorem vocabuli statim syllabam longam 
esse. — lu edd. Ven. et Par. desiderantur verba Afranius — 
statim puer. — Istis exercetur in locis, id est, ut 
videtur, in istis rebus se exercet. 

IV. 

Nonius p. 512 ed. Merc: „Firmiter pro firme. — 
Afranius in Augure : 

Hoc heret, ut aut clamor oritur, sed spiritum 

firmiter instat." 
Sic Merc In ed. Jun. legitur: Augur. Hic haeret ut cla- 
mor, sed spiritu f. i. Antiquiores omittunt Afranius etc 
Bothius se haec prorsus non intelligere fatetur. Versum quidem 
ista prodere videntur anapaesticum tetr. cat., qui fortasse sic 
est scribendus: 

Hic haeret, utut clamor oritur; sed spiritu 9 fir- 

miter lnstat. 

Cf. Idae fragm. Quod ad sententiam attinet, pavidus nescio 
quis describi videtur. quem animus ad aliquid faciendum 
instigat. 

V. 

Probus ad Virg. Eclog. VI. 31: „Plane trinam esse 
mundi originem et Lucretius confitetur. — Afranius etiam 
in Augure: 



181 

— Modo 
Posteaquam arripuit rabies hunc nostrum au- 

gurera, 
Mare, coelum, terram ruere ac tremere 

diceres." 
arripuit rabies. Editur arripui trabes, quod nec sen- 
tentiae nec metro aptum est. 



Augur baec fabula paene ubique dicitur, semel Augnres; 
et veram esse illam inscriptionem, apparet ex fragm. V. Sequi 
autem potuit in ea scribenda Afranius Menandri Jeioidal- 
(tova, quae fabula tota expressa erat ex Antiphanis Olw- 
viorfj. Afranii vero Augurem contra respexerunt fortasse 
Pomponius et Laberius, quura cug-nomines fabulas suas com- 
ponerent. Quaeritur autera, quomodo augur, qui potius prae- 
textatae persona babendus est, repraesentari potuerit in togata 
tabernaria. Tabernariam enim Afranii Augurem fuisse, ut 
caeteras eius fabulas omnes, ex fragmentis liquet. Non igi- 
tur proprie bic, sicut etiam in. Pomponii et Laberii fabulis, 
istud nomen usurpatum esse arbitror, quum alii quoque, qui 
ad augurum collegium non pertinerent, futura tamen praedi- 
cerent, augures appellati sint. Vidd. Cicero de Divin. I. 40, 
Epist. ad fam. VI. 6; Ovidius Nuc. 79. 



BRUNDUSINA. 

I. 

Nonius p. 97 ed. JVIerc: „Degulasse est gulae dedisse. 
Afranius in Brundisinis: 

'lnimo iamdudum occubuisse, degulasse oportuit." 
Brundisinis. Ven. I. II. Par. Bruto. Ald. Brundisini. 
Bas. Brundusinis. — Afranius in Brundusinis: De- 
gulasse oportuit legitur etiam apud Cbarisium I. p. 80 
ed. Putscb. — Botbius: „Occubuisse valet accubuisse." 
Videtur bic verborum lusus esse, quum scripsit poeta occu- 
buissc pro accubuisse et degulasse, quod simile est 
verbo decollasse, pro devorasse. 

II. 

Nonius p. 123 ed. Merc: „Implicarc positum pro 
ornare. Afranius in Brundusio: 



182 

Parte fnferiore hic lmplicabatur caput." 
Brundusio. Jun. Brundisin. Merc. Brundisio. — Parte. 
Libri ln parte. Non dubitavi praepositiunem omittere, quum 
ea addita versus modum excedat. Ortum vidctur illud in ex 
antecedcnte Brundusin. Bothius contra vocabulum hic 
uncinis inclusit; quod quomodo a librariis addi potuerit, non 
video. Lipsius Epistolic. quaest. V. 25 pro hic coniecit huic. 
Idem scripsit fasceo pro fateor, quod olim post caput 
leg-ebatur. At Mercerius in annotatis docet, verbum istud ex 
Attii loco sublatum adhaesisse Afranio. Cf. Attii Aeneadarum 
sive Decii fragm. VI. 

III. 

Festus v. Sagaces, Fragm. p. 61 ed. Dacer.: ,,Saga- 
ces appellantur multi ac sollertis acuminis. Afranius in 
Brundisina: 

Q,uis tam sagaci corde atque ingenio linico ? " 

IV. 

Priscianus X. 2. 7. p. 879 ap. Putsch.: „Sapio tam 
sapivi vel sapii quam sapui protulisse auctores inveniun- 
tur. — Afranius in Brundusinis: 

'Equidem nunc resipui, postquam pectus est 

laetitia onustum." 
laetitia onustum. Steph. laetitiae honustum. 



Laudantur haec fragmenta, si omiseris illud Bruto, 
quod in nonnullis Nonii editionibus reperitur, ex Brundusinis, 
Brundusina, Brundusio; ut viri docti dubii sint de vera fabu- 
lae inscriptione. Hanc me invenisse arbitror apud Donatum 
de Comoedia, ubi haec leg-uutur: „ Omnium autem comoedia- 
rum scripta ex quatuor rebus omnino sumuntur, nomine, loco, 
facto, eventu: nomine, ut Phormio, Hecyra, Curculio, Epidi- 
cus; loco, ut Andria, Leucadia, Brundusina; facto" et 
quae sequuntur. Caeterum habuit hic quoque Afranius prae- 
ter alios, quos sequi posset, Menandrum, qui IdvdQiav, 
KviSiav, ^OXvv&iav, alias scripserat. 



185 

B U C C A D P T A T U S. 

Nonius p. 126 ed. Merc: j,Jentare. Afranius in Bue- 
cone adoptato: 

Jentare nulla invitat. " 
Sed videantur, quae diximus de hac fabula supra p. 168 sq. 



CAEDO, CAEDUM, CAEDUS, CEDUM, CEDUS. 

Vidd. annott. ad Incendii frag-m. IV. 



CINERARIUS. 



Charisius II. p. 214 ap. Putsch. , de interiectionibus ex- 
ponens: „Cuccuru. Afranius in Cinerario: 

— Id me celabat ciiccuru. 
An nomen est, ut veru, g-enu?" Cuccuru — cuccuru. Bas. 
Cuccurru — cucurru. Putsch., unde hausit Bothius, Cu- 
curru — cucurru. Metro quidem aptius videtur apud 
Afranium cuccuru, quod e Stephano sumpsi. 

II. 

Priscianus VIII. 7. 37. p. 804 ap. Putsch.: „Gratulor, 
gaudeo pariter cum alio et gratias ago. Afranius in Ci- 
nerario : 

Sexte, 6 frater mi, snlve ! quum salviis venis 

Meliusque est, gratulor dis." — 
Sexte, o frater mi Jo. Valent. Franckio debemus. Libri 
Sexte frater mi. Both. Frater mi, Sexte. — Melius- 
que est. Vulg-o meliusque tibi est. At plerique codd. 
Krehl. et edd. Ven. tibi omittunt. Quare id pronomen inter- 
pretis putandum videtur. Nec iam opus est cum Bothio con- 
tra librorum auctoritatem scribere dis gratulor. — Apud 
Noniura p. 116 ed. Merc. baec leguntur: „Gratulari, gra- 
tias agere. — Afranius in Cinerario: Q.uod salvus venis, 
melius est, gratulor diis." Sic etiam Salmasius ad 
Tertull. de Pall. p. 385 et J. F. Gronovius Observatt. II. 19. 
p. 384 Afranii verba laudant. Sed vehementer friget: Quod 
salvus venis, frater, melius est. 



184 

Utrum Cinerarius, an Cinerarium, quum fabula, 
nisi sexto casu, non commemoretur, neque ex reliquiis quid- 
quam appareat, verus fuerit titulus, manifestum quidem non 
est. Videtur tamen et per se aptius inscribi fabula Cinera- 
rius, et composuerant Alexis Ilvgavvov et 3Ienander Kt- 
XQtxpaXov, unde, ut videtur, facile nasci potuit is titulus, 
quem alteri praeferendum arbitror. 



C M P I T A L I A. 
I. 

Nonius p. 39 ed. Merc: „Pilare dictum est, ut plu- 
mare, pilis vestiri. Afranius in Compitalibus : 

Praeterea corpus nunc meum pilare primum 

coepit." 
corpus nunc meum. Vulgo, metro adversante, corpus 
meum nunc. Merc. Both. nunc corpus meum, quod 
propter acutam vocabuli corpus syllabam posteriorem minus 
probaudum videtur. — Fortasse liic locus unus fuit eorum, 
quibus Afranius Quinctiliano et Ausonio testibus arguuienta 
inquinaverat. 

II. 

Nonius p. 496 ed. Merc. : „Veteribus genitivum pro ac- 
cusativo poni placet. Afranius in Compitalibus: 

Si uon vereare, nenio vereatur tui." 
vereare. Ven. I. II. Par. vereor. Vulgo verear. Correxit 
Mercerius. 

III. 

Suetonius , quem exscripsit Donatus, in Terentii vita: 
„Hunc (Terentium) Afranius quidem omnibus comicis prae- 
fert, scribens in Compitalibus : 

Terentio non similem dices quempiam." 

IV. 

Macrobius Saturn. VI. 1 : „Possem pluribus edocere, quan- 
tum se mutuo compilarint bibliotbecae veteris auctores. — 
Unum nunc exemplum proferam, quod ad probanda, quae 
assero, paene sufficiet. Afranius enim, togatarum scriptor, 
in ea togata, quae Compitalia inscribitur, non inverecunde 
respondens argueutibus, quod plura sumpsisset a Menandro: 



185 

— Fateor, inquit, sumpsi non ab illo solo modo, 
Sed lit quisque habuit, conveniret quod mihi, 
Quodque me non posse melius facere credidi; 
Etiam a Latino." — 
illo solo. Both. solo illo. Cf. Auctionis frag-m. III. et quos 
locos ibi iaudamus. — jconveniret quod. Libri metro invito 
quod conveniret. Correxit Botbius, simul absque necessitate 
Quod scribens pro eo, quod est in libris, Quodque. — Ut pri- 
inus versus integer sit, fortasse addeudum Ego vel scribendum 
sumpsisse. Munkius de Pomp. Bon. p. 38 restituit scribendo: 
Sumsi, fateor, ab illo non solo modo. 

V. 

Priscianus V. 8. 45. p. 659 ap. Putsch.: „Hic et hoc 
sal. Afranius in Compitalibus: 

— Ut, quidquid loquitur, sal merum est." 



Frag-m. III., ut IV., ex prologo sumptum esse apparet. 
Nec minus inde sublatum esse V., sive ad Menandrum sive 
ad Terentium referatur, probabiliter putavit Jo. Valent. 
Franckius. Omnino Afranius in hoc prologo, *ut imitationem 
suam aliorum excusaret, usus esse videtur Terentio auctore, 
qui, quamvis et ipse alios imitatus sit, tamen summus exsti- 
terit. Quod autem ad fabulae argumentura attinet, pari pro- 
babilitate coniecit Franckius, XuXy.ttu Menandri exemplo 
fuisse togatarum poetae, fortasse simul respicienti *Evuyt- 
^ovTug Dipbili, ita ut Vulcanalium loco Compitalia poneren- 
tur, atque ex Afranii fabula deinde Laberium cog-nomini mimo 
argumeutum petivisse. Nec prorsus dissimiles inter se moven- 
tur cogitationes illo Afranii Praeterea corpus etc. et iis, 
quae ex Menandrea fabula attulit Stobaeus Eclog*. Tit. 116.9 
ed. Gaisf.: 

„ OvX UV ytVOtT IqMVTOQ U&)moT6QOV 

Ovdev yegovTog, nXr t v 6T6Qog ytgrov eorov 
"Og yag unoXuvetv /3ovXed ? , rov unoletneTai 
/liu tov yQovov, nrog oiTog ovx tax ufr)uog;" 
Potuit autem fieri, ut Afranius nonnulla etiam sumeret ex 
ILuvijyvQiaTuTg Platonis et Diodori Sinopensis, sicut ex 
IIuvr t yvQti Pbilemonis. Caeterum veri non est dissimiie, 
quod pronuntiat Kordesius ad Eberbardtii libellum de artium 
humanitatis statu ap. Rom. p. 70, Compitalia et Mega- 



186 

lensia Afranii scriptas fuisse diebus festis. Idem igitur etiam 
de Attae Meg-alensibus statuere licebit, et fortasse de Aedi- 
licia quoque eiusdem poetae. 



C N S B R I N 1. 



Gellius XV. 13: „TJtor et vereor et hortor et con- 
solor communia verba sunt, ac dici utroque versus possunt: 
vereor tc et vereor abs te, id est, tu me vereris. — 
Testor quoque et interpretor significatione reciproca 
dicuntur. Sunt autem verba liaec omnia ex altera parte inu- 
sitata; et an dicta sint, in eam quoque partem quaeri solet. 
Afranius in Consobrinis: 

Hem isto parentum est vita vilis liberis, 
Ubi malunt metui, quam vereri se ab suis. 
Hic vereri sx ea parte dictum est, quae est non usitatior." 
Hem isto. Sic codd. plerique et recentiores edd. Edd. vett. 
Hem iste; item Stephanus. Ed. Ald. Hem hisco. Edd. 
Gryph. marg-. hisce, et al's hisco. Muretus Var. lect. 
VII. 4, Lipsius Var. lect. II. 28, probante Oiselio, Horumce. 
Gronovius, quum in cod. Regio exstet Hemusto, restitui 
voluit Hei tu isto, quam scripturam merito refutat Bothius. 
Isto interpretandum videtur cum Falstero ea propter vel 
propterea, ut Plaut. Rud. IV. 7. 8: v Isto tu pauper es, 
quum nimis sancte pius." — vita vilis. Sic, probantibus 
recentioribus, quod sciam, omuibus, Lipsius I. c, laudans Cic. 
in Cat. I. 8: „Quorum est tibi videlicet auctoritas cara, vita 
vilissima." Olim vulgo legebatur vitabilis, unde Muretus 
]. c. fecit vita bilis. Cod. Guelph. in talibus. — Ubi. 
Muret. Lips. Oisel. Qui. — ab suis. Edd. vett. Steph. Muret. 
Lips. Oisel. a suis. Junt. Ald. suis, omissa praepositione. 

II. 

Festus v. Temetum, Sched. p. 92 ed. Dacer.: „Teme- 
tum, vinum. — Afranius in Consobrinis: 
Pol magis istius temulentae fiitilis." 

III. 

Charisius II. p. 183 ap. Putsch.: „Lente. Afranius in 
Consobrinis : 

Non sum apud me? Hem, lentus lente te rogabo." 



187 

mc non eliditur per interpunctionem. — Hem. Steph. en. — 
Lente. Libri lenteque, laborante et metro et sententia. 
Correxit Bothius, cui versus videtur asynartetus, ex duobus 
ithyphallicis constans. Cf. annott. ad Titinii Geminae fragm. 
IX. Idem explicat: ,.Reprehensus alter ab altero in eo, quod 
incommodice (incommode) rogando atque instando ita se gerat, 
quasi non sit apud se, haec respondet." 

IV. 

Charisius II. p. 184 ap. Putsch. : „Mordicus. Afranius iu 
Consobrinis : 

— Vaha, retinet homo linguam mordicus." 



Charisius II. p. 189 ap. Putsch.: „Praefiscine. Afra- 
nius in Consobrinis: 

Scis habitum, ita ut nunc obtinet, praefiscine. 
Per e, non per i." Habitum substantivum , a nominativo 
habitus, non participium. 

VI. 

Nonius p. 557 ed. Merc. : „Consobrini, ex duabus editi 
sororibus. De quibus exempla multa sunt in antiquis aucto- 
ribus, et maxime in Afranio et iuris vetustissimis scriptoribus." 



Verisimiliter hanc togatam expressisse Afranium ex Me- 
nandri lAvtxfJiotg dixerunt post alios Fabricius Bibl. Graec. 
T. II. p. 461 cur. Harles. et Meinekius ad Menandri reli- 
quias p. 24. 



C R I M E N. 

Nonius p. 124 ed. Merc. : „Insolum, iusolitum. Afra- 
nius in Crimine: 

— 'Orbitatem senectuti tuae malam 
Metui; quod in solum non venit caeco ac de- 

menti tibi. 
Idem in Virgine: Ne veniret, quod nunc agitur, in 
soluui." seuectuti. Jun. marg. servituti. Pronuntian- 



188 

dum est liic vocabulum senectuti vel s'nectuti, ut alibi 
non semel; nisi forte recte transponitur a Botbio: tuae 
senectuti. — venit caeco. Par. venit idem caeco. — 
dementi tibi indag-avit Bothius. €od. Guclpli. Merc. deme- 
tibi. Ald. deme tibi. Ven. I. II. demetri. Par. Bas. Steph. 
Jun. dementi. — Quod ad illud Insolum, insolitum 
attinet, Mercerius haec profert: „Vix fides adliibenda Nonio. 
quin potius in utroque exemplo insolum venire, non aliud 
est, quam apud Ciceronem et Varronem infra (p. 500), quon- 
iam nomina non mcmini, quod in solum mihi vene- 
rit, ponam." Ciceronis loci, a Mercerio significati, bi sunt: 
Epist. ad fam. IX. 26: „Convivio delector: ibi loquor, quod 
in solum, ut dicitur, et gemitum in risus maximos transfero;" 
de Nat. Deor. I. 23: „Abuteris ad omnia atomorum regno 
et liccntia; binc, quodcunque in solum venit, ut dicitur, effin- 
g-is atque efficis. " Ut Mercerius, senserat Paullus Manutius 
ad Cic. Epist. ad fam. IX. 26, eademque opinio est aliorum. 
Jure, credo; quamvis Turnebus Advers. IX. 2 scribere non 
dubitaveiit, apud Afranium veteres insolum insolitum inter- 
pretari, a quibus vix recedere liceat. Quaeritur, quid sig-ui- 
ficet in solum venire. Manutius 1. c. : „Hoc proverbium," 
inquit, „Quod in solum venit, vel, Quodcumque in 
solum venit, quidlibet significat, et quidquid occurrit, quid- 
quid casus fert: non pro ratione, aut pro recta voluntate, sed 
temere^ casu, fortuito. " Nec multo aliter Turnebus I. c. : 
„Ut — ea demum nobis esse videntur, quae sensibus com- 
prebendimus, velut quae vel tangimus vel cernimus: sic 
cum omnia propc ferat solum, id solum esse existima- 
mus, quod in eo videmus, et omnia quae sunt in rerum 
natura, eo sustineri putamus. Proinde quod in s o 1 u m , 
valet, quidquid est, quidquid accidit, quidquid sese offert, 
quidquid evenit. " Quae cum Afranii locis parum consentire 
ipse animadvertit Turnebus, quum a Nonii testimonio disce- 
dere nollet. Manutius, cuius explicationem proverbii recen- 
tiores, quod sciam, omnes ampiexi sunt, priorem Afranii 
locum interpretatur: „Quod temere non accidat bomini caeco 
ac dementi;" alterum: „Ne temere succederet id, quod nunc 
agitur." Mihi nec baec neque omnino, quae vel Manutius 
vel Turnebus protulerunt, satis apta videntur. Ortum esse 
arbitror proverbium inde, quod in animo cogitationes, ut in 
solo, id est, in terrae superficie, plantae enascuntur. Itaque 
in solum (quasi sc. cogitationis) venire idem fere esse 
puto, quod in mentem venire; et venit mihi aliquid 
in solum interpretor venit mihi alicuius rei in men- 



189 

t e m , incido in aliquam rem vel in suspicionem ali- 
cuius rei, animadverto aliquid. Apud Afranium igitur 
quod in solum non venit caeco ac dementi tibi 
significare existiino quod caeeus ac demens non animadver- 
tisti, quod tibi caeco ac dementi non suboluit; et ne veni- 
ret, quod nunc agitur, in solum ne animadverteretur 
id, ne inciderent (incideret) iu suspicionem eius, quod nunc 
agitur. Ad Varronis et M. Tullii locos interpretandos ac- 
commodata est loquendi formula in mentem venire vel 
occurrere. 

II. 

Nonius p. 126 ed. Merc: „Jentare. Afranius in Cri- 
mine: 

Haec ieiuna ientavit. " 

III. 

Nonius p. 480 ed. Merc: „Spolior pro spolio. Afra- 
nius in Crimine: 

— Quos impune depopulatur 
Et dispoliatur dedecus." — 

Sic libri. Botbius, monens, saepe lapsos esse in asyndeto 
librarios : 

Quos impune depopulatur, despoliatur dedecus. 
Fortasse recte. Quadrant tamen verba, servata coniunctione, 
non minus bene in versus iamb. tetr. cat. , quam, ea expun- 
cta, in trocb. tetr. cat. 



Quale fuerit crimeo, unde fabula inscripta est, intelligi 
posse videtur ex fragm. 111. Vocabulo dedecus peccantem 
siguificari puto. — A scriptoribus commemorantur 2/iaf.iaQ- 
tuvwv Arcbedici et Dipbili J la/naQzdvovaa. 



D E D I T I 0. 

Cbarisius I. p. 81 ap. Putsch.: „Saga neutro genere 
dicitur; sed Afranius in Deditione masculine dixit: 

— ftuod quadrati siint sagi. " 



190 

DEPOSITUM. 

Nonius p. 90 ed. Merc: „Conciere, cum perturbatione 
cominovere. Afranius in Deposito: 

— Di sunt irati tibL> 

Q,ui conciere cogites tantum mali. " 
Haec fortasse dicuntur homini, qui depositum reddere non vult, 
negans, se quidquara accepisse. Certe Menandri Ruquxu- 
Tud-rjXfj, cui Afranii Depositum originem debere existimo, 
in eiusmodi argumento videtur versata esse. Pollux IX. 76: 
„Tb di /Qvoiov oti tov uQyvQiov dexunXuaiov r)v, au(p6jg 
uv Tig ex ttjg MevuvdQov lJuoay.aTu^xrjg /Au&of 

'OXy.ijv tuXuvtov /Qvoiov goi, nuidiov, 

"EoTijoa TrjQwv. 
Inuyei peTu tuvtu neQi tuvtov Xeyojv 9 

Muy.uQiog exeTvog dexu tuXuvtu xuTurpuyujv." 
Stobaeus haec inde afFert Eclog. Tit. 96. 21 ed. Gaisf.: 

„A\g/qov yeveo&ui nTOJ/ov uofrevrj ^upu;" 
et Tit. 104. 5: 

„ EvnioTOv utv/iov eoTiv uvfiQUJnog (fvoei ' 

Tov nXrjoiov ya,Q oieTui {.tulXov cpQOveTv 

l O roTg Xoyio(.ioTg ToTg Idioig nTaiwv uei." 
Haec omnia videntur senis esse, lamentantis, quod alter, apud 
quem auri talentum deposuerit, ipsum eo frustratus sit. Prae- 
ter hanc Menandri etiam Sophili HuQuxuTu&iy.ri comraemo- 
ratur; item Epicratis vel Sosicratis. Cf. Fabricii Bibl. Graec. 
T. 11. p. 431 et 495 cur. Harl. 



D I V R T I U M. 
I. 

Nonius p. 19 ed. Merc: „Vafrum est callidum et quasi 
valde Afrum et urbanum. — Afranius in Divortio: 

— Q,ui conere noctu clanculum 
Rus lre, dotem ne repromittas vafer, 
Honeste ut latites et nos iudas diutius. " 
Sic baec emendavit Gulielmius Verisimil. I. 2, unde hausisse 
videtur Mercerius. — in Divortio. Ven. I. II. Par. de di- 
vortio. — Qui conere. Ven. I. Par. Ald. Bas. Steph. 
Jun. Qui coner. Ven. II. Qui conet. Cuiacius Observatt. 
XI. 8 Quin coneris. — Rus ire. Cod. Guelph. Ven. I. 
II. Par. Ald. Bas. Steph. Jun. brusire. — reproraittas. 



191 

Cod. Guelpb. promittat. Ven. I. II. Par. repromittat. 
Ald. Bas. Stepb. Jun. remittat. — latites. Ven. I. II. 
Par. Jatices. — ludas. Cod. Guelpli. Ven. I. II. Par. Ald. 
Bas. Steph. Jun. laudas. Cuiacius 1. c. eludas. 

II. 

Nonius p. 21 ed. Merc: „Virosae mulieres dicuntur 
virorum appetentes vel luxuriosae. — Afranius in Divortio: 
Vigilans ac soilers, sicca, sana, sobria; 
Virosa non sum; et si sim, non desiint mihi, 
Qui ultro cient: aetas integra est, formae satis." 
si sim. Sic Stepbanus, Gulielmius Quaest. in Plaut. Capt. 
V., Grouovius Observatt. IV. 2. p. 27. Vulgo si sum. Quod 
si diceret, conccderet mulier, quod modo negavit. — Memo- 
riae lapsu, ut videtur, vel ex argumento titulum fingens, Jos. 
Scaliger ad Varr. de L. L. VI. p. 93 ed. Bip. bos versus 
laudat ex Repudiata Afranii. Idem vir egregius 1. c. sic- 
cam interpretatur miuime sputatricem; addens tamen : „Etsi 
scio, in Afranii verbis siccam esse posse pro sobria dictum: 
ut apud Plautum in Asinaria (V, 2. 7), et Ciceronem in Aca- 
demicis (11. 27) sicci bomines pro sobriis: sicut contra madi- 
dusj et madulsa, pro ebrio. lta etiam £?^ov Graece." 

III. 

Nonius p. 87 ed. Merc. : „Cognomen est (Cogno- 
mine?) eiusdem nominis. Afranius in Divortio: 

Letium genus cognominationis morborum cog- 

nominis." 
Letium. Ven. I. II. Laetium. Par. Laetius. Lipsius 
Antiquar. lect. V. 14: Leti omne genus cognomina- 
tioni morborum cognomen est, vel cognomine est. 
Botbius, post morborum inserens est, tentabat : Leti 
enim genus etc. „Hoc est," inquit, „nomen leti simile 
est nomini morborum." Cui contraria sententia in verbis la- 
tere mibi vidctur, et scribendum fortasse: 

— Leti omne geniis cognominationis 

Morborum cognomine. — 
Propterea, opinor, cognominationem morborum leti cognomi- 
nem dicit poeta, quod morbi mortem efficiuut. 

IV. 

Nonius p. 110 ed. Merc: „Flaccet, languet, deficit. — 
Afranius in Divortio: 



192 

Disperii! perturbata sum! iam flaccet forti- 

tudo!" 

perturbata sum. Olim legebatur perturbata sunt, 
quod primus correxit Juuius. 

V. 

Nonius p. 126 ed. Merc. : „Inaudire, audire. Afranius 
in Divortio : 

Novis dictis quaeso, ne ille inaudiat." 
Corrupta liaec videntur. Lipsius Epistolic. quaest. V. 25, 
non improbante Bothio: Nobis dictes etc. Praeferendum 
puto: 

Nobis dicatis^ quaeso, ne ille inaudiat. 

VI. 

Nonius p. 174 ed. Merc: „SceIerosi pro scelerati. — 
Afranius in Divortio: 

O' diem scelerosum, indignum!" — 

indignum. Sic cod. Guelph. Vulgo et iudignum, quod 
metro minus aptum est. 

VII. 

Nonius p. 185 ed. Merc: „Verruncent, id est, ver- 
tant. — Afranius in Divortio: 

Et ponito, averriincent cum syrma simul." 
ponito. Ven. I. II. Par. ponto. Ald. Bas. Steph. Jun. 
puncto. — cum syrma. Ven. I. II. Par. cum syriara. 
Ald. Bas. Steph. Jun. cur syriam. Lipsio Antiquar. lect. 
11.4 in mentem venit: Et ponti averruncent cursuram 
simul, vel potius verruncent. „Cursura ponti," inquit, 
„navig"atio est, ut Virgil. (Aen. I. 534) Huc cursus fuit." 

VIII. 

Nonius p. 343 ed. Merc: „Mitis est maturus. — Afra- 
nius in Divortio: 

Immo illi mitem faxo faciant fustibus." 
illi. Steph. illum. — faciant. Both. facient. Fortasse 
recte. „Libri faciant," inquit, „quod minus elegans est 
et saepe pro futuro positum in hac forma. Vide, quae lau- 
damus ad Plaut. Curc 582 (588) in priore ed. " Certe usi- 
tatius est, post futurum in hac forma ponere futurum, quem- 
admodum post imperativum coniunctivus ponitur. 



193 

IX. 

Nonius p. 393 ed. Merc. : „Spurcum, saevum vel san- 
guinariuin. Afranius in Divortio: 

A. Mulier, novercae nomen huc adde lmpium. 

E. Spurca ingeni vestigia haud dici potest." 
impiuni. Ven. I. II. imperium. — Spurca. Jun. marg". 
Spurcac. — ingeni Bothio debetur. Ven. I. II. greini. 
Par. Ald. Bas. Stepb. Jun. gremio. Merc. g-ing-i. Jun. 
marg. gingivae. — vestigia. Bas. Steph. vestig-io. — 
haud. Ven. 1. II. aut. — potest omittunt Ven. I. II. Par. 

— Quod ad sententiam verborum attinet, Bothius haec pro- 
fert: „ Vulgo itaec sine personarum discrimine leguntur; sed 
apparet, accusari ab aliquo novercam, ipsumque uomen mu- 
lieris esse hoc loco pro convicio, sicut alihi nou semel. Ad 
quae sic respondet foemina, ut spurca, h. e. saeva aut san- 
guinaria, ut Non. explicat, vestigia ingeni sive ingenita esse 
neg-et hominihus, neque se malam esse propterea quod sit 
mulier. " 

X. 

Nonius ibidera: „Afranius — iu Divortio: 
O dignum facinus! adulescentes optumas, 
liene convenientes concordesque ciim viris, 
Repente viduas faciat spurcities patris." 

dignum facinus. Delrius ad Senec. Hippolyt. 620 
indignum f. Taubmannus ad Plaut. Stich. I. 2. 73 In- 
dignum o f. — adulescentes. Legitur adulescentis 
vel adolescentis, quod nonnuili pro genitivo habentes con- 
iunxeruut cum antecedentibus ; ut Muretus Variar. lect. XVIII. 
10, inserens qui ante optumas. — concordesque Jun. 
Muret. Taubmann. Libri concordes. Both. et concordes. 

— cum viris. Ald. Bas. Jun. eum vires, quod Junius mu- 
tandum putat in coniuges. Steph. quum vires. — fa- 
ciat. Jun. niarg-. Merc. facias. — spurcities patris. 
Sic Taubmann. Both. Vulgo spurcitia patris. Muret, 
spurcitia et probris. — Edd. Ven. et Par. omnia haec 
non habent. 

XI. 

Nonius p. 475 ed. Mcrc. : „Partiret pro partirctur. 
Afranius in Divortio: 

Quuni testamento patria partisset bona. " 

13 



194 

XII. 

Nonius p. 509 ed. Merc. : „Disertc et consuetudine 
dicitur et Afranio auctore in Divortio: 

Quod viilt diserfe pactum aut dictum." — 
pactum. Gulielmius Quaest. in Plaut. Bacchid. V.: „MaIim, 
factum. nescio quid fieri aut dici plane velle se ait." Prae- 
stat adeo vu!gata lectio. — aut. Par. ac. Non male. 

XIII. 

Nonius p. 515 ed. Merc: „Perspicate pro perspicaci- 
ter. Afranius in Divortio: 

Quam perspicate, quam benigne, quam cito! 

Quam blando, quam materno vivis pectore!" 
Perspicate — perspicate. Sic Ven. I. II. Par. Vulg-o 
Perspicace — perspicace. Multo probabilius videtur, Afra- 
nium ad similitudinem aliorum adverbiorum protulisse perspi- 
cate, quam sing-ulari terminatione perspicace. — blando. 
Jun. Merc. blande. — materno vivis. Sic Jun. marg-., 
ubi annotatur, in libro ms. pro vivis esse vias, Merc. in 
annott., Botbius. Ven. I. U. mater est. Par. Ald. Bas. 
Steph. Jun. miti est. Merc. materno vias. — In ed. 
Merc. prior versus etiam p. 513 exstat. 



Hanc togatam Afranium ad imitatiouem Menandri Mi- 
ooyvvov, quae fabula dicitur Menandrearum pulcberrima, cui- 
que cognomiuem docuit Attilius. composuisse ex titulo coniici 
liceat et ex utriusque comoediae reliquiis. Menandri Mioo- 
yvvtj uxor mox adeo in invidiam pervenerat, ut, quidquid fa- 
ceret, ille in malam partem acciperet, nec quidquam, nisi 
mala, ex ea sibi fieri viderentur, omnique modo eam vexaret. 
Vidd. fragmm. apud Meinekium p. 112 et 115. Discrimen 
utriusque fabulae in eo potissimum constiterit, quod Miooyv- 
vijg, licet iniuriarum ab ea accusatus (p. 115 ap. Meiuek.), 
amicorum admonitionibus permotus (p. 112 ap. Meinek.), tan- 
dem in gratiam redierit cum uxore; in Afranii togata divor- 
tium factum sit, cuius causam imprimis fuisse mariti patrem 
ex fragm. X. coniicio. Quam autem maritus causam pronun- 
tiaverit, cur dimitteret coniugem, ex fragm. II. apparet; 
eumque fuisse hominem astutum, qui sibi potius haberet do- 
tem, quam mulieri dimissae redderet, docet fragm. I. Atque 
ex fragm. IX. intelligitur, hominem hanc iam alteram duxisse 
uxorem, procreatis ex priore liberis, quum ea noverca appei- 



195 

letur. Neque enim ulia videtur esse haec noverca, nisi ipsa 
coniux. De fragm. IV. Gulielmius Quaest. in Plaut. Capt. V. : 
„Mulieris — verba sunt, quae iussa foras ire et res sibi suas 
habere, restiterat acriter, et mores suos defenderat (fragm. 
II.). Nunc perturbari se ait viro pertendente, et labascere. " 
De caeteris fragmentis minus constat. Ad VII. Bothius an- 
notavit: „ponito, fac, ita evenire averrunce t nt, averrun- 
carint, averlent, furabuntur, ridicule detorta verbi siguifica- 
tione." Fortasse potius explicandum est averruncent sc. 
mulierem, quasi rem malam; ut averruncent significet do- 
rao extrudant. Frag-m. XI. loquitur, nisi fallor, de patre 
suo, iam mortuo, uxor, cum viro de dote reddenda litigans. 
— Cf. lncertt. Afranii I. 



EMANCIPATUS. 



Nonius p. 89 ed. Merc: „Causari, causam dicere vel 
defendere. — Afranius in Emancipato: 

Vide, lit facunde contra causaris patrem." 
Vide, ut. Cod. Guelph. Ven. I. II. Ald. Bas. Videt. Par. 
Vide. — contra omittunt Par. Ald. Bas. — causaris. 
Sic Ven. I. II. Par. Ald. Bas. Steph. Vulgo causeris, 
quod corrcctoris videtur. Vide, ut facunde, id est, vide, 
quam facunde. Pronuntiare haec videtur ipse pater. 

II. 

Nonius p. 109 ed. Merc. : „Fortunare est prosperare 
et omnibus bonis augere. — Afranius in Emancipato: 

Deos ego omnes, ut fortunassint, precor. " 

fortunassint. Ven. I. II. fortunati sint. 

111. 

Nonius p. 496 ed. Merc. : „Veteribus genitivum pro ac- 
cusativo poni placet. Afranius — in Emancipato: 

Optnnduni uxorem, quae non vereatur Tiri?" 

IV. 

Nonius p. 517 ed. Merc. : „Desubito. — Afranius in 
Emancipato: 

13° 



196 

— Quam beatae scaenicae 
Videntur mulieres inihi, quae iurgio 
Et benivolentia terrent desubito viros." 
mulieres mihi Botb. Libri, metro deperdito, mihi mu- 
lieres. — iurgio. Ven. I. II. Par. iugo. — benivo- 
lentia. Bothius: „Benivolentia non terrentur homines. 
Scribendum videtur Et bene valentes terr. d. v." For- 
tasse scribendum temulentia vel vinolentia. 

V. 

Charisius II. p. 177 ap. Putsch.: „Compacto. Afranius 
in Emancipato: 

Te facere compacto omnia. " 
Cf. fragm. XIV. 

VI. 

Charisius H. p. 180 ap. Putsch.: „Heri. — Quidam 
here putant dici debere quamdiu, heri quando. Afranius 
tamen in Emaucipato: 

— Quod heri valetudo, inquit, obstitit." 
Bothius: ,. Heri nusquam signiflcat quamdiu. Here et heri 
idem vaient: vidd. Quinctil. 1, 7. (22) et Voss. Etymol. I. 1. 
v. heri." Quioctilianus 1. 1.: „Here nunc e littera termina- 
mus. At veterum comicorum adhuc libris invenio Heri ad 
me venit (Terent. Pborm. I. 1. 2); quod idem in epistolis 
Augusti, quas sua manu scripsit aut emendavit, deprehendi- 
tur." Donatus ad Terent. I. c: „Propter cognationem e et 
i litterarum non dubitaverunt antiqui et here et heri dicere, 
et mane et mani, et vespere et vesperi." Cf. etiam 
Turnebus Advers. XXIV. 41. 

VII. 

Charisius II. p. 183 ap. Putsch.: „Lente. Afranius — 
iu Emancipato: 

Quam Iente tractat me atque Hludit. " 

VIH. 

Charisius II. p. 185 ap. Putsch. : „Nimium. Afranius 
in Emancipato: 

Cur nimium appetimus? Respondetur: Nemini ni- 

mium bene est." 
Male Bas. Stepli, : Cur nimium appetimus, si respon- 



197 

detur nemini etc. Respondetur grammatici est, non 
poetae. Apud Putschium pro eo est R. littera. 

IX. 

Charisius II. p. 190 ap. Putsch.: „Porro pro in futu- 
rum. — Afranius iu Eniancipato: 

Post narravero: nunc distentus animus est ne- 

gotiis. 
Porro aiitem propero. " 

distentus animus est. Libri est distentus animus. 
Steph. est distentus animus ut. Unde Bothius: 

Post narravero, 

Nunc ut distentus animus est negotiis; 

Porro autem propero. 
Haec specie fallere possunt: sed sententia laborat. Xam pro- 
babiliter baec nescio quis alteri, de aliqua re ipsum interro- 
ganti, respondet, causam proferens, cur non statim ad ea, 
quae ille interrogavit, respondere possit. Neque omnino 
dici posse videtur: Post narravero, ut nunc animus 
negotiis distentus est. Deinde parum accommodati sunt 
versus iambici trimetri, ubi aliquis cum animi perturba- 
rione loquitur. Alterum versum pro clausula habeo. Cohae- 
rere autem videtur hoc fragmentum cum XXI. — Quod ad 
Charisii interpretationem vocabuli porro attinet, Bothius 
annotavit: ,, Charisius porro non recte interpretatur in fu- 
turum, cum valeat ulterius." Xon ipse Charisius accusan- 
dus videtur, sed librarii. Quod ut illuccscat, afferam totum 
locum, ubi de adverbio porro agitur, qui hic est: „Porro. 
31. Cato dierum dictarum de Consu. suo: Inde pergo porro 
ire in Turtam. Idem supra: Itaque porro in Turtam 
proficiscor servatum illos, pro longius. Afranius in 
Vopisco: Ferunt di et porro passuros scio. Porro 
pro in futurum. 31. Cato in eodem: 31 e sollicitum atque 
exercitum habitum esse atque porro fore. Afranius 
in Emancipato: Post narravero: nunc distentus ani- 
mus est negotiis. Porro autem propero." Apparet 
Afranii locos esse transponendos. Nam in priore porro est 
in futurum, in altero longius sive ulterius. 

X. 

Charisius ibidem: „Pudenter. Cicero, ut etiam Maxi- 
mus notat; tum Afranius in Emancipato: 



198 

Malo pudenter mentientem. * 
mentientem. Steph. metientem. 

XJ. 

Charisius II. p. 191 ap. Putsch.: „Paullo prius. Afra- 
nius in Emancipato: 

Paullo prius hinc abiit. 

Nos paullo ante dicimus. " Cf. Repudiati fragm. IV. 

XII. 

Charisius II. p. 192 ap. Putsch. : „Quam diluculo. 
Afranius in Emancipato: 

Niidius tertiiis tute advenisti quam diluculo. " 
Verba Nudius tertius tute advenisti ex Afranii Eman- 
cipato Charisius affert etiam p. 185 v. Nudius tertius. 
Nudius disyllabum est, ut Plaut. Truc. I. 1. 74: 

„Nam ego Lemno advenio Athenas nudius tertius." 
Item ibidem II. 6. 28; Mostell. IV. 2. 40. Quam diluculo 
cst admodum diluculo, ut ait Bothius. 

XIII. 

Charisius II. p. 193 ap. Putsch.: „Repentino pro re- 
pente. — Afranius in Emancipato: 

Ut sint repentino apparandae nuptiae." 
XIV. 
Charisius ibidem: „Rite. Afranius in Emancipato: 
Idem es, qui semper, ldque ut rite intelligas, 
Te facere. u — 
Hisce addenda videntur verba compacto omnia ex frag-m. V. 

XV. 

Charisius II. p. 194 ap. Putsch.; „Summatim. Afra- 
nius in Emancipato: 

— Nae tu summatim rationem putas." 

Nae — putas. Steph. Ne — putes. 

XVI. 

Charisius II. p. 195 ap. Putsch.: ,,Seorsus. Afranius 
in Emancipato: 



199 

Principium hoc oro , in {\ nimo ut sic statuas tuo, 
Officiis cogi, ut abs te seorsus sentiam 
De uxoria re." — 

statuas tuo. Libri tuo statuas. Correxit Bothius. — 
Seorsus, seorsum. 

XVII. 

Charisius II. p. 196 ap. Putsch. : „Secreto. Afranius 
in Emancipato: 

Idcirco haec agere tecum secreto fnstiti." 
XVIII. 

Charisius II. p. 214 ap. Putsch.: „0 dolentis est. — 
Afranius in Emancipato: 

O quid clamas ! " 

Bas. Steph. quot clamas. 

XIX. 

Charisius ibidem: „Au. Afranius in Emancipato: 
A. Au, mihomo! B. Immo edepoi vos supre- 
mum meuni concelebretis diem." 

Au, mi Steph. An mi. 

XX. 
Charisius ibidem: ..Itern in eadem: 
Au, quid me censes? Obsecro, non audisti?" 
Au, quid me. Steph. An quid me. Both. Au, quid. 
Non video, quare pronomen me expungendum sit. 

XXI. 

Charisius ibidem: „Hem. Afranius in Emancipato: 
Hem, quid ais? Mane, serva, quaeso! Nisi mo- 

lestum est, pauca sunt, 
Tecum quae volo." — 
Cf. frag-m. IX. ibique annotata. 

XXII. 

Priscianus VI. 11. 58. p. 703 ap. Putsch. : „Excipitur 
(ex iis, quae declinantur ut dies diei, acies aciei) haec 
quies quietis. Vetustissimi tamen hoc quoque secundum 



200 

supradictam proferebant declinationem. Afranius in Emanci- 
pato: 

Sollfcito corde corpus non potitur quie." 
potitur quie. Libri potitur nunc quie. Botbius: „Sen- 
tentia non requirit nunc, respuit versus iambicus: quare sup- 
posititium esse arbitror. " Jirprimis ideo vocabulum nunc 
delendum censeo, quod eo expuncto sententia g*eneralis nascitur. 

XXIII. 

Festus v. Remeare, Fragm. p. 43 ed. Dacer. : „Re- 
meare, redire; ut commeare, ultro citro ire; unde com- 
meatus dari dicitur, id est, tempus, quo (quo quis?) ire 
redireque possit. Afranius in Emancipato: 

Vetuit me sine mercede prosum Faccius 

Renienre in ludum." — 
Paccius Jos. Scaliger, Fulvius Ursinus, Botbius. Leg-itur 
paucius. Stepb. paucis. Fulv. Ursinus praeter Paccius 
etiam Paucius proponit cuira Turnebo Advers. XIII. 25. Fu- 
g-it me, num alibi quoque istud nomen reperiatur. Paccius 
a Cicerone Epist. ad Att. IV. 16 aliisque commemoratur. Cf. 
Weicbertus de C. Valgio Rufo p. 28. — Prosum, plane; 
ludum, ludum litterarium, ut videtur. 

XXIV. 

Festus v. Oratores, Fragm. p. 16 ed. Dacer. : „0ra- 
tores pro deprecatoribus. — Afranius in Emancipato: 
. . si . . . . tum si quod oritur . . . ." 

Scaliger corrigit: si quid orator Item .... 

Pauciora sunt, quam quae probabiliter expleri possint. 



Summa buius fabulae patet ex inscriptione et ex fragmin. 
I. XIII. XVI. Lis erat exorta inter patrem filiumque eman- 
cipatum de puella, quam filius in matrimonium duceret. Huc 
pertinent Quinctiliani verba Institutt. orat. XI. 1. 65: „Inter 
patres etiam filiosque, quum intervenisset emancipatio, litiga- 
tum scio. " Ad quem locum interpretes mentionem faciunt 
Afranii eorum, quae primo loco posuimus. In simili igitur 
argumento versata videtur baec togata, ac Menandri Uqo- 
ayxaXwv, unde Stobaeus Eclog. Tit. 76. 8 ed. Gaisf. haec 
laudat : 

„ Olov zb yevio&ai na%iqa naidwv rjv xaxtjv ' 
^ivTiTj, (fofiog, opQOVTig, niqag ioiiv otdi l'v." 



201 

Ex eadem comoedia fortasse surapta sunt, quae legnntur apud 
eundem scriptorem Tit. 76. 8, non addito fabulae nomine: 
„0v/. ioTiv ovdev a&luuTtqov naTqog, 
IlXrjv £T6Qog av fj nkuovcov naidcov naTr\q, li 
De sing-ulis Emancipati reliquiis praeterea baec habeo^ dicere. 
Frag-m. IV. matrem adolescentis pronuntiare puto, quae filium 
contra patrem adiuvet. Menander apud Stobaeum Eclog-. 
Tit. 76. 7: 

,]'Eotiv de firjTi]o qpiXorexvoc (.ia.Xl.ov naTqog' 
C H f.iev yag aviijg oidev vlov , b J J outui," 
Fragm. III. cootra esse arbitror senis, quum uxor dixerit, 
ipsi convenire eiusmodi coniugem, quales sint mulieres scae- 
nicae. In fragm. II. ad fortunassint inteiligfendum videtur 
adolescentem. Fragm. XVI. haud dubie sunt filii verba, 
pueliam, quam pater ipsi in matrimonium obtrudit, spernentis. 
Quae XIX. Joco apud nos leguntur, eorum alteram partem 
senem pronuntiare existhno; priorem exclamaverit uxor. 



E P I S T U L A. 

I. 

Nonius p. 8 ed. Merc. : „Tricae sunt impedimenta et 
implicationes : et intricare, impedire, morari: dictae quasi 
Tqiyzg, quod pullos g-allinaceos involvant et impediant ca- 
pilli, pedibus implicati. — Afranius in Epistola: 

Ita mtricavit hiiius hanc rem temeritas." 

II. 

Nonius p. 18 cd. Merc: „Nebulones et tenebriones 
dicti sunt, qui mendaciis et astutiis suis nebulam quandam et 
tenebras obiiciant; aut quibus ad fugam fugitivis et furta haec 
erant accommodata et utilia. — Afranius in Epistula: 

Huc venit fugiens tenebrionem Tyrium." 

Epistula. Sic cod. Guelph. Vulgo Epistola. — tene- 
brionem. Cod. Guelph. tenebrione. — Tyrium. Cod. 
Guelph. tirrium. Ven. I. II. Par. tirium. Steph. Tyrum. 
Botliius, senarium restituens, Thurium. Quae scriptura si 
vera esset, hoc Thurium, urbis nomen, non adiectivum, 
quod est Thurinum, ad Huc pertineret. Non dubito autem, 
quin, quoniam Tyrii et Carthaginienses, quum mercaturara 
exercerent prae caeteris, omnino fraudulenti habebantur, recte 
se habeat vulgata lectio. Cf. fragm. XIX. 



202 

III. 

Nonius p. 102 ed. Merc: „Extundere est extorquere 
vel invenirc. Afranius in Epistola: 

Itaque adeo extundo: ex officio datiir mihi 
Custodiendus." — 

Itaque adeo. Ald. Bas. Stepli. Jun. Atque adeo. — ex 
officio. Ald. Bas. Steph. exitio, quod perinde, ut illud 
Atque adeo, correctoris manum sapit. Gulielmius Verisimil. 
111. 3 exefficio, quod verbum ut, si Acidalii et Parei con- 
iecturas in Plaut. Curc. II. 3. 85 et Truc. V. 1. 17 exce- 
peris, alibi nusquam reperitur, ita etiara propter rcpetitam in 
eo eandeni praepositionem ferri nequit. Bothio scribere visum 
est datur ex officio, quod necessarium quidem esse non 
puto; quemadmodum omnino cautionem esse adbibendam arbi- 
tror in transponendis vocabulis, ne vel alia metra, atque ipsi 
usi sint poetue, vel meliures numeros, quam qui ab ipsis pro- 
fecti sint, perperam iis vindicemus. Hic fortasse adeo ex 
officio cum vi quadam ponitur ante caetera verba, quibus- 
cum illud cobaeret. Sententiam verborum lianc esse puto: 
Munus in me defertur, ut eum cuscodiam; ut ex officio 
mag-is pertineat ad Custodiendus, quam ad datur. 

IV. 

Nonius p. 207 ed. Merc. : „Gelu neutri generis. — 
Masculini. Afranius in Epistola: 

— ftufs tu es ventoso fn loco 
Soleatus, intenipesta noctu, siib dio 
Aperto capite, silices quum findat gelus?" 

noctu. Jun. nocte. — dio. Cod. Guelpb. Ald. Bas. Stepb. 

Jun. divo. — silices. Ald. Bas. Steph. silicem. — In 

Ven. I. II. Par. bic locus desideratur. 

V. 

Nonius p. 221 ed. Merc. : „Rogus masculini generis. — 
Neutri. Afranius in Epistola: 

— Pulcbre hoc incendi rogum! 
Ardet, tenetur; boc sepulcbro saepe licet. a 
saepe licet. Ald. Bas. sepelietur. Jun. sepeli licet. — 
Ven. I. II. Par. Steph. baec non habent. — Palmerius in 
Spicil., Grut. Thes. crit. T. IV. p. 857, suspicatus est: ar- 
det: tene tu: hoc sepulcro sepeli ilicet; vel: ardet: 
taenias fer: hoc sepulcro sepeli ilicet. Melius Bo- 



203 

tbius, caeteris intactis, restituit sepeliet. „Sepeliet," 
inquit vir doctus, „diem, vel argentum suum. Videtur haec 
dicere servulus vel parasitus, postquam adolescentem amore 
aliquo meretricio irretiit. Menaechmus in Plauti fabula cogno- 
mini, versu 78, de domo amasiae: 

Clam uxorem ubi sepulcrum habemus, et hunc 

comburamus diem." 
Vix tamen dubito, quin emendandura sit: 

— Pulchre hoc incendi rogum! 
Ardet, tenetur; hic se pulchre sepeliet! 
Facillime se pulchre, praesertim ante sepeliet, transire po- 
tuit in sepulchro. Qua mutatione facta, ultro scriptum sit 
hoc pro hic. 

VI. 

Nonius p. 256 ed. Merc: „Comparare veteres coufir- 
mare et constituere dixerunt. — Afranius in Epistola: 

Nam proba et pudica quod sum , consulo et parco 

mihi ; 
Quoniam comparatum est, uno ut simus conten- 

tae viro, " 
proba. Par. prona. ■ — pudica quod sum. Ven. I. II. 
Par. publica quod sine. — consulo. Ven. I. II. Par. 
consilio. Steph. consulto. — comparatum cst. Ven. 
I. II. Par. comparatum. 

VII. 

Nonius p. 260 ed. Merc. : ,.Contendit proripuit vel 
direxit significat. — Afranius in Epistola: 

— Non licet me, qua contendi semita, 
Pervenire. " — 
qua contendi semita. Sic Gulielmius Verisimil. III. 8, 
Mercerius in annott., Bothius. Ven. I. II. Par. Ald. Jun. 
quo contendisset ita. Bas. Steph. quo contendissem 
ita. Merc. qua conteudissem ita. qua habet etiana Jun. 
marg. Palmerius in Spicil., Grut. Thes. crit. T. IV. p. 783, 
coniecit quo contendi, sed te ita, vel sed te, Tita, 
ut sed te significet sine te. — Pervenire. Ven. I. II. 
Par. praevenire. Both. perbitere, quo obsoleto verbo 
uon est verisimile usum esse Afranium. Versum troch. tetr. 
cat. facere possis scribcndo: Non licet me pervenire, 
qua etc. 



204 



VIII. 



Nonius p. 279 ed. Merc. : „Deponere est commen- 
dare. — Afranius/in Epistola: 

Amare, habere puerum depositum foris. " 

IX. 

Nonius p. 375 ed. Merc. : „Protinus, ubicunque lectum 
est, contru usum intellectus communis, quo statim significare 
creditur, positum invenitur, ut sit protinus porro ac sine 
intermissione, continuo, quod iunctum tenus eius sig-nifican- 
tiam confirmat adverbii. Virgilius namque, in quocunque loco 
protenus posuit, sub lioc sensu inteliigendum reliquit. Et 
quoniam nonnulli veterum pro eo, quod protinus est, pro- 
tinam vel protinis converterunt, exempla de liis necessa- 
ria decerpenda sunt. Afranius in Kpistola: 

— Comissatum protenis recta domum 
Digredimur." — 
Comissatum Merc. Eotii. Antiquiores commissa: Tum. — 
protenis. Stepli. protinis, quud correctum videtur. Merc. 
Botli. protinus. Ex Nonii verbis manifestum est, eum liic 
tantum formarum protinis et protinam vel, quod idem 
est, protenis et protenam exempla proponere voluisse. In 
caeteris, quos affert, locis omnibus protiuam exstat. — In 
Ven. I. II. Par. verba Et quoniam etc. non reperiuntur. 

X. 

Nonius p. 409 ed. Merc: „Tristis, iratus. Afranius 
in Epistola: 

Jactavit sese: iactet. Mihi erit tristior, 
id est, iratior." Jactavit. Taubmannus ad Plaut. Casin. 
II. 3. 14 Jactabit. 

XI. 

Nonius ibidem: „Idem in eadem: 
Idem natura tristiori paiillulo." 
Idem natura. Stepb. Natura, omisso Idem. — Natura 
tristior non est iratior, sed severior. 

XII. 

Nonius p. 482 ed. Merc: „Callet illam rem pro illa 
re. — Afranius in Epistola: 

ftuamquam fstaec malitiosa non tam calleo, 
Tamen non fefelli?" — 



206 

Tamen non fefelli? Botb. Tam non fefellil. Interio- 
g-audi signum post fefelli poncndum csse me docuit Jo. 
Valent. Franckius. 

XIII. 

Nonius |». 502 ed. Merc. : „Fervit pro fervet. — Ab 
eo 5 quod est fervit, breviato accentu fervere facit, ut 
spernit spernere, Afranms in Epistola: 

Ego nusera risu clandestino rumpier; 

Torpere mater amens, tum ira fervere. " 
Sic locum emendavit Botbius. lnisera risu clandestino 
rumpier; Torpere. Codd., quibus usus est Mercerius, 
miso risuclandestino rumpietor fere. Ven. I, miso 
clandestino rumpi et torquere. Ven. II. Par. misso 
clandestino rumpi et torquere. Ald. Bas. Jun. miso 
clandestin orum pietorfere. Stepb. misera risu clan- 
destino rumpier, fere. Jun. marg. misi clandestino 
rumpi. — mater amens, tum ira. Ven. I. II. Par. 
matura monstra. Ald. Bas. Stepb. Merc. matera men- 
stra. Jun. matera menstrua. — Scbejj^kius Praemess. Vill., 
unde Botbius bausit vocabulum torpere: Ego misera visu 
clandestino rumpier, torpere natura, menstrua 
fervere; ut bic puella occultum suum referat partum. At 
prior versus integer, quemadmodum eum cum Stepbano, Mer- 
cerio, Botbio scripsimus, exstat apud Non. p. 382 v. Rum- 
pere pro defatigure; nisi quod ibi Jun. rumperer bubet 
pro rumpier. Mercerius ulterum versum sic scribendum pu- 
tuvit: Nostrue erue (berue) muter umens iru fervere. 
Facilius quidem ex matera menstra fit mater amens 
ira, quam mater amens tum ira vel ex matera men- 
strua; boc tamen ad sententiam aptius est. 

XIV. 

Nonius p. 540 ed. Merc. : „Supparum est linteum femo- 
rale, usque ad talos pendens ; dictum, quod subtus appareat. — 
Afranius in Epistola: 

— Tace. 
Puella non sum, siipparo si indiita sum?" 
Paullus ex Festo : „Supparus, vestimentum puellarum lineum, 
quod etsubucula, id est, camisia, dicitur. Afranius: Puella 
non sum, supparo si induta sunil" Ad quem locum Da- 
cerius: „Hunc versum Festi sententiae repugnare ait Vossius 



206 

(Etymol. v. Supparum), cum ex eo supparus videatur potius 
vestimentum virile. Ideoque per interrogationem legit: 

Tace, puella non sum supparo si induta sum? 
Additque videri verba esse mulieris se puellam simulantis. — 
Sed fallitur vir doctissimus. Apud Afranium enim homo lo- 
quitur, qui, quod supparum indutus esset, ideoque ab obvio 
quasi puelia compellatus, tace inquit, neque enim puella sum, 
quamvis vestem puellarem indnta. Quod et recte advertisse 
video doctiss. Cuperum." Hoc Botliius quoque probat. At, 
si istud verum esset, dicendum essct indutus, non induta. 
Recte ergo posuit Vossius interrogationis signum, modo ne 
dixisset, verba esse mulieris, puellam se simulantis, sed adole- 
scentuli. Oudendorpius ad Lucani Pliarsal. II. 364 annotavit, 
in scboliis libri Vossiani secundi, ubi laudentur baec Afranii 
verba, pro supparo si esse nisi supparo, quod nec in 
metrum quadrat, et inde ortum videtur, quod scboliasta sen- 
tentiam loci non perspexit. 

XV. 

Festus v. (luid nisi, Fragm. p. 33 ed. Dacer. : „Quid 
nisi usurnavisse antiquos testis est Afranius in Epistula: 

A. Me auctore, mater, abstinebis? B. Quid 

nisi?" 

XVI. 

Festus v. Rates, Fragm. p. 41 ed. Dacer.: „Rates 
vocant tigna colligata, quae per aquam aguntur; quo voca- 
bulo interdum etiam naves significantur. Afranius in Epistula: 

(vento per)culsam ratem. " 

Uncinis inclusa debentur Jos. Scaligero. 

XVII. 

Festus v. Sospes, Fragm. p. 54 ed. Dacer. : „Sos(pes 
significat apud) omnes fere au(ctores salvum). Afranius in 
Epfistola : 

— Di te sospitem) servent tuis." 
Quae uncinis inclusimus, ea expleta sunt a Jos. Scaligero. 

XVIII. 

Festus v. Succrotilla, Fragm. p. 54 ed. Dacer.: „Suc- 
crotilla vox tenuis dicebatur et alta. — Afranius in 
Epistul(a : 

Loquebatur succro)tila voce serio." 



207 

Lacunam explevit Fulv. Ursinus, scribens tamen, idque cum 
Scaligero, succrotilla, quum superfuerit tilla. Both. suspi- 
catur Loquebat succrotilla, quum, quod Fulv. Ursinus 
offert, metro non conveniat. Sed cf. Titinii Incertt. X. 

XIX. 

Festus v. Tyria maria, Fragm. p. 76 ed. Dacer. : 
„Tyria maria in proverbium deductum est, quod Tyro 
oriundi Poeni adeo potentes maris fuerunt, ut omnibus mor- 
talibus navigatio esset periculosa. Afranius in Epistula: 
Hunc serrium autem maria Tyria conciet." 
Locus est depravatus. Steph. Hunc servum autem m. T. c. 
Lipsius Epistolic. quaest. III. 20 Hunc ferreum autem 
m. T. c. ; quod inteipretatur hunc Jiominem asperum et tangi 
periculosum ut maria Tyria. Dacerius , Lipsium improbans, 
legendum putat: Hic servus maria T. c; quod sit hic 
servus sibi excitat maria Tyria, rem valde pericu- 
losam aggreditur; vel: Hic Syrius maria T. c, ut 
proverbium de eo sit, qui congrediatur cum potentiore, quod 
Syri olim imbelles audierint. Bothius coniicit: Hunc Ser- 
vium autem etc, vel: Hunc servulum etc Mihi quidem 
dubium non est, quin haec protulerit Afranius: 

Hunc serium autem, Tyria maria, conciet. 

Serius, quod vocabulum merito deducunt a se, id est, sine, 
et risu, is est, quocum iocari non licet. Cf. Privigni fragm. 
IV. Tyria maria autem scribendum esse, non tantum ex 
ipso Festo patet, sed etiam inde, quod potior notio in Tyria 
est, non in maria. Sententia manifesta est: Hunc severum 
atque austerum, quasi Tyria maria, concitabit, sive irritabit. 



Haec fabula modo Epistula dicitur, modo Epistola. 
Illud genuinum esse arbitror ideo, quod facilius antiquior 
forma transire potuit in recentiorem, quam recentior in anti- 
quiorem. Errat autem Hadr. Junius Elench. auctor. ad Non. 
p. 4, quum Afranium Epistolas scripsisse perhibet. E Grae- 
corum poetis scaenicis ^EthotoXtjv docuerat Macho, e Ro- 
manis Epistolam Caecilius. Quumque etiam Asotus Cae- 
cilii commemoretur, suspicabatur Jo. Valent. Franckius, utram- 
que eandem fuisse fabulam, ex Euthyclis l4aajT0ig rj 3 Eni- 
gtoXji expressam, eiusque argumentum simile fuisse argu- 
mento Menandreae comoediae, Qrjoavgov , a Luscio Latine 
redditae, cuius Latinae summam Donatus enarrat ad Terent. 



208 

Eunuch. Prol. 10. Pari inodo suspicari posses, indidem fluxisse 
fabulam Afranii, cuius et Epistola et Prodigus laudatur. 
Dubitationem autem movent liuec , quod, ubicunque Caecilii 
Asotus aut Epistola commemoratur, alterum tantum nomen 
positum reperitur, quod huius fabula non Asoti, sed Asotus 
appellatur, quod in fragmentis nibil inest, quod tale argumcn- 
tum prodat, quale fuisse putavit Franckius. Respexit fortasse 
in scribeuda Asoto Caccilius cognominem fabulam Antiphnnis. 
Ennii autem Asotus, unde duo versus Saturnii afferuntur, 
rectius inihi baberi videtur pro satira, quam pro comoedia. 
Ex Afranianae Epistolae fragmentis, quamvis dubitanter, baec 
fere colligi posse arbitror. Adolesceutulus, epistola allata 
invitatus, ad feminam, quae uupta est (fragm. VI.), matrem- 
que apud se babet (fragmm. XIII. XV.), sed cuius vir nescio 
quo profectus est, ineunte nocte se confert. PauIIo post vero 
mnritum, uavi vento perculsa (fragm. XVI.), reducem fieri 
sentiunt. Itaque adolescenti continuo est aufugiendum, et 
ne cognoscatur a marito, mulier eum supparum sibi inducre 
iubet; quo oruatu foras procedit abiturus. Sed viro obvio 
suspicionem movet, interrogatusque, quis sit (fragm. IV.), mu- 
liebrem vocem simulans (fragm. XVIII.), dicit, se puellam esse. 
Quod quum neget alter: Tace, inquit, puella non sum, sup- 
paro si induta sum ? (fragm. XIV.) simulque proficiscitur. 
Femina deinde, instante viro, ut sibi dicat, quis iste fuerit, 
eam puellam fuisse contendit, quae, latronem fugiens, eo 
venerit (fragm. II.); profertque, postquam vir suspicionem 
prodidit, inter alia fragm. VI. Ex caeteris reliquiis liaud 
facile quidquam sequitur, quod ad summam fabulae indagan- 
dam faciat. 



EXCEPTUS. 
I. 

Nonius p. 138 ed. Merc. : „Maceries, maceratio. Afra- 
nius in Excepto: 

— Si ilie haec nuiic sentit, facere illi satis 
Vis, quanta illius inors sit maceries tibi?" 
ille haec nunc. Ven. I. II. ille hic nunc. Par. ille 
uunc. — sentit. Bas. Steph. sentis. — Aliter, atque nos, 
haec accepit Botbius, qui, nonnulla mutans, edidit: 

Si ille baec nunc sentit, facere vis illi satis? 
Quanta illius mors fiet maceries tibi! 



209 

In quibus male quidem substantivum mors post acutam ulti- 
mam syllabam verbi illius in thesi ponitur. Facillime prio- 
rem versum explere possis scribendo Sin ille nunc haec 
etc. Quadrant autem illa verba non minus bene in Bacchia- 
cum numerum , quam in iainbicum. Quod ad sententiam atti- 
net, omnia ista inter se cohaerere mihi videntur', ut facere 
satis interpreter probare; qua sig-nificatione illud usurpa- 
tum videmus etiam a Corn. Nepote Att. XXI., ubi Atticus 
haec pronuntiasse dicitur: „Q,uantam curam diligentiamque in 
valetudine mea tuenda hoc tempore adhibuerim, quum vos 
testes habeam, nihil necesse est pluribus verbis commemorare. 
Quibus (id est, qua cura et diligentia) quoniam, ut spero, 
satisfeci, me nihil reliqui fecisse, quod ad sanandum me per- 
tineret, reliquum est, ul eg-omet mihi consulam." Quem lo- 
cum non intelligens frustra tentat Bremius. 

II. 

Nonius p. 154 ed. Merc: „Palaestricos, quasi ex usu 
palaestrae. Afranius in Excepto: 

Etiam depellis miki manum palaestricos?" 

p alaestricos. Libri mss. paper palaestricos; unde 
Mercerius fecerit pater palaestricos, quod nec sententiae 
nec metro est accommodatum. Edd. ante Merc. per palae- 
stricos. Jun. marg-. papae palaestricwg. Metri gratia 
illud paper vel per prorsus eiiciendum esse vidit Bothius. 
Pronuntiare autem haec videtur paedico. 

III. 

Nonius p. 160 ed. Merc: „PetioIus, a pede diminu- 
tive. Afranius in Excepto: 

Atque adeo nolo niido petiolo ire rus." 

Petiolus — petiolo. Ald. Bas. Steph. Jun. Pediolus — 
pediolo, ex coniectura, ut videtur. Sed alibi non reperitur 
pediolus, reperitur petiolus, in quo vocabulo fingendo 
deseruerunt analogiam, ad quam fit pediculus a pede, ut 
reticulum a reti. — ire rus. Sic fortasse scribendum. 
Libri es pus. Perottus Cornucop. v. Petiolus offert am- 
bules; ad sententiam non male. Salmasius ad Solin. p. 154. 1». 
E. aestu. Bothius: „Fort.: » Atque — petiolo. b Es 
pius. Vel: pet. esse plus, h. e. amplius, diutius (cf. 
Terent. Hec 2, 1, 39.), ut nescio quis se amplius nudis pe- 
dibus iturum neg-et, qui habitus plerumque futt philosophorum 
graecoruin, inprimis Cynicorum. Vid. Salmas. ad Tertullia- 

14 



210 

num de Pallio p. 386 sequ. Philosophiae igitur ille valedicens 
ad amores resque ludicras studium se suum transluturum esse 
significaverit. Terent. Andr. 28: — ." At deminutivum pe- 
tiolo monet potius de puero vel puella. 

IV, 

Nonius p. 216 ed. Merc. : „0strea generis feminini. — 
Afranius iu Excepto: 

Conchas, echinos, ostreas marinas." 
ostreas marinas. Jun. ostreas Lucrinas. Jun. marg. 
ostream Lucrinam. Facile decipere possit Junii ostreas 
Lucrinas, quoniam ostreae Lucrinae in deliciis liabebantur. 
Videtur autem marinas non tantum ad ostreas, sed ctiam 
ad Conchas, echinos pertinere. -*■ In Ven. I. II. Par. de- 
sideratur locus. 



Nonius p. 232 ed. Merc: „Advorsum — apud signi- 
ficat. — Afranius in Excepto: 

De vita ac morte doinini fabulaverit 
Advorsuni fratrem illius ac dominiim suum?" 

fabulaverit. Libri, metro adversante, fabulavere. Both. 
fabulabere, quod sententia non fert. Certe hoc recepto 
etiam suum mutandum esset in tuum. 

VI. 

Nonius p. 238 ed. Merc. : „Appellare est applicare. 
Afranius in Excepto: 

— Abi tu: 
Appeilant huc ad molem nostram naviculam." 
Abi tu. Ven. I. II. Par. Ald. Bas. Steph. Habitu. Jun. 
Aditu. — Perperam Marcellus: „Appellare est applicare." 
Mercerius: „Confundit appellare et appellere. nam certe 
appellare scriptum fuit, ut in libris inveui, deceptusq. No- 
nius inflexione verbi in duobus exemplis quae adfert (ex Afra- 
nio et Lucilio), quae sunt coniunctivi modi." 

VII. 

Nonius p. 316 ed. Merc. : „Grassari etiam dicimus 
ambulare. — Afranius in Excepto: 

Consimili grassantiir via ? quibus hic est omnis 

cultus. " 



211 

quibus. Libri a quibus. Correxit Mercerius. — Quibus 
hic est oiimis cultus, qui hic omni observantia coluntur. 
Botbius interpretatur qui hic facillime agitant. 

VIII. 

Nonius p. 317 ed. Merc. : „Herbam veteres palmam vel 
victoriam dici volunt. — Afranius in Excepto: 

Fit opus luculentum, hoc dici herbam det." 
dici. Jun. marg-. diei. — det. Unus cod. Merc. decet. — 
Botbius: ,,Fort.: F. o. 1. hoc. Dixi. Herbam det. Dixi, 
luculentum fieri." Versus videtur Creticus, fortasse sic scri- 
bendus: 

Fit opus luculentum; hic tibi herbain dedet. 

Paullus ex Festo: „Herbam do quum ait Plautus, significat 
victum me fateor; quod est antiquae et pastoralis vitae indi- 
cium. Nam qui in prato cursu aut viribus contendebant, quum 
superati erant, ex co solo, in quo certamen erat, decerptam 
herbam tradebant. " Etiam porrig-ere herbam dicebant 
antiqui. Cf. Vossii Etymoi. v. Herba. 

IX. 

Nonius p. 317 ed. Merc: „Habere — habitare. — 
Afranius in Excepto: 

— Ubi hic Moschis, quaeso, habet, meretrix 

Neapolitis?" 

Ubi bic. Bothius, versum explens, Ubi hicnam. Fortasse 
scribere licet Ubi, dic. — Moschis. Mercerius: „Sic di- 
serte libri nostri. Moschis mulieris nomen I. 47. de iure fisci." 
Ven. I. II. Par. Ald. Bas. Jun. me scis. Steph. nescis. 
Juu. marg. in Oscis. 

X. 

Nonius p. 403 ed. Merc. : „Succedere, ingredi. — 
Afranius in Excepto : 

Audite, pueri, pauca; vos succedite." 

XI. 

Nonius p. 498 ed. Merc. : „Genitivus positus pro abla- 
tivo vel adverbio loci. — Afranius in Excepto: 

Quod vitae studium aut quod praesidium in 

posterum 
Mihi supponebas, mo quum privasti tui?" 

14* 



212 

privasti Mercerio debetur. Libri privis. Junius coniecit 
p ri vas. — In Ven. I. II. Par. desideratur Afranius — tui. 

XII. 

Nonius p. 523 ed. Merc. : „()perari est deos religiose 
et cum suniimt veneratione sacrificiis litare, vel couvivari. — 
Afranius in Excepto: 

— Proficiscor: 
Res, tenipu, locus, simul otium hortabatur, ut 

operatum 
lllum Dianae degerem sanctum diem." — 

tempus, locus. Ven. I. II. Par. locus tempus. — Inso- 
lentius in hisce usurpatur supinum, quod est operatum. 

XIII. 

Nonius ibidem : „ Idem in eadem : 

— Jubeo hominem tolli 
Et collocari et confoveri; solvo operam Dianae." 

XIV. 

Nonius p. 535 ed. Merc: ,,Cymba. Afranius in Excepto : 
Tiim conscendo cymbain interibi liicis pisca- 

toriam ; 
Venio; iacitur ancora; inliibent leniter. " — 
lucis. Sic Ven. I. II. Par. Ald. Bas. Steph. Jun. E cou- 
iectura, ut videtur, Jun. marg\ Merc. Botb. luci. Gronovius 
Observatt. IV. 26. p. 414 loci. Dicitur quidem et interea 
loci et ibi loci, nec dubito, quin etiam interibi loci 
dicere liceat; sed in bis Afranii verbis interibi loci cum 
antecedente Tum consociari nequit. Nec versus istud fert. 
Genuinum videtur interibi lucis, idque significare puto 
inter lucem sive inter diem, id est, sole nondum occi- 
dente vel nondum occaso; ut bis verbis accuratius definiatur 
antecedens Tum. — ^inbibent sc. cymbam. Ven. I. II. Par. 
inhibet. — leniter. Libri leviter. Correxit Botiiius. 

XV. 

Nonius p. 541 ed. Merc: „Meretrices apud veteres suc- 
cinctiore veste utebantur. Afranius in Excepto: 



215 

A. Meretrix cum veste longa? B. Peregrino 

fn loco 

Solet tutandi causa sese siiraere. " 
Recte, ut videtur, haec inter duas personas divisa sunt 
a Bothio. 



Exceptus videtur is esse, qui fata sua narrat fragmin. 
XII. XIII. XIV. 



F R A T R E S. 

Bothius: „Frustra," inquit, „ex huius nostri Fratrihus 
laudata apud scriptores Stepb. disting-uit ab iis, quae referun- 
tur ad Fratrias, cum una eademque haec sit fabula; id 
quod ipse confitetur. Fratrihus scripsisse videntur, qui pro 
eo positum fratriis perperam existimarent per soloecismum." 
Unam eandenique banc esse fabulam, intelligitur ex eo, quod 
saepius eadem fragmenta tum ex Fratriis tum ex Fratribus 
laudantur. Vidd. Fratriarum frag-mm. II. 111. IV. VI. XIII. 
XIV. XV. Veram autem inscriptionem esse Fratrias, nou 
Fratres, certum est non ideo tantum, quod illa multo plus 
habet auctoritatis , quam altera, sed etiam, quod Fratribus 
faciiius oriri potuit ex Fratriis, quam Fratriis ex Fra- 
tribus, quod factum esse arbitror ex Fratris, in quod 
transierat Fratriis. 



F R A T R 1 A E. 



Nonius p. 28 ed. Merc. : „Merenda dicitur cibus, qui 
datur post meridicm. Afranius in Fratriis: 

Interiin merendara occurro; ad coenam quura 

veni, iuvat. " 
Fratriis. Cod. Guelph. Ven. I. II. Par. Ald. fratris. — 
Interim. Cod. Gueipli. inter; item Botbius, iiieptam diccns 
lectionem Interim. Perperam, opinor. Qui enim pronuntiat 
Inter merendam occurro, is necessario etiam scit, se inter 
merendam occurrere, neque addere potest ad coenam quum 
veui, iuvat. Merendam autem vel, quod idem est, ad 
nierendain occurro etiam is iKcere potest, qui tantiun eon- 



214 

silium babet merendae occurrere vel merendam offendere. 
Praeterea maxima pars libroruin et ipse versus est argumento, 
recte se habere Interim. 

II. 

Nonius p. 64 ed. Merc. : „ Praeclavium, pars restis, 
quae ante clavum texitur. Afranius — in Fratriis: 

Mea nutrix, surge, si vis; profer purpuram, 

Praeclavium, contextus." — 
Fratriis. Ven. I. II. Par. fratris. Ald. Bas. Steph. fra- 
tribus. — vis. Par. vix. 

UI. 

Nonius p. 73 ed. Merc. : „Assestrix femininum est ab 
eo, quod est assessor. Afranius in Fratriis: 

Dimittit iam assestricem; me ad sese vocat." 

Fratriis. Cod. Guelph. Ven. I. II. Par. fratris. Ald. Bas. 
Steph. fratribus. — iam, quod vulgo omijttitur, addidi ex 
Ven. I. II. Par. Haud facile quidem dixeris, qui nasci potue- 
rit illud, nisi antiquitus fuerit in libris. — ad sese. Ven. I. II. 
Par. Jun. marg-. adesse. — Assestricem Bothius consi- 
liatricem intelligat potius, quam obstetricem cum quibusdam 
lexicograpbis. Cf. tamen fragm. X. 

IV. 

Nonius p. 73 ed. Merc: „Atri dies dicuntur, quos 
nunc nefastos vel posteros vocant. Afranius in Fratriis: 
Septembris lieri Kalendae: hodie ater dies. " 

Fratriis. Cod. Guelph. Ven. I. II. Par. fratris. Ald. Bas. 
Steph. fratribus. — Kalendae non liquescit. Ven. II. 
Kalende. Par. calendas. Steph. calenda. — ater dies. 
Ven. I. II. Par. Ald. Bas. Steph. Jun. atri dies, quod ortum 
videtur ex Nonii verbis. — Cf. Attae Lucubrationis fragm. 
ibique annotata. 

V. 

Nonius p. 131 ed. Merc. : ,,Lucuns. — Afranius in 
Fratriis : 

Pistori nubat? ciir non scriblitario, 
Ut mktat fratris filio lucunculos?" 
Fratriis. Cod. Guelph. Ven. I. II. Ald. fratris. — Pistori 
nubat profectum est a Lipsio Antiquar. lect. II. 4. Libri 



215 

Pistori novat. Jun. marg-. Pistor ovat. Turnebus Advers. 
XVIII. 20 Pistori cur non. Scaliger ad Fest. v. Lucun- 
tere, Vossius Etymol. v. Lucuntem: Pistori non: at. — 
scriblitario. Sic correxerunt viri docti. Cod. Guelph. lita- 
rio. Ven. I. II. scrilitario. Ald. Bas. Jun. scribitario. 
Steph. scribitari. Merc. scribilitario. — mittat. Stepb. 
mittas. — lucunculos. Cod. Guelph. luculentus. Ven. 
I. II. Ald. Bas. Stepb. Jun. Iuculentulus. — In ed. Par. 
desiderantur verba Afranius etc. — Pistori nubat? cur 
non scriblitario, id est, ut opinor, si pistori nubat, cur 
non scriblitario pistori nubat? Vulgo haec aliter accipiunt, 
scriblitario pro substantivo habentes. Bothius etiam verba 
inter duas personas divisit. Cf. Attae Aediliciae fragm. II. 

VI. 

Nonius p. 147 ed. Merc: „01at pro oleat. Afrauius 
in Fratriis: 

Koii potest, quin illa stacta longeque et mul- 

tis olat." 
Fratriis. Cod. Guelph. fratris. Ven. I. II. Par. fratre. — 
quin illa stacta. Ven. I. II. Par. Juu. quin illa tacta. 
xlld. Bas. Steph. qui in illas tacta. — Priscianus VIII. 
17. 95. p. 838 ap. Putsch.: „01eo oles, et olo olis. Afra- 
nius inFratribus: Non potest, qui in illa est acta lon- 
g-eque et cunctis olat. " Ad quem locum Krelilius: „Pro 
est Zwicc. 2. et. Pro acta Ms. Lips. 1. aera. Idem olae 
pro olat; alii olet. Ms. Erl. 1. 2. olit." — „Stacta," 
inquit Bothius, „fieraq)o^txwg dici videtuf amasia, ut apud 
Plautum Mostell. 302 (I. 3. 150), Cf. Cuicul. 102 (1. 2. 
6 sqq.)." — multis, multis rebus, unguentis. 

VII. 

Nonius p. 174 ed. 3Ierc. : „Speratuin, id est, spon- 
sum. Afranius iu Fratriis : 

— Curre, et niintia 

Venire me, et mecuni speratuin adducere. 

Vide, tit puellani ciirent; conforment iube." 
Fratriis. Cod. Guelph. Ven. I. II. Par. Ald. fratris. — 
Afranii locum dedimus ex emendatione Lipsii Epistolic. quaest. 
V. 25. — Venire me. Libri venire. — mecum. Juu. inarg-. 
me tum. — adducere. Libri adduce. — Vide, ut. Cod. 
Guelph. Ven. 1. II. Par. Ald. Bas. Steph. Jun. videat. — 



216 

curent. Ven. 1. II. Par. currant. — cunforment. Stepli. 
conformentur. — Scaliger ad Varr. de L. L. V. p. 71 
ed. Bip. : 

— curre et nuntia 

Venire, et mecum adduce speratam meam. 

Videas, puellam curent, confirment iube. 
Bothius : 

Curre et nuntia venire et meam speratam nd- 

ducere. 

Vide, ut puellam curent; conforment iube. 
Nescio quis dicit, se venire et secum adducere sponsum; cui 
ut imigis placeat sponsa, eam curari et exornari iubet. Cf. 
annotata in fine fabulae reliquiarum. 

VIII. 

Nonius ibidem : „ Idem in eadem : 

— Speratam non odi tuam." 
odi. Scaliger ad Varr. de L. L. V. p. 71 ed. Bip. audi. 
Mercerius, si quid mutandum esset, mallet novi. 

IX. 

Nonius p. 280 ed. Merc. : „Dicere — promittere. — 

Afranius — in Fratriis: 

Dat riistico nescio cui vicino suo 
Perpaiiperi, cui dicat dotis paullulum. " 

Fratriis. Ven. I. II. Par. Ald. fratris. — Dat rustico. 

Ven. I. II. Par. Ald. Bas. Jun. de rustico. Lipsius Epist. 

quaest. V. 25 Det rustico. — dicat. Ven. I. II. dat. 

Par. dicit. 

X. 

Nonius p. 291 ed. Merc. : „Exigere est excludere. — 

Afranius in Fratriis : 

Retinebitur viri ex voluntate iinica 
Probabili, praegnantem quod non exigat." 

Fratriis. Ven. I. II. Par. Ald. fratris. — viri ex. Libri 

vir ut. Botb. viri haec. — unica. Vulgouna, repug-nante 

metro. Correxit Bothius. 

XI. 

Nonius p. 306 ed. Merc. : „Fortis — dives. — Afra- 
nius in Fratriis: 



217 

Formosa virgo est: dotis dimidium vocant 
Isti, qui dotes negligunt uxorias: 
Praeterea fortis." — 

Fratriis. Ven. I. II. Par. Ald. fratris. — dotis. Ven. II. 
Par. votis. — Isti, qui. Ven. I. II. Par. isti dimidiuin 
dotis qui. — uxorias. Ven. I. II. uxori. Par. uxoris. 

XII. 

Nonius p. 309 ed. Merc.: „Fingere, simulare menda- 
cium. Afranius in Fratriis: 

— Nunc vide hoc, quo pacto ego aurum in 

medium proferam. 
Tii, Castalia, cogita, tu finge, fabricare, ut 

lubet." 

Fratriis. Ven. I. II. Par. Ald. fratris. — ego. Vulgo 
eo. Correxit Bothius. Par. omittit vocabulum, hiante quidem 
versu. — medium. Ald. Bas. Steph. medio. — Castalia. 
Par. calcaria. — ut lubet. Ald. Bas. Steph. Jun. Mcrc. 
uti lubet vel libet. 

XIII. 

Nonius p. 393 ed. Merc. : „Spurcum, saevum vel 
sang-uinarium. — Afranius in Fratriis: 

Commemorabo, ostendam illius facta et spur- 

citiam fmprobi." 
Fratriis. Ald. Bas. Steph. fratribus. — spurcitiam. 
Sic Jun. marg-. et Both. Ald. Bas. Steph. Jun. spurca. 
Merc. spurcitia. — Ven. I. II. Par. non habent Afra- 
nius improbi. 

XIV. 

Nonius p. 397 ed. Merc: „Sacrum — scelestum et 
detestabile; ita et consecratum. Afranius in Fratriis: 

— O sacrum scurram et malum! u 

Fratriis. Ald. Bas. Steph. fratribus. — In Ven. I. II. 
Par. non est Afranius — malum. 

XV. 

Nonius p. 398 ed. Merc. : „Supplicium — supplicatio. — 
Afranius in Fratriis : 



218 

— Nullam profecto accessi ad aram, quin deos 
Suppliciis, sumptu, votis, donis, precibus, pio- 

rans, obsecrans, 
Nequidquam defatigarem." — 

Fratriis — votis. Ald. Bas. Stepli. Jun. fratribus — 
vatis. — Ven. 1. II. Par. non agnoscunt Afranius — de- 
fatig-arem. — Perperam Bothius, plorans non sufficere 
versui perhibens, et defatigarem modulo versus maius esse 
vocabulum : 

— Nullam profecto accessi 
Ad armn, quin deos suppliciis, sumtu, votis, 

donis, 
Precibus implorans, obsecrans, nequidquam 

defetigem. 

XVI. 

Nonius p. 434 ed. Merc: „(&uaerere et requirere 
iioc differt, quoniam requirere est diu quaerere. Afranius in 
Fratriis : 

Proin tu, quum quaerain, ne requiram te, vide." 
Fratriis. Ven. I. II. Par. fratris. — tu, quum. Ven. I. II. 
Par. Ald. Bas. Steph. Jun. tutum. — Ne requiram, ne 
desiderem, ut interpretatur Botbius, nimis angustam esse Nonii 
explicationem pronuntians. 

XVII. 

Nonius p. 477 ed. Merc. : „Manducatur pro mandu- 
cat. — Afranius in Fratriis: 

— Facile manducari qui potest." 
Fratriis. Ald. fratris. Stepbanus inter incerta Afranii 
offert Fratris facile inanducari qui potest, licet sub 
Fratriarum nomine posuerit Facile etc. — In Ven. I. II* Par. 
non reperitur Afranius — potest. 

XVIIL 

Nonius p. 497 cd. Merc. : „ Accusativus vel nominativus 
positus pro abiativo. — Afranius — in Fratriis: 

— Id aurum me condonat litteris." 
Fratriis. Ven. I. II. Par. fratris. Eaedem omittunt voca- 
buium litteris: Stepbanus totum locum. — Recte Botbius: 
„Accusativum pro ablativo in bisce usurpatum censet Nonius. 
Falso : neque enim dicitur aliquem re aliqua condonare, 



219 

usitate dicitur condonare alicui aliquid. Ergo exemplum 
noc est accusativi pro dativo positi in ea forma loquendi, id 
quod et ipsum minime est insolens. 

XIX. 

Nonius p. 504 ed. Merc: „Lavit pro lavat. — Lave- 
rent etiam inde manavit. — Afranius in Fratriis: 

— Aquam ex sino haurire, qui laverent manus." 
Fratriis. Ven. I. II. Par. fratris. Ald. phratriis. — 
s i n o Botliio debetur. Ven. I. II. Merc. s e n o. Par. Ald. Bas. 
Steph. Jun. coeno. — laverent. Merc. Both. laveret, 
quod fortasse Mercerio inscio irrepsit. 

XX. 

Nonius p. 540 ed. Merc. : ,/Toga non solum viri, sed 
etiam feminae utebantur. Afranius in Fratriis : 

'Et quidem prandere stantem nobiscum, incin- 

ctam toga." 

Fratriis. Ven. I. II. Par. fratris. Ald. phratriis. — Et 
quidem Bothius restituit. Ven. I. II. Par. Quidem. Vuigo 
Equidem, imperfecto quidem versu. — incinctam toga. 
Ven. I. II. Par. Jun. Merc. incinctam togam. Ald. Bas. 
Steph. incincta togam. Emendavit Bothius. — Incinctam. 
amictam, ab incingendo. 

XXI. 

Nonius p. 544 ed. Merc: „Lenis, vasis genus. Afra- 
nius in Fratriis : 

Labella, lenis." 
Ven. I. II. Par. Steph. haec non habent. 



Paullus ex Festo : „Fratria, uxor fratris." Nonius 
p. 557 ed. Merc: „Fratriae appellantur fratrum inter se 
uxores." Cf. VossiiEtymol. L.L. v. Frater. Tribus quoque vo- 
catas esse fratrias ((pgaTQiag), id huc pertinere non arbitror: 
licet ex fragmentis non appareat, quales fuerint fratriarum il- 
larum partes iu hac togata, cuius summa videtur in eo po- 
sita fuisse, ut puella rustico cuidam pistori matrimonio iung-e- 
retur. Fragmin. V. IX. Commendatur puella fragm. XI. Ma- 
chinas, ad viri animum capiendum structas, produnt fragmm. 
XII. XVIII., neque eas inanes fragm. VII. Cf. VIII. Non 
statim tamru nuptias lieri podiisse, concludere licet ex fragm. 



220 

IV. ; etsi coenasse bomines in hac fabula intelligitur ex fragin. I. 
Cf. XIX. XX. Fragmm. I. XIV. XVII. prodere videntur pa- 
rasitum. Is fortasse irritum redditurus erat inceptum. Fragmra. 
XIII. XIV. 



H M 0. 

Vidd. annotata in fine fragmm. Ominis. 



I D A. 

Festus v. Petulantes, Fragm. p. 88 ed. Dacer.: „Pe- 
tuiantes et petulci etiam appellantur, qui protervo impetu 
et crebro petunt laedendi alterius gratia. — Afranius in 
Ida: 

Nostrum fn conventum aut consessum, ludum 

lapsumque petulcum." 
Ida videtur corruptum esse. Bothius in eo latere putat Icta, 
quod interpretatur Ebria. Nisi fallor, inscripta fuit baec 
togata Ira, quod depravatum esse arbitror in Ita, idque in 
Ida. Expresserit autem Afranius Iram suam ex ^Ogyfj Me- 
nandri, cuius reliquiae minime repugnant fragmento posito. 



I M A v e l I M I. 

Vid. Inimicorum fragm. I. 



I N C K N D I U M. 

I. 

Nonius p. 78 ed. Merc. : „Blaterare, confingere per 
mendacia. Afranius — in Incendio : 

Illud memento, ne quid in primis blateres." 
blateres. Botbius blatis , baec annotans: „Non blatis, 
sed legitur vulgo blateres, quod versui non conveniens 
habendum est pro interpretatione vocis rarioris, qua et Plau- 
tus usus. Dictum autem blatis pro blatas, UQ/aixcog, sicut 
edim, edis, pro edam, edas, apud Sarsinatem; neque 
concedo viris doctis de forma blatire, sed blatero deri- 
vandumcenseo a blato, sicut lambero a lambo, Cf. Vossii 



«221 

Etymol. L. Ls v. blaterones." Fuerunt etiam ante Bothium inter 
Plauti interpretes, qui ita sentirent. Apud Afranium tamen fuisse 
obsoletum blatis, non credo. I)e metro cf. annott. ad Abductae 
fragm. 111. — In priinis, primnm, ab initio, ut explicut Bothius. 

11. 

Nonius p. 268 ed. Merc: „Coniicere, furari, auferre. 
Afranius in locendio: 

— Servus est mihi Nicasio 
Sceleratus, curiosus; is cum filio 
It coniicere ad nescio quid de ratiuncula. " 
Servus. Ven. I. II. Par. Serus. — Nicasio. Ven. I. II. 
Par. in cassio. Ald. Bas. Jun. in casio. — It. Sic Guliel- 
mius Verisimil. I. 2. Vulgo ei. — ad. Ven. I. II. ab ad. 
Gulielmius bac. — quid coniecerunt Stephanus, Junius, Gu- 
lielmius; unde fortasse bausit Mercerius. Olim vulgo quic- 
quid. — ratiuncula profectum est a Junio, probantibus 
recentioribus. Libri latratiuncula, vel etiam, teste Junio, 
latriuncula. Botbius: „Coniicere/' inquit, „videtur esse 
criminari, non furari, quod vult Non. ; ad significat propter." 
Puto, coniicere bic esse suspicari, collig-ere; ad secun- 
dum, ex. 

III. 

Nonius p. 270 ed. Merc: „Concedere, recedere vel 
cedere. — Afranius in Incendio: 

Atque etiam incendit hoc; procul concessero." 
Atque etiam incendit hoc Ald. Bas. Stepb. Atque 
baec etiam incendit boc Gulielmius Verisimil. I. 2, boc 
fragmentum comparans cum II., Atque eccum incedit^ 
hoc Lipsius Epistolrc quaest. II. 22 Atque ellam ince- 
dit buc Incedit buc Stepbanus quoque suspicatus erat. 
Botbius incendit haud dubie accipiendum esse dicit pro in- 
cenditur; quemadmodum activa nonnunquam usurpentur. For- 
tasse incendit sc flamma. 

IV. 

Nonius p. 392 ed. Merc: „Spissum significat tarde 
(tardum). — Afranius in Incendio: 

Itaque spissum fieri videtur; non possum domi 
Meum virum exspectare, quem mihi studeo iam- 

dudum dari. " 
Incendio. Ald. Bas. Steph. caedo. Inde error se propa- 



222 

g-avit, quasi Afranius Caedum fabulam scripserit. Vid. Func- 
cius de Adolesc. Lat. ling-. p. 97. Junius Elench. auctor. ad 
Non. p. 4 etiam cedo lectum esse pro Jncendio annotavit. 
Sic fere nasci potuit depravatio: in incendio, inceudio, 
in cendio, cendio, cedio, cedio, cedo, caedo. 
Quum autern Bothius Comicc. Lat. fragmm. p. 162 Stepha- 
uum subCaedonis nomine fragmentum posuisse dicit, parum 
attentus legit, quae apud illum exstant. — fieri videtur 
Both. Libri videtur fieri, quod versui non sufficit. Pro- 
ducitur prima syllaba verbi fieri, ut alibi quoque haud raro. 
— - possum. Ald. Bas. Steph. possunt. — Dari, obviam 
fieri, Bothio interprete. — Jn Ven. I. II. Par. frustra quae- 
runtur verba Afranius — dari. 

V. 

Nonius p. 473 ed. Merc. : „Exsecrarent. Afranius in 
Incendio : 

Experiurabant, exsecrabant se ac suos. " 

VI. 

Nonius p. 518 ed. Merc. : „Derepente. — Afranius in 
Incendio: 

Non usquequaque idoneum invenias locum, 
Ubi derepente, quum velis, facias lutum. " 
facias lutum. JJpsius Epistolic. quaest. V. 25 facias 
lucrum. Bothius, interpungens post facias: „Inepte libri 
sine distinctione facias lutum. Facere verbum nequam 
est, apud Petronium aliosque non infrequens; lutum inter 
convicia. Responderit baec aliquis de stupro se appellanti. 
Nisi scribendum sit — fac. lucrum." Neutra harum con- 
iecturarum apte quadrat in locum. Non dubito equidem, quin 
facias lutum dictum sit pro caces. 

VII. 

Priscianus VI. 8. 42. p. 697 ap. Putsch. : „Non est ta- 
men ignorandum, quod etiam hic puerus, hic et haec 
puer vetustissimi protulisse inveniuntur, et puellus puella. 
— Afranius in Incendio : 

O ptiere, puere, sme prospicere me mihi. " 
prospicere me. Sic Both. et I£rehl. e codd. Vulgo mi- 
nus concinne me prospicere. 



223 

Suetonius Neron, XI.: „Inducta est et Afranii togata, 
quae Incendium inscribitur, concessumque, ut scaenici arden- 
tis doinus supellcctilem diriperent ac sibi baberent. " Frag- 
menta non ita sunt comparata, ut inde iudicium de fabulae 
summa ferre possis. 



I N I M I C I. 

I. 

Nonius p. 306 ed. Merc: „Facessere est facere. — 
Afranius in lnimicis: 

— Multa atque molesta es. P6tin% ut dicta 

facessas?" 
in Inimicis. Ven. I. II. Par. Merc. in imis. Ald. Bas. 
Jun. imis. Steph. locum ex Imis affert. Nibil certius potest 
esse, quam veram scripturam esse eam, quam ex Junii con- 
iectura et Botbii exbibuimus: in inimicis, inimicis, ini- 
mis, in iinis, imis. Cautior igitur bic fuit Botbius, quam 
par est, quamque alias esse solet, quum fragmentum allatum 
sub Inimicorum nomine ponere dubitavit. — molesta es. 
Potin'. Sic Jun. marg\ Merc. Botbius. Ven. I. II. mole- 
sta es potiri. Par. Ald. Jun. molesta potiri. Bas. 
Steph. molesta res potis. — dicta facessas. Ven. I. II. 
dictis facesses. Par. dictus facesses. Bas. dicta fa- 
cesses. 

II. 

Nonius p. 477 ed. Merc: „Adiutatur pro adiutat. — 
Afranius in lnimicis: 

Haec, obsecro, igitur agite; ut me adiutemini." 

Haec Merc Both. hoc — agite omittunt Ven. I. II. Par. 
Ald. — ut me adiutemini. Sic Ven. I. II. et Par. Ald. 
ut me adiutamini. Recentiores et me adiutamini. 



L I B E R T U S. 



Nonius p. 150 ed. Merc: „Possestrix, a possidendo. 
Afranius in Liberto: 



Tui monilis possestricem. " — 



294 

in Liberto: Tui. Codd., quibus usus est Mercerius, Ven. 
I. II. Jun. marg. Aliber totus. Par. It liberus totus. 
Ald. Bas. Stepb. Jun. Aliber totius. Merc. in ordine Li- 
berto: Tius; idem in annott. Liberto: Tui. Botliius in- 
cidit in Aulo (vel in) liberto: Tui. Suspicati sunt etiam, 
quod vix operae pretium est afferre, Aequalibus. Totus, 
aliter eius, a libertate ius, a liberto eius. Scriptuin 
fuisse arbitror Afra. liberto etc, idque depravatum esse iu 
Afr. a liberto etc, quod babet cod. Guelpb. — monilis. 
Ven. I. II. Par. in ovilis. 

II. 

Nonius p. 307 ed. Merc: „Facessere significat rece- 
dere. — Afranius in Liberto: 

Nolo hic te videat: dominus est. Puer, fa- 

cesse hinc. " 

Versus est iambicus trimeter Iiypercatalecticus; siquidem recte 
una seric verba cum Bothio posuimus. In Titinii fragmentis 
plures eiusmodi versus reperiuntur; apud Afranium bic solus. 



M A R I T I. 

Nonius p. 507 ed. Merc : „0bedibo pro obediam. Afra- 
nius in Maritis: 

Meo ut obsequar amori ? obedibo tibi." 
Maritis. Junius Elencb. auctor. ad Non, scribendum putat 
Materteris, quum Materterae Afranii fabula saepius laudetur, 
Mariti semel tantum; quod levius est arg-umentum. — obse- 
quar. Merc male obsequerer. Botb. obsequaris. Faci- 
lius esset obsequare. Sed defendi posse videtur librorum 
lectio obsequar: Amor meus erg-a te me impellit, ut tibi 
obediam. 



MATERTERAE. 

I. 

Nonius p. 41 ed. Merc : „Sepiunt signifieat tenent, 
impediunt; dictum a sepibus, quae obiectae iter claudunt; 
unde et circumseptum dicitur. Afranius in Materteris: 

— Perii! lacrimae linguam sepiunt " 



22S 

n. 

Nonius p. 124 ed. Merc. : „Inibi pro sic et mox. Afra- 
nius in Materteris: 

— Postquam se vidit 

Inibi esse ingratam, parvulam sororibus com- 

mendat. 
Caecilius in Plocio: Liberne es? Non sum, verum ini- 
bi est. Pacuvius in Iliona: Profecto aut inibi est, 
aut iam potiuntur Frugum. " ing-ratam. Par. gna- 
tam. Vulgo gignatam. Junio et Mercerio scribendum vide- 
batur ig-notam. Botbius edidit: 

Postquam esse vidit inibi sese segregatam, par- 

vulam 

Sororibus commendat. 
Idem annotat: „Inibi valet in eo, inibi esse aliquid in 
eo esse, ut aliquid sis vel fias. Quae boc loquitur, tantum 
non segregata fuit a marito et parvula filia, quam propterea 
sororibus tradit commendatque. " Nonii quidem interpretatio 
vocabuli inepta est. In Caecilii loco inibi est manifesto signi- 
ficat prope est, ut fiam; in Pacuvii prope est, ut po- 
tiantur. Apud Afranium similiter inibi positum videtur pro 
iam iamque; ut Gell. I. 3: „Quum eum inibi mors occu- 
paret;" id est, quum prope esset, ut moreretur. Nec vero 
dicere licet cum Bothio inibi esse aliquid, quia inibi 
esse non perinde coniungitur cum nomine, ut in eo esse; 
quamvis buius significatio non abhorreat ab illius significa- 
tione. Ubicunque inibi est vel inibi esse legitur, aut ex 
antecedentibus aut ex sequentibus, ut in allatis Caecilii et 
Pacuvii locis, aliquid intelligendum est. Nec usquam ab eo 
pendet accusativus cum infinitivo, id quod putare videtur vir 
doctus. — Ingratam, minus acceptam. Gratum pro ac- 
ceptum de bominibus etiam alibi dicitur. Yidd. Lexica. 

111. 

Nonius p. 149 ed. Merc: „Panus, tramae involucrum, 
quem dimiuutive panuclam vocamus. — Tumor quoque ingui- 
num ex formae similitudine sic vocatur. Afranius in Mater 
tera: 

In liiguine plenam papulam, panum, tympanum." 

In inguine. Libri In quem; quod quin corruptum sit, non 
est quod dubitemus. Et sententiae et versui optime convenit, 
quod pro eo restituimus; etsi facilior sit mutatio in Inguen, 

15 



226 

quod et ipsum a sententia non abliorreat. Pienam, pure 
expletam, purulentam, vel mag-nam. Tympanum, quod 
propter similitudiuem cum aliis rebus varias babet sig-nifica- 
tiones, bic perinde, ut panus, pro tuberis g-enere positum vi- 
detur. Botbius haec sibi in mentem venisse dicit: „lnquam: 
plenam, papulam etc. , quae responderit interrogatus, qua- 
lem esse putet nescio quam mulierem. Pleuam, saburratam 
ac stolidam, quemadmodum Lucil. dixit plenum rusticum. 
Vid. Parei lexicon Plaut. v. dentes blenni. Nisi ponendum 
sit blennam, filtvvav , f.iv£av , xogv^av (cf. Voss. Etymol. 
L. L. v. blennus), ut bic quoque res pro persoua dicta sit, 
sicut in sequentibus, in quibus papula est papuiis obsita, 
panum tuberculi g-enere illo, quod panus dicitur, laborans; 
denique tympanum tympanotriba, ut cum Plauto loquar; 
quae omnia ad contemtum derisionemque pertinent. Cf. Pri- 
vigni 2 (apud nos quoque II.)." In quibus non video quid- 
quam, quod probari possit. 

IV. 

Nonius p. 267 ed. Merc. : „Coniicere, agere. Afra- 
nius in Materteris: 

— Causam coniicere hodie ad te volo. 
Ambon' adestis? Profuturos arbitror." 
ad te. Turnebus Advers. XXIV. 46 apud te, et XXVIII. 
15 hic apud te. — Ambon'. Ven. I. IJ. Par. ambos. 
Ald. Bas. Steph. Juu. ambo. — Ex Botliii explicatione ad 
te valet apud te. Fortasse tamen causam coniicere ad 
aliquem idem fere significat, quod verba coniicere vel 
simpliciter coniicere cum aliquo. Cf. Incendii fragm. II., 
Simulantis III. et IV. 

V. 

Nonius p. 392 ed. Merc. : „Spissum significat tarde (tar- 
dum). — Afrauius — in Matertera: 

— Q,uod defessa exspectando domi 
Sedi, quod spisso venire visus est mani mihi." 
exspectando. Bas. expectant. Steph. exspectans. — 
quod. Both. quoad. — visus Both. Vulgo visum. — 
est mani mibi. Ald. Bas. Stepb. est mihi, omisso mani. 
— In Ven. I. II. Par. desiderantur verba in Matertera etc. 

VI. 

Nonius p. 514 ed. Merc. : „Largitus pro large. Afra- 
nius in Materteris: 



227 

ftuid fstuc est? quid fles? quid lacrumaslargitus? 

Proloquere. " — 
istuc. Ven. J. II. Par. istud. — Proloquere Botliius 
omisit, fortasse, ut tacitus, ita imprudens. 

VII. 

Charisius II. p. 180 ap. Putscli.: „Ilicet pro nunc. 
Afrauius in Materteris , quum quis balbum supra modum dis- 
serere conantem laudaret: 

— An tu eloquens llicet? 

id est, subito, aut extemplo." Vulg-o male leg-itur: „Mater- 
teris: Quum is Balbum supra modum disserere co- 
nantem laudaret, an tu eloquens ilicet;" quasi verba 
Quum is — ilicet omnia Afranii sint, in cuius fragmeuta 
etiam Stephanus ea retulit. Correxit locum Botbius. Nibil 
autem inest laudis in Afranii verbis, quod vult Sosipater; 
nisi quis scribendum existimet Ab! tu eloquens ilicet. 

VIII. 

Festus v. Nenia, Frag-m. p. 2 ed. Dacer. : „Nenia est 
carmen, quod in funere laudandi gratia cantatur ad tibiam. 
(Quod vocabulum Afra)nius in Ma(terteris posuit: 

Neniam autem inter exse)quias canti(tabant.)" 
Lacunas explerunt editores. Neniam autem inter etc. 
Sic Fulv. Ursinus. Scalig-er Naeniam inter etc. Botbius 
Neniam autem cantitabant inter exsequias. Trans- 
positione eorum, quae non deleta fuerunt, quum lacunae fa- 
cile alia ratione expleri possint, abstinendum videtur, Versum 
sic facere possis: 

Illae aiitem neniam fnter exsequias cantitant. 



Materterae haec fabula inscripta fuisse videtur, non 
Matertera, ut concludere licet ex fragm. II. Pluribus etiam 
locis Materteris legitur, quam Matertera. Eandem scri- 
pturae varietatem esse apud Attam, supra vidimus. 



MEGALENSIA. 

Nonius p. 515 ed. Merc: „Saniter. Afranius in Me- 
galensibus : 

Adesto, assentio, te amare me, adorare saniter." 

<5* 



228 

Adesto. Steph. Adeste. — amare. Jun. marg. Merc. 
11011 amare. — adorare saniter. Jun. marg. at ado- 
rare saniter. Merc. adorare ac saniter. Taubmannus 
ad Plaut. Curc. I. 1. 70, Barthius Advers. XXXII. 13 ado- 
rare suaviter. — Palmerius in Spicileg. , Grut. Thes. crit. 
T. IV. p. 781, liaec finxit: Adest: eat st: sentio te 
amare me, adorare saviter. Palmerio et Taubmanno 
adorare est salucare, Barthio deosculari. Bothius: „Mega- 
lensium," inquit, „fragmentum sic olira se videtur habuisse: 
Adesto. Adsentio, Te nunc am. me, adorare; at sa- 
niter, h. e. ita ut sanum decet. Saepe mixta in codicibus 
nunc et non." Suspectura est autem vocabulum non; su- 
spectum etiam at vel ac. Utrumque ex Junii coniectura vi- 
detur iluxisse. Facillima mutatione atque optima sententia 
hoc modo eraendabis: 

At esto: assentio, te amare me, atque orare 

saniter. 

Ex atque orare ortum ac orare, inde adorare. Sani- 
ter tantum ad orare pertinet, non item ad amare. 

Meg-alensia etiam Attae laudatur fabula. Cf. annotata 
ad Compitalium frag-mm. in fine. 



NEAERA, NERARIA. 

Vidd. annott. ad Ominis fragm. VII. 



NOMEN, NOMIUS, N0M02. 
Vidd. annott. ad Tituli fragm. 



OBOLOSTATES. 

Obolostaten inter Afranii fabulas enumerat cum Christo- 
phoro Wasio Fabricius Bibl. Lat. IV. 1, Festum auctorem 
laudans. Commemoratur a Festo aliisque Caecilii Obolostates, 
non Afranii. 



229 

M E N. 

I. 

Nonius p. 64 ed. Merc. : „Praeclavium, pars vestis, 
quae ante clavum texitur. Afranius in Homine: 

Tertiuin diem praeclaviuin unum texere." 

II. 

Nonius p, 78 ed. Merc: „Bacillum, . — Afranius in 
Homine: 

Bacillum delicatum corneolum poscit. " 
in Homine. Cod. Guelph. Ven. I. II. Par. Ald. hominem. 
Bas. Homines. — delicatum. Par. delegatum. Vulgo 
deligatuin, quod corrigens Bothius: „Baculum, a inquit, 
„deligatum corneum quid sibi velle dicam, nescio; quid sit 
delicatus, facile intelligo. Plinius Hist. nat. 11, 45: Apud 
nos in laminas secta (cornua) translucent, atque 
etiam lumen inclusum latius fundunt; multasque 
alias ad delicias conferuntur etc." — poscit. Bp- 
thius: „Poscit versui non congruit; congruit antiquum pro- 
cat, quod illo haud dubie sunt interpretati. " Paucissimi 
apud Nonium reperiuntur loci, qui per iuterpretationem depra- 
vati esse videntur; et poscit congruit iamb. trim. claudo, 
cuiusmodi versus Afranium non fecisse, nondum est demon- 
stratum neque potest demonstrari. Nihil facilius est, quam 
transponendis et permutandis vocabulis prorsus alia metra 
poetis tribuere, quam quibus ipsi usi sint. Quare satius est, 
modo in aliquod metrura quadrent neve corruptela manifesta 
sit, ita verba servare, ut legantur. Fortasse etiam haec ex 
duobus versibus tracta sunt. Cf. Abductae fragm. III. ibique 
annotata. 

III. 

Nonius p. 96 ed. Merc. : „Datatim, id est, invicem 
dando. — Afranius in Homine: 

Datatim uxorem ut ludas. 
Pomponius in Adelphis: Q,uod ille dixit, quum datatim 
in lecto tecum lusi." Perottus Cornucop. v. Datatim: 
„Datatim ludere est mutuo coitu uti, quasi darc alteri, quod 
alter det sibi." Usitatius vero et proprie dicebant pila da- 
tatim ludere. Unde Taubmannus ad Plaut. Truc. IV. 1. 
8 cum Palmerio in Spicileg. , Grut. Thes. crit. T. IV. p. 707, 
Afranii locum interpretatur uxorem tuam vulges, ut alter 



230 

interlocutor tamquam de pila loquatur. Quae interpretatio si 
vera esset, scribeudum esset uxore pro uxorem. Videtur 
autem potius uxorem datatim ludere idem esse, quod 
cum uxore datatim ludere. 

IV. 

Nonius p. 218 ed. Merc. : „Purpurissum genere ncutro. 
Afranius in Homine : 

Cedo purpurissum. " 
Ven. I. II. Par. Steph. non habent locum. — Plautus Mostell. 
I. 3. 104: „Tum tu igitur cedo purpurissum. " 

V. 

Nonius p. 359 ed. Merc: „Offendere, invenire. — 
Afranius in Horaine: 

Ea memoriter, quum venero, tum confecta ut 

offendam. " 
Ea. Ven. I. II. Par. et. — tum versus gratia inserui. Verba 
enim ita sunt comparata, ut iamb. tetram. cat. prodant. — 
confecta. Veu. I. II. Par. confectam. — Memoriter 
confecta sing-ulari ratione dictum est; idque significare vi- 
detur sine ulla alia, atque solius memoriae ope 
confecta. 

VI. 

Nonius p. 375 ed. Merc. : „Pariter, similiter. Afranius 
in Homine: 

— Tibi 
In utraque parte poilet et pariter potest. " 

VII. 

Noniusp. 421 ed. Merc: „Cupido et amor idem signi- 
ficare videntur; et est diversitas. Cupido enim iuconsideratae 
est necessitatis , amor iudicii. — Afranius in Homine: 

— Amabit sapiens, cupient caeteri." 
Homine. Jun. marg. Omine. — In Ven. I. II. Par. non 
reperiuntur verba Afranius etc Laudat autem poetae verba 
allata, non addito fabulae nomine, Appuleius Apolog. 420, 
ubi nonnulli codd. pro amabit ostendunt amabis. Apud 
Servium porro ad Virg. Aen. IV. 194 haec exstant: „Cupi- 
dinem veteres immoderatum amorem dicebant. Afranius Ne- 
raria: Alius est amor, alius cupido; amant sapien- 



231 

tes, cupiunt caeteri." Pro Neraria Vossius coniecit 
Cinerario, Burmannus edidit Neaera. Quod autem ad 
verba, ex Afranio posita, attinet, Burmannus, probante Bo- 
thio, ei vindicat tantum ea, quae apud Nonium legimus. Ne- 
que sane est, quod dubitemus, quin Nonii scriptura verior 
sit; et videtur omnino Servii locus maxime turbatus. Certe 
piobabile non est, Nonium, qui probaturus erat ex veteribus 
scriptoribus, discrimen esse inter amorem et cupidinem, si 
apud Afranium legisset Alius est amor, alius cupido, 
non baec quoque exscripturum fuisse. Neque titulo Neraria 
vel Neaera quidquaui tribuerim; praesertim quum alibi nus- 
quam apud bunc scholiastam, etsi aliquoties Afranius ab eo 
laudatur, fabularum Afranianarum nomina commemorentur. 

VIII. 

Nonius p. 518 ed. Merc. : „Derepente. — Afranius 
in Incendio — . Idem in Homine: 

Atque ilie derepente in iumentuni exsilit. " 

IX. 

Nonius ibidem: „Et: 
Contendit oculos; derepente abit celo. " 
In librk coaluerunt haec duo exempla, quae distinguenda esse 
primus vidit Lipsius Epist. quaest. V. 25, inter utrumque in- 
serens Idem. Saltem scribendum erat Item; sed Et in tali- 
bus Nonio est usitatius. Mercerius ea distiuxit asterisco, 
quem Botbius retinuit. — abit. Bentleius ad Horat. Epist. I. 1. 
28, Both. abiit. — celo. Ald. Bas. coelo. Steph. Jun. caelo. 
Lips. Merc. Bentl. Both. celox. Ven. I. II. Par. haec exempla 
non habent. Mercerius e Lipsii coniectura edidisse videtur ce- 
lox. Ad librorum autem scripturam, caelo vel coelo, pro- 
pius accedit celo; quumque eam vocabuli formam etiam ali- 
bi, Isidor. Grig. XIX. 1, reperiamus, non dubitavi istud re- 
stituere. Firmatur igitur etiam quodammodo Isidori locus, 
unde nonnulli minus usitatam formam exturbarunt, hoc Afranii. 

X. 

Priscianus VI. 7. 36. p. 694 ap. Putsch. : „Ipsi pro 
ipsius. Afranius in Homine : 

Ipsi me veUe vestimenta dicito." 
dicito. Unus cod. Krehl. dicite. — Cf. Suspectae fragm. X. 



232 

XI. 

Priscianus X. 4. 24. p. 890 ap. Putsch.: „Scindo scidi. 
Vetustissimi tamen etiam sciscidi proferebant. — Afranius 
tnore antiquo dixit in Homiue: 

— Satis fortiter, Paulla, vestras 
Sciscidistis colus. " 
Paulla. Libri depravate paulo. Both. palo. 

Omen fabulam inscriptam fuisse censenti Bothio non 
possum quin adstipuler, quum fere legatur Afranius ia Ho- 
mine secundum medii aevi pronuntiutionem; etsi aliter iudi- 
carein, si demonstrari posset, verum vidisse Heringam Obser- 
vatt. crit. XXIX. p. 257, quum incidit in opinionem, fuisse 
aliquam fabulam Graecam, quae inscripta fuerit ^v&qwtioq. 
Hadr. Junio Elench. auctor. ad Non. p. 4 adeo placuit illud 
Homine, ut non solum, ubicunque ex Omine afFerretur 
Afranii auctoritas, sed etiam pro Crimine sic scribendum 
putaret. In frag-mentis prorsus nihil video, quod ad indagan- 
dum titulum faciat. 



PANTALEUS. 

I. 

Charisius I. p. 95 ap. Putsch.: „Ambos. Terentius in 
Adelphis (V. 9. 5): Usque a pueris curavi ambos se- 
dulo. — Idque Helenius Acron sic oportere dici in eadem 
Terentii fabula disputavit, Verriumque dicit errare, qui putat, 
hoc ambo dici debere. Indifferenter autem locutos veteres, 
uberiora dabuntur exempla. Afranius in Pantaleo: 

Contemnes? inquit, Liber natus est. Ita mater 

eius dixit 

In Gallia, quum ambos eaierem. " — 
Contemnes. Libri Contemnens (Contemnes). Both. Con- 
temnis. — emerem. Both + emo. — Gallia hic disylla- 
bum est; ut nudius multaque alia, his similia, haud raro. 

II. 

Charisius ibidem: „Item idem in eadem: 
Sed eccos ambos. " 



233 

in. 

Idem ibidem pergit: „Qui autem cum Heleuio faciunt, 
hanc afferunt causam, quia omnis accusativus numeri pluralis, 
exceptis neutralibus et inonoptotis, s littera finiri debet, quon- 
iam et bas ambas, ut doctas, pictas, bos item am- 
bos, ut doctos, pictos, par erit dicere. Ambo. Afra- 
nius in Pantaleo: 

— Revocas nos ambo ad proelium." 

Pantaleus est nomen inauditum. Quare Hadr. Junius 
Elcncb. auctor. ad Non. p. 4 et Bothius suspicati sunt, pro 
Pantaleo scribendum esse Pantaleonte. Sed reputasse 
non videntur viri docti, Afranium esse tog-atarum scriptorem, 
cui, nisi certa testimonia id postulent, fabulam, Giaeco no- 
mine inscriptam , tribuere non liceat. Quid mibi sentiendum 
videatur de hac inscriptione, dicam ad Prosae fragmin. 



P A T E L L A. 

Priscianus III. 4. 22. p. 607 ap. Putsch.: „In timus 
desinit unum anomalum, optimus, et ab adverbiis sive prae- 
positionibus derivata haec: intra interior intimus, ultra 
ulterior ultimus, citra citerior citimus. — Afranius 
tamen etiam positivum eius, Clter, protulit in Patella, teste 
Aruntio. " — Patella. Nonnulli codd. Krehl. et edd. Ven. 
patellea. Unus cod. Krehl. Patellecta. 



P M P A. 

I. 

Charisius I. p. 77 ap. Putsch.: „Cliens communis ge- 
neris. Invenimus taraen et clientam apud Afranium in 
Pompa: 

lnterim tua clienta. " 

II. 

Nonius p. 111 ed. Merc: „ Fluctuatim, iactanter et 
solute. Afranius in Pompa: 

— Tene tu ! In medio nenio est. Magnifice volo, 
Fliictuatim, fre ad illum. Accipite hoc! Tege 

tu et siistine. " 



234 

ire ad. Par. adire. Fortasse scribendum adire ad, ut 
liquescat Fluctuatim. — Accipite. Ald. Bas. Steph. Jun. 
accipe. — Tege tu. Bas. Stepb. Jun. tegmen tu; unde 
Taubmannus fecit tegmentum. — etsustine. Both. ac 
sustine. — Bothius explicat: „Tene videtur valere Tcne 
seu Contine te, Tace. Verba Accipite hoc servis dicun- 
tur, quibus ille togam tradit vel pallium, ut expeditior sit ad 
pug-nam. Cf. interpp. Terent. ad Eun. 4, 6, 31. Tege, 
defende me." Crediderim potius, meretricem haec dicere 
ancillis, se parantcm, ut splendido ornatu amatorem conve- 
niat; quae opinio mihi etiam inscriptione Pompa firmari vi- 
detur. Apud Terentium Heaut. IV. 4. 17 meretrici haec di- 
cuntur: „Transeundum nunc tibi ad Menedemum est, et tua 
pompa eo traducenda est." 



P R 1 M U S. 

Vid. Promi fragm. III. 



P R I V I G N D S. 

1. 

Nonius p. 3 ed. Merc: „Velitatio dicitur levis conten- 
tio, dicta ex congressione velitum. — Afranius in Privigno: 

— Interea verba iactare et labris 
Inter se velitari, velificarier." 
Privigno. Ven. I. II. Ald. Merc. privigna. — et labris 
Inter se. Lipsius Variar. lect. III. 15 inter se et labiis. 
— velitari, velificarier. Lipsius, a quo non discrepat 
Bothius, velitari. Carrio Emendatt. II. 16, probante Mer- 
cerio, velitarier. Carrio dicit, in codicibus et antiquis 
editionibus non reperiri velificarier; quod verum non est. 
Botliius cum Mercerio vocabulum pro interpretatione accipit. 
Equidem non intelligo, qui hoc vocabulum ex interpretatione 
oriri potuerit; et versus testis est, recte se habere vulgatam 
lectionem. Velificarier, vela intendere, sc. in adversarium, 
adversarium oppugnare. 

II. 

Nonius p. 21 ed. Merc: „Caries est vetustas vel pu- 
trilago; unde cariceum veteres dixerunt. — Afranius in 
Privigno : 



235 

Nenio flla vivit carie curiosior. " 
curiosior. Sic Jun. marg-., Gulielmius Verisimil. III. 8 e 
libro ins., Merc, Bartliius Advers. XXI. 10 , Botb. Edd. ante 
Merc. cariosior, adversante metro. — Caries, senex vel 
anus, Bothio interprete. 

III. 

Nonius p. 28 ed. Merc. : „Flagriones dicti servi, quod 
flagris subiecti sunt; ut verberones a verberibus. Afranius 
in Vopisco: Tu flagrionibus * Privigno: 

luciinditatis pliis inest in te mihi, 
Quain coinmercatis conquisite ediilibus. " 
Mercerius: „Flagriones) sine dubio lacuua est. Et edu- 
lia in altero loco e Privigno Afranii observaverat, quae nota 
excidit. " Lacunam etiam Junius animadverterat. — inest 
in te. Cod. Guelph. est in te. Ven. I. II. Par. est vitae. 
— conquisite recentiores offeruut ex Stephani emendatione. 
Ven. I. II. Par. consequite. Ald. Bas. Steph. conquisi- 
tae. — Pronuntiare haec videtur parasitus. 

IV. 

Nonius p. 33 ed. Merc: „Serium, triste et quasi sine 
risu. M. Afranius in Privigno: 

Non ego te novi tristem, acerbum, seriuin?" 

acerbum Jo. Val. Franckio debeo. Libri servum. Guliel- 
mius Verisimil. III. 8 torvum, vel cum Stewechio saevum. 
Oudendorpius ad Appuleii Apolog. 413. p. 400. b. severum, 
quod optimum esset, si metro melius couveniret. Bothius edi- 
dit serum, facili quidem inutatione, sed, ut videtur, parum 
apta seutentia. Acerhura, cuius loco fortasse antea secun- 
dum pronuntiatiouem monachicam scriptum fuit acervum, 
quod deinde in servum transiit, et sententiae et metro est 
accommodatissimura. Cicero ad Quint. fr. I. 1. 7: „Haec il- 
lius severitas acerba videretur, nisi raultis condimentis huina- 
nitatis teraperaretur. " Ovidius Trist. V. 8. 17: „Sed modo 
laeta manet, vultus modo sumit acerbos. " 

V. 

Nonius p. 76 ed. Merc: „Adquo pro quantum. Afra- 
nius — in Privigno: 

Ni tantum amarem talem tam merito patrem, 
Iratus essem, adquo liceret." — 



236 

tantum. Ven. I. II. Par. tuum. — • Iratus — liceret. 
Sic Gulielmius Quaest. in Plaut. Aulul. I., Merc, Both. Cod. 
Guelph. et edd. ante Merc. miratus — licere. Guliel- 
mius 1. c. : „Dicit honestissimus adoiescens, se nisi tam be- 
nignum patrem nimiopere amaret, irasciturum illi fuisse, et 
irae tamen temperamentum adhibiturum. " ldem ibidem: 
„Afranius extulit adquo, quod nos usitatius quoad. non 
enim ea vox nova est, ut Nonius putuvit, sed inversione no- 
vata." 

VI. 

Nonius p. 125 ed. Merc: „IntolerabiIis, id est, qui 
tolerari non possit. Afranius in Privigno: 

— Quod si fecfssem paullo saepius, 
Didicisset ferre et non esse intolerabilis." 

Didicisset. Cod. Guelph. Ven. I. II. Par. Ald. didicit 
esse is. Bas. Steph. didicisset id. Jun. Merc didicis- 
set is. Correxit Bothius. 

VII. 

Nonius p. 215 ed. Merc: „Obsequium neutro geuere 
habetur. — Obsequela feminino. Plautus in Asinaria (I. 
1. 50): Qui mi auscultabunt, facient obsequentiam. 
Turpilius in Epiclero: Sed nequeo ferre hunc diutius 
errare et conqueri, nec esse suae obsequelae. Idem 
in Thrasyleonte : Quum interea nihil quidquam ame 
est praemii, neque erat tuae benignitatis atque 
obsequelae. — Afranius in Privigno: 

Quam niihi sit grata illius obsequentia. " 
illius. Cod. Guelph. Jun. Merc ipsius. — obsequentia. 
Bothius: „Ubique (apud Nonium) legitur obsequela, lapsu 
frequente librariorum , de quo cf. Plauti interpp. ad Asin. 50." 
In Plauti loco et Afranii scribendum esse metri gratia obse- 
quentia, nemo facile negabit. Turpilii loci fortasse sic 
restituendi sunt: 

— Sed nequeo ferre, errare hunc diutius 

Et conqueri, non me esse suae obsequentiae. 
Et: 

Quum interea nil quidquam a me est praemi, ne- 

que tuae 

Benignitatis erat atque obsequentiae. 
Bothius edidit: 



257 

— Sed nequeo ferre, 
Diu hunc errare et conqueri, neque est tuae ob- 

sequelae. 
Et: 

Cura interea nil quidquam est a me neque erat 

tuae 
Benignitatis praemi atque obsequentiae. 
Certe in omnibus exemplis idem vocabulum est restituendum. 
— In Ven. I. II. Par. haec desiderantur. 

VIII. 

Nonius p. 219 ed. Merc. : „Paratus generis masculini, 
paratio feminini. Afranius in Privigno: 

Silentio opus est; nulla inest paratio." 

IX. 

Nonius p. 235 ed. Merc: „Aequales — aequaevi. — 
Afranius in Privigno: 

— Novi amicum atque aequalem meum." 

X. 

Nonius p. 246 ed. Merc: „Auscultare, videre, spe- 
ctare. Afranius in Privigno: 

— Videt ludos; hmc auscultavi procul." 
Videt. Jun. marg. video. Merc in annott. Vide ut. Both. 
Vidi et. Et sententiae et metro optimum esset: A. Vidi- 
sti ludos? B. Hinc etc 

XI. 

Nonius p. 308 ed. Merc: „Frigit correpta prima syl- 
laba significat erigit — Frigere et frigutire est cum 
sono subsilire. — Afranius in Privigno: 

Occasionem nacta mulier involat 

In collum, plorat, orat; occurrit nepos 

Pausillus; neptis porro de lecto frigit." 

Occasionem nacta. Sic Merc in annott. , Oudendorpius 
ad Appuleii Metam. VI. 116. p. 398. a., Bothius. Edd. ante 
Merc Occasione certa. Merc Occasionem cartha. 
Oudendorpio teste in libris mss. pro nacta est carta vel 
cartha. Bothius: „Scriptum forte canta pro nacta, sicut 
alibi geret pro reget et similia, in hoc porro degenera- 



238 

vit." — ln praepositioncin Oudendorpius secundum plures 
libros uiss. el nescio quas antiquas edd. expungendam opina- 
tur, quam metri gratia servandam esse apparet. — occurrit. 
Both. adcurrit, quod non est necessarium. Saepius etiam 
occurrere idem fere valet, quod accurrere vel accedere. 
Caesar de Bello Gall. IV. 26: „Pugnatum est ab utrisque 
acriter; nostri tamen, quod neque ordines servare, neque fir- 
miter insistere, neque signa subsequi poterant, atque alius 
alia ex navi, quibuscunque signis occurrerat, se aggregabat, 
magno opere perturbabantur." Livius XXXIX. 6: „Jam con- 
sularium comitiorum appetebat tempus; quibus quia M. Aemi- 
lius, cuius sortis ea cura erat, occurrere non potuit, C. Fla- 
minius Romam venit." — Pausillus. Stepb. Jun. Pauxil- 
lus. Jun. marg. Pusillus. „PausilIus," inquit Mercerius, 
„antiqua scriptura est pro pauxillus." 

XII. 

Nonius p. 333 ed. Merc. : „Lustra etiam hipanaria di- 
cuntur. — Afranius in Privigno: 

Uxorem quaerit firmamentum familiae: 
Scias, abesse ab liistris ingenium procul. " 
ab lustris. Sic Ven. I. Merc. Botb. Codd. Merc. ab in 
lustris. Ven. II. ab illustris. Vulgo ab iis lustris. 

XIII. 

Nonius p. 342 ed. Merc: „Mactare malo afficere 
(Mactare malo malo afficere?) significat. — Afranius in 
Privigno : 

'A fulica peristi paene. Di te mactassint malo ! u 
peristi paene Both. Vulgo paene peristi, imperfecto 
versu. — In Ven. I. II. Par. desiderantur Afranius etc. — 
A fulica, vnb nwvyyog. 

XIV. 

Nonius p. 352 ed. Merc: „Numero significat cito. — 
Afranius in Privigno: 

Niimero inepti pertimuistis cassam terriculam 

adversari. " 
pertimuistis. Ven. I. II. Par. pertimuisti. — Numero 
in boc Afranii loco videtur esse nimium cito. Cf. Simu- 
lantis fragm. IX. et Suspectae IX. 



239 
xv. 

Nonius p. 407 ed. Merc: „Tenacia, parsimonia. Afra- 
nius in Privigno: 

Vixisti tristis, durus, difficilis, tecax." 
tristis perperam omittunt Ald. et Jun. 

XVI. 

Nonius p. 409 ed. Merc: „Triste, severum. C. Afra- 
nius Privigno. * de officiis libro primo (Cic de Off. I. 30) : 
In eius familiari Scipione ambitio maior, vita 
tristior. " C. Afranius etc Sic Merc Ed. Jun. Afra. 
Privigno: M. Tull. de offi. etc In antiquioribus edd. 
haec non exstant. Mercerius: ^Afjranius Privigno) locus 
deest; omissa integra linea ab exscriptore negligentissimo. 
potes supplere ex ipso Nouio (fragmm. IV* XV.): 

Vixisti tristis, durus, difficilis, tenax. Item: 
Non ego te novi tristem servum serium?" 

XVII. 

Nonius p. 434 ed. Merc: „Profesti et festi dies 
discernuntur sic: profesti sunt a festivitate vacui. Afranius 
in Privigno: 

Quae festi facere nos solemus die, cotidiano 
opere promiscit omnia, aeque profesto conce- 
lebras focum." 
Sic baec edidit Mercerius, in annotatis festo scribi iubens 
pro festi. Steph. festis. Jun. festivo. — facere nos. 
Ven. I. II. Par. facere. Ald. Bas. Steph. Jun. nos facere. — 
die. Par. Ald. Bas. Steph. de. — promiscit. Ven. I. II. 
promiscuet. Par. Ald. Bas. Steph. Jun. promiscue. Jun. 
marg. promisces. — omnia omittuot Ven. I. II. Par. Ald. 
Bas. Steph. — aeque. Ald. Bas. Steph. atque. — pro- 
festo. Ven. I. II. profecto. — ApudFestum v. Profesti 
dies, Fragm. p. 19 ed. Dacer. haec exstant: „Profesti 
dies di(cti, quod sint procul a religione nominis) divini. 
Caecilius in . . . (quod facimus profesto, feci)sti tan- 
tundem (festivo die. item Afranius) in Privigno. ae(que 
profesto, contra cum celebras)." Uncinis inclusa a 
Fulvio Ursino sunt expleta. Scaiiger ad h. Festi 1. corrigit: 

Quae nos solemus facere festivo die, 

Quotidiano opere promisces omnia. 

At quae profesto, contra: cum celebras focum. 



240 

Pari ratione Bothius, mutato tantum promisces in per- 
misces et cum celcbras in concelebrans. Quae ut ad 
metrum optima sint, tamen dubitandum videtur, num Afranius 
festivo die dixerit pro festo die. Nam etsi manifestum 
est, festivum derivatum esse a festo, tamen non quivis dies 
festus etiam festivus est, sicut non omnes festivi dies etiam 
festi sunt. Dies festus tantum indicat aliquod tempus, ubi 
vcl sacrificia fiunt vel ludi instituuntur vel aliud quid celebra- 
tur; dies festivus is est, qui liilarius et iucundius, quam cae- 
teri, transigitur. Qui futuri sint dies festi, scmper scimus; 
qui futuri sint dies festivi, saepe ignoramus; quoniam ilii legi- 
bus sunt constituti et ad totum populum pertinent, hi occa- 
sione vel paucis vel multis hominibus proferuntur. Propterea 
autem festivum, unde deducitur festivitas , hauc habet sig-nifi- 
cationcm, quod, ut recte observarunt, diebus festis omnia 
laetiora atque hilariora apparere solent. Hanc vero ob cau- 
sam etiam fieri potuit, ut omnino dies festi festivi appellaren- 
tur; quod tamen num factum sit, dubium est, quia eius rei 
certa excmpla, quod sciam, apud scriptores non reperiuntur. 
Recte tamen festivitatem pro celebratione festi ponas. Cf. 
Lexica. In Afranii loco illud festivo die incertius reddi- 
tur etiam eo, quod Nonius scripsit Profesti et festi 
dies discernuntur etc. Nam hoc unum tantum affert 
exemplum, et, si ibi legisset, quod restituendura putaut, 
probabile est, eum scripturum fuisse Profesti et festivi 
dies etc. Porro vocabulum aeque, quod apud Festum 
quoque cognoscimus, exturbandum non videtur. Totum autem 
locum sic fere scribendum arbitror: 

Quaequae festo solemus facere nos die 5 
Quotidiano permisces opere omnia; 
Aeque profesto concelebras fociim tuum. 
Ad sententiam bene Mercerius : „ Festo die concelebratur focus 
venerandis numinibus: profesto cotidianum opus fit, at hic 
promiscebat orania, cotidianum opus festo die faciens, sacrum 
profesto." Caecilii versum apud Festum, quamvis dubitanter, 
sic restituas: 

Quod facimus profesto, fecisti tantundem 

festo die. 

XVIII. 

Nonius p. 488 ed. Merc: „VuIgariam pro vulgarem. — 
Afranius in Privigno: 

Dehinc temeritatem repudio vulgariam." 



241 
xix. 

Nonius p. 493 ed. Merc. : „Poematorum pro poema- 
tum. Afranius in Privigno: 

Poematoruin non bonorum." 

XX. 

Nonius p. 503 ed. Merc: „Fervit pro fervet. — Afra- 
nius in Privigno: 

Hoc potius : hoc nunc fervit animus ; hoc volo." 
Afranius in Privigno. Ven. I. II. Par. Pompo. in pri- 
vigno. Sed ibi linea excidit. — nunc. Ven. I. II. Par. 
naturae. — animus; hoc. Sic Jun. marg. Merc. Both. 
Edd. Veu. I. II. Par. auris hoc. Ald. minus, hoc. Bas. 
Steph. Jun. minus, haec. 

XXI. 

Nonius p. 512 ed. Merc: „Duriter pro dure. — Afra- 
nius in Privigno: 

Vivax vetus quam duriter nunc consulit o 

tergo meo ! " 

Vivax. Junius legendum putat bibax. — quam. Ven. I. 
qua. — consulit o. Ven. I. II. Par. consulto. Ald. Bas. 
Steph. Jun. consulito. Merc Both. consulo. Junius con- 
iecit consulis. 

XXII. 

Nonius p. 513 ed. Merc: „Hilare. — Afranius in 
Privigno : 

— Et propter patruelem tuam 
Constituit hilare anhelans, deiecta coma." 

hilare anhelans. Ven. I. II. Par. anhelans hilare. — 
Constituit. Palmerius in Spicileg., Grut. Thes. crit. T. IV. 
p. 853 , Ut constitit. — deiecta. Ven. I. II. Par. de- 
lecta. Both. disiecta, monens, disiici comas sive capillos. 
Quod quamvis verum sit, tamen etiam deiici coma dici 
potest. Tacitus Ann. XIV. 30: „Stabat pro littore diversa 
acies, densa armis virisque, intercursantibus feminis in modum 
Furiarum, quae veste fcrali, crinibus deiectis, faces praefere- 
bant." In quibus contra codicum auctoritatem verba crini- 
bus deiectis male turbantem Acidalium non defuerunt qui 
notarent. Caeterum etiam discrimen est inter comam dis- 

16 



242 

iectam et deiectam. Coma disiecta est in diversas partes 
iacta, dispersa, dissipata; deiecta deorsum missa vel, ut inter- 
pretatur Ernestius, fluens, non collecta in nodum. 

XXIII. 

Festus v. Sexus, Fragm. p. 67 ed. Dacer.: „Sexus 
(Fragm. Secus) aliter significat sexu, natura liabituque, ex 
Graeco, quam illi vocant \%iv. Afranius in Privigno sic ait: 

Orbiis virili sexu adoptavit sibi." 
virili sexu. Steph. cum antiquioribus edd. virilis sexus* 
Scaliger virile sexu. Both. virile secus. Apud Festum 
Scaliger scribendum putavit: Scxus, aliter sexu, natura 
babitusque etc. ; Dacerius: Sexus aliter sexu, signi- 
ficat naturam babitumque etc; Botbius: Secus Aliter 
significat et Sexum, naturam babitumque etc. Sed 
est locus interpunctione sanandus: Secus aliter signifi- 
cat. Sexu, natura babituque etc. Perperam hic duo 
lemmata in unum coaluerunt. In Afranii autem versu ad 
adoptavit intelligendum est adolesceutem. 



Quod ad argumentum attinet fabulae, rixam fuisse inter 
vitricum et privignum coniicio ex fragmm. I. II. IV. VI. XV. 
XXI. ; et oppositum fuisse privigno, male morato, filium adopta- 
tum, bene moratum, tum ex his, tum ex V. VII. XII. XXIII. 
Caeterum titulus monet de Titinii Privigna, quae fortasse 
ansam dedit Afranio Privigni scribendi. 



P R D I G U S. 

Nonius p. 396 ed. Merc: „Sufferre significat dedere 
vel supponere. — Afranius in Prodigo: 

Nam me pudet, ubi mecum loquitur Numerius : 
Aliquid si suffero, Graece irridet me lllico." 
pudet. Merc pudet id. Both. id pudet. — Aliquid 
si suffero. Libri aliquid suffero. Both. aliquid sub- 
ferre. — Verbum sufferre apud Afranium non recte inter- 
pretari videtur Marcellus dedere vel supponere: videtur 
potius esse proferre, pronuntiare. 

Prodigus titulus in memoriam nobis revocat ^4awrov 
Antiphanis Caeciliique Asotum. Cf. annott. ad Epistulae 
fragmm. in fine; item ad Proditi reliquias. 



243 

P R D I T U 8. 
I. 

Festus v. Remeligines, Fragm. p. 43 ed. Dacer. : 
„Remeligines et remorae a morando dictae sunt — ab 
Afranio in Prodito: 

Remeligo a laribus missa sum huc, quae cur- 

sum cohi(beam tibi)." 

huc. Legitur hanc, quod post Stephanum correxit Fulv. 
Ursinus, qui, metro refragante lacuoam explevit scribendo 
cohibeam navis. Stephanus tantum cohibeam coniecerat. 
Dacerius cum Ursino facit, vel scribendum putat huic quae 
cursum cohibeam navi. Bothius transponens edidit huc, 
quae cursum navis cohibeam. Dici haec videntur lio- 
mini, cuius rationes conturbatum ille venit; ut optime in sen- 
tentiam quadret tibi. 

II. 

Priscianus III. 7. 43. p. 618 ap. Putsch. : „Homo ho- 
muncio, senex senecio. Afranius in Prodito: 

Tu senecionem hunc satis est si servas anus." 
Prodito. Unus cod. Krehl. Prodico. Edd. Colon. Bas. 
Ald. Krehlio teste Proclito. — servas. Krehl. servat, 
errore typographico, ut videtur. 

III. 

Virgilii interpretes veteres, quos primus edidit Angelus 
Maius, ad Aen. X. 564: „Tacitis regnavit Amyclis. — 
Amjclis ex proverbio veteri sumptum est, cuius Afraniuo 
meminit in Prodito: 

— Deliberatum est 
Non tacere amplius: 
Amyclas tacendo perisse audio." — 
Manifesto haec pronuntiat proditurus. 



Stephanus suspicatus est, Prodigum et Proditum 
eandem esse fabulam, ut ubique in locis allatis aut Prodigo 
aut Prodito scribendum sit. Facilius mutare liceret Pro- 
digo, quod semel tantum, quam Prodito, quod tribus locis 
legitur; etsi ex Proditi fragm. III., quod latuit Stephanum, 
non appareretj hunc titulum non esse depravatum. Dubito 



244 

tamen, num hoc unum, quod alibi noh commemoratur fabula, 
sufficiat statuendo, titulum, qui per se est optimus, mutandum 
esse; licet mutatio sit facillima. Diximus ea de re ad Attae 
Materteram vel Materteras. 



P R M U S. 
I. 

Nonius p. 76 ed. Merc. : „Adquo pro quantum. Afra- 
nius in Promo: 

Ut scire possis, adquo te expediat Ioqui." 
Cf. Privigni fragm. V. 

II. 

Nonius p. 111 ed. Merc: „Fuam, sim vel fiam. — 
Afranius in Promo: 

— Cave, ne pendeas, 
Si fuas in quaestione." — 

III. 

Festus v. Tentipellium, Scbed. p. 92 ed. Dacer.: 
„Tentipellium Artorius putat esse calciamentum ferratum, 
quo pelles extenduntur; indeque Afranium dixisse in Promo: 

— Pro manibus credo habere ego lllos ten- 

tipellium." 

Promo. Fulv. Ursinus alios Primo legere dicit; et Stepba- 
nus ea quoque fragmenta, quae apud Nonium ex Promo lau- 
dantur, sub Promi vel Primi nomine posuit. Non est 
autem quod dubitemus, quin fabula inscripta fuerit Promus, 
quod et per se aptius videtur, et maiore nititur auctoritate. 



P R S A. 
I. 



Nonius p. 450 ed. Merc: „Gannire quum sit proprie 
canum, Varro asinos rudere, canes gannire, pullos 
pipare dixit. — Etiam bumanam vocem nonnulli gannitum 
vocaverunt. Afranius in Prosa: 

Gannire ad aurem nunquam didici." — 
Prosa. Ven. I. II. Par. Persa. Ald. Bas. Steph. Rosa. — 



24S 

Apud Isidorum de Different. verb. C. 86. T. V. p. 13 ed. 

Areval. , non addito fabulae nomine, ex Afranio haec lau- 

dantur: 

Non sum tam criminosa, quam tu, vipera: 
Gannire ad aurem niinquam didici domiuicam. 

Pro criminosa legitur etiam criminosus, pro quam tu 

depravate etiam quantum, pro dominicam etiam domini. 

Barthius Arevalo teste in libro ms. etiam vituperas invenit 

pro vipera; quod non est pessimum. Idem Barthius Advers. 

XXXIX. 6 gannientem ad aures bene interpretatur oc- 

culte criminantem. Indicat autem hoc fragmentum rixam inter 

servas vel inter servum et servam. 

II. 

lsidorus Orig. XX. 2. 24: „Taxea lardum est, Gal- 
lice dictum. Unde Afranius in Rosa: 

Galliim sagatum pingui pastum taxea." 

Rosa. Sic vulgo. Sed exbibent hic quoque editores in an- 
notatis variantem lectionem Prosa. In nonnullis editiouibus, 
velut ap. Gothofr., et in Forcellinii aliisque lexicis ling. Lat. 
v. Taxea legitur In rosa gallum etc, quod non esset 
ineptum, nisi poeta etiam alibi Rosam vel Prosam fabulam 
scripsisse diceretur. Nam in rosa est rosis coronatum. Vidd. 
Cicero de Finib. II. 20; Horat. Od. I. 5. 1. — saga- 
tum. Pro eo apud Gothofredum aliosque legitur sagina- 
tum, quod, quum ex interpretatione additum putaret, Bothius 
male expunxit. 

III. 

Festus v. R e s e s , Fragm. p. 45 ed. Dacer. : „ R e s e s 
et residuus dicitur ignavus, quia residet. — (Afranius in) 
Rosa: 

Praetere(a resides multi.)" 

Uncinis inclusa debentur Fulvio Ursino. 



Prosam vel Rosam, unde vulgo haec fragmenta lau- 
dantur, quid sibi velle dicam , nescio; nisi forte statuendum 
est, nomen sumptum esse a Prosa dea, de qua Gellius XVI. 16: 
„ Quando (pueri) contra naturam forte conversi in pedes, 
brachiis plerumque diductis retincri solent, aegriusque tunc 
mulieres enituntur. Huius periculi deprecandi gratia arae 



246 

statutae sunt Romae duabus Carmentibus, quarum altcra Post- 
verta nominata est, Prosa altera, a recti perversique par- 
tus et potestate et nomine." Sed verius milii videtur -, quod 
exstat in Nonii edd. Ven. et Par., Persa; atque ex buius 
fragm. II. Pantaleique I. et ipsis inscriptionibus coniicio, unam 
eandemque banc fuisse fabulam, iu qua Persa, cuius nomen 
fuerit Pantaleus, prodiret. Fortasse aliquis se Persam esse 
simulabat, qui emisset Gallum, quem vonditurus esset; ut in 
bac re fabula aliquid similitudinis babuerit cum Plauti Persa. 
Pantalei nomen inde tractum videri potest, quod Pantbialaei 
erant Persiae populus teste Herodoto I. 125. Fortasse etiam 
apud Cbarisium scribendum est Panthialaeo, ut hoc et 
Persa idem significet. Si vero ita scribendum sit, ab Afra- 
nio ipso profectus sit titulus Panthialaeus, cuius loco, 
quae appellatio esset usitatior, ab aliis positum sit Persa. 
Pro certo autem illud habeo, non duas has fuisse fabulas. 



PURGAMENTUM. 

Nonius p. 515 ed. Merc: ,, Superbiter. Afranius in 
Piirgamento t 

Illa superbiter imperat" 

Purgamento. Junius voluit Pantaleonte, quod nihili est. 
Cf. annotata ad Pantaleum. Purgamentum signilicare po- 
tuit piaculum, piamentum, quod non ineptum est comoediae 
nomen. Minime tamen male, Botbio quidem iudice, Lipsius 
Epist. quaest. V. 25: „Non alias mentio fabulae Purgamenti, 
nec arbitror scripsisse Afranium. Legerim potius, Afran. 
Privig. Amanti illas. i. Privignus Afranii saepe laudatur." 



REPUDIATUS. 

I. 

Nonius p. 514 ed. Merc: „Humanitus pro humani- 
ter. — Afranius in Repudiato: 

, — Quanto facilius 

Ego, qui ex aequo venio, adducor ferre hu- 

mana humanitus." 

ex aequo. Ven. 1. II. Par. Ald. Jua» ex equo. Bas. Steph. 
equo, omisso ex. — Recte Bothius: „Qui ex aequo 
venio fitTayoQiyMg dictum pro eo, quod est qui similis sum 



247 

sortis, seu conditionis." Nam ex aequo est pari ratione. 
Livius XXXIX. 37: „Si societas et amicitia ex aequo obser- 
vatur." Ovidius Metam. IV. 62: „Ex aequo captis ardebant 
mentibus ambo. " Sed perperam in ed. Merc. apud Nonium 
exstat Humaniter pro eo, quod ex antiquioribus edd. dedi- 
rous, Humanitus pro huinaniter. Adverbii humaniter 
exempla Marcellus initio capitis proposuit. Turpilii versus, 
quem laudat Nonius 1. c„ sic est legendus: 

Quare esse dicat quisquam illum hominem aut 
quidquam facere humanitus? 

II. 

Charisius II. p. 186 ap. Putsch.: „0cculto, ut falso. 
Afranius in Repudiato: 

Age, curre cursim ad Numisium occulto!" 

III. 

Charisius II. p. 187 ap. Putsch.; „Officiose. Afrauius 
in Repudiato: 

— Te istuc facere officiose scio." 

IV. 

Charisius II. p. 191 ap. Putsch. : „Pauxillo prius. 
Afranius in Repudiato: 

Pauxillo prius me convenit." 
Cf. Emancipati fragm. XI. Secundum Donatum ad Terent. 
Phorm. I. 1. 3 pauxillum est deminutivum deminutivi paul- 
lulum. „Pauxillulum," inquit, „quartus gradus diminu- 
tionis: paullum, paullulum, pauxillum, pauxillulum." 



Charisius II. p. 195 ap. Putsch.: „Secius pro minus. 
Afranius in Repudiato: 

— Perdit ingens lmbecillitas tua 
Me, quo secius me colligam." — 
tua Me quo — colligam. Bas. Steph. tuam aequo — 
colligant ceciderit. Vocabulum ceciderit huc irrepsit 
e sequeute exemplo. 

VI. 
Charisius ibidem: „Sequius. Idem in eodem: 
Sin, id quod non spero, ratio talis sequius 

ceciderit." 



248 

De sententia probabiliter Botbius: „Talis feliciter iactis Hle 
rationem, h. e. rem, quam molitur, non minus bene casu- 
ram sperat." 

VII. 

Festus v. Repastinari, Fragm. p. 45 ed. Dacer. : 
„Repastinari ager is dicitur, ut Verrius existimat, cuius 
natura mutatur fodiendo, quum aut silvester excodicatur, aut 
lapis mollitur frangendo, ut fiat pascuus, vel pecoribus berba 
vel bominibus satione. — Afranius in Repudiato: 

Repastina serati senex fugis." 
Haec mendosa sunt. Turnebus Advers. XIII. 25 et Fulvius 
Ursinus scripserunt: Repastinare sero tu senex fugis; 
Scaliger: Repastinasse ratus sentes fugis, vel: Re- 
pastinatus crati sentices fugis; Dacerius: Repasti- 
nasse ratus tu senex fugis; Bothius: Repastina, 
sere, Atti: sic senex fuas, in quibus ingeniosum est 
sere, Atti, quo recepto legerim: 

Repastina, sere, 'Atti, dum senex fugis. 

Dum, i. e. donec, librariorum incuria exciderit. Fugis sc. 
hunc laborem. 

VIII. 

Festus v. Sexagenarios, Fragm. p. 67 ed. Dacer.: 
„Vanam autem opinionem de ponte Tiberino (de eo olim 
deiectos esse sexagenarios) confirmavit Afranius in Repu- 
diato." De senibus depontanis vide ipsum Festum eiusque 
interpretes. 



In reliquiis nibil est, quod argumentum fabulae prodat; 
sed fortasse ex inscriptione suspicari licet, similemjpem in 
Repudiato tractatam esse, ut in Menandri Mioov[tavw , ubi 
miles puellae, quam deperibat, odio erat. Nisi cum roaiore 
etiam probabilitate statuas, expressam esse hanc togatam ex 
l47ieXavvofiev(o Nicostrati. 



R S A. 

Vid. Prosa. 



249 



S E L L A. 
I. 



Geliius XIII. 8: „Eximie hoc atque verissime Afranius 
poeta de gignenda comparandaque sapientia opinatus est, 
quod eam filiam esse usus et memoriae dixit. Eo namque 
argumento demonstrat, qui (si quis?) sapiens esse rerum 
humanarum velit, non libris solis neque disciplinis rhetoricis 
dialecticisque opus esse, sed oportere eum versari quoque 
exercerique in rebus communibus noscendis periclitandisque, 
eaque omnia acta et eventa firmiter meminisse, et proinde 
sapere ac consulere ex his, quae pericula ipsa rerum docue- 
rint, non quae libri tantum ac magistri per quasdam inanita- 
tes verborum et imaginum, tamquam in mimo aut in somnio, 
delectaverint. Versus Afranii sunt in togata, cui Sellae 
nomen est : 

Usus me genuit, mater peperit Memoria; 

Sophiani vocant me Graii, vos Sapientiam." 
mater peperit. Cod. Guelph. mater me peperit, invito 
metro. — Sophiam. Steph. 2oqiav. — Joannes Sarisbe- 
riensis de Nugis curial. IV. 6: „Philosophi veteres imaginem 
Sapientiae prae foribus omnium templorum pingi et haec 
verba scribi debere censuerunt: Usus me genuit, peperit 
Memoria; Sophiam me vocant Graii, vos Sapien- 
tiam." Videntur haec ex prologo desumpta esse ipsique 
Sapientiae prologi partes tributae fuisse. 

II. 

Macrobius Saturn. II. 16 de ficuum generibus agens ita 
pergit: „ Quid? quod ficum tamquam non pomum secerni a 
pomis apud idoneos reperimus? Afranius in Sella: 

Poinum, olus, ficum, uvam." 
Sella. Stephanus annotavit, in vulg. edit. legi Selia. Sed 
hodie vulgo legitur Sella, ut apud Gellium. — uvam. Steph. 
uva. — Pomum, malum. 



S I M U L A N S. 
I. 

Nonius p. 124 ed. Merc: „Icit significat percutit, ab 
ictu. — Afranius in Simulante: 

Offendit, frangit, riimpit, icit poculo. " 



250 

in Simulante: Offendit. Ven. I. II. Par. Ald. Bas. Steph. 
Simulantem offendit. — frangit. Sic Jun. Vulgo 
regit, cuius loco Bothius scripsit repit, putans, describi 
hominem, in tenebris ambulantem; malitque etiam pocula pro 
poculo. At videtur potius describi aliquis, poculo saeviens 
et in praesentes impetum faciens. Fragit transierat, ut opi- 
nor, in fregit, unde, omissa prima littera, factum est regit. 

II. 

Nonius p. 2 46 ed. Merc. : „Auscultare, audire. Afra- 
nius in Simulante: 

Nae ego lllos velitantis ausculto lubens." 
Nae suspicatus est Stephanus, ediderunt recentiores. Anti- 
quiores ne. — velitantis Merc. et Both. ediderunt, quod 
fluxisse videtur ex emendatione Junii, velitantes coniicien- 
tis. Olim vulgo vel tantis. 

III. 

Nonius p. 267 ed. Merc: „Coniicere est iacere. — 
Afranius in Simulante: 

Vellem, lntervenissem ante. Nam, ut signa 

fndicant, 

Hi coniecere verba inter sese acrius." , 
in Simulante. Par. Ald. sim;ul aut. — intervenissem — 
coniecere. Ven. I.II. Par. intervenisse — coniicere. — 
sese Jun. Both. Vulgo se, metro non probante. 

IV. 

Nonius ibidem: „Coniicere, confligere, certare. — 
Afranius in Simulante: 

Nolim mater me praesente cum patre 
Coniicere non si me non vis mel meum." 
mater. Par. Ald. Bas. Steph. matri. — me praesente. 
Ven. I. II. Par. praesente, omisso me. — si me. Merc. 
sine. — mel. Ald. Bas. Jun. vel. — Mercerius tentabat, 
adstipulante Broukhusio ad Tibull. I. 9. 53: Noli mater me 
p. c. p. C, non, si me vivum vis, mel. m.; Botuius: Te 
nolim m. me p. c. p. C. ; nunc sine, etsi non vis, 
mel m. In illo minus placet non; hoc languet. Scriben- 
dum arbitror: 

Noli, mea mater, me praesente cum patre 
Coniicere, si mori me non vis, mel meum. 



281 



Nonius p. 496 ed. Merc. : „Veteribus genitivum pro ae- 
cusativo poni placet. Afranius in Compitalibus — . ldem in 
Simulante : 

— Tui 
Veretur: me ad te misit oratiim pater." 

in Simulante. Ald. Bas. simula. — pater. Libri pete- 
ret, unde Mercerius simpliciter fecit pater; Botbius pater 
et, vocabulum et ad sequentia apud Nonium trabens: ora- 
tum pater. Et idem in Emancipato, idque eo prohabi- 
lius est, quod antecessit ldem in Simulantc. Palmerius 
in Spicileg-., Grut. Thes. crit. T. IV. p. 724, inepte illud 
mutavit in betere. — In Ven. I. II. Par. desiderantur verba 
Idem in Simulante etc. 

VI. 

Nonius p. 510 ed. Merc. : „Saeviter pro saeve. Plau- 
tus in Poenulo: Aha tam saeviter. Idem in Trinummo: 
Ah nimium, Stasime, saeviter. Attius in Astyanacte: 
Ferum feroci contundendum imperisit saevum sae- 
viter. Ennius in Phoenice: Saeviter suspicioncm ferre 
falsam, futilum est. Afranius in Simulante: 

Saeviter ferre haec te siniula et gnatam ab 

illo abducere." 

in Simulante. Par. Ald. Simulanter. — Saeviter. Par. 
Ald. Bas. Steph. Saevum. Jun. Severiter. Haec varietas 
lectionis inde nata est, quod postrema verba loci, ex Attio 
allati, perperam in novum lemma transierant: Saevum pro 
saeviter: unde Junius fecit Severiter pro saeviter, in 
exemplis quoque sequentibus scribens severiter. Edd. Ven., 
licet et ipsae habeant illud Saevum pro saeviter, tamen 
in exemplis allatis offerunt saeviter. Omnino autem Attii 
locus, quem vario modo tentarunt viri docti, sic scribendns 
videtur : 

Ferum feroci contundendum imperio, et saevum 

saeviter. 
haec. Ven. I. II. Par. hoc. — simula et. Sic cum Merc. 
Botbius. Ven. I. II. Ald. Bas. Steph. simul et. Jun. simul ac; 
indeque Gulielmius Quaest. in Plaut. Bacchid. V. simuia ac, 

VII. 
Cicero pro P. Sextio LV.: „(tuum ageretur to^ata, 



282 

Simulans, ut opinor, caterva tota clarissima concentione, in 
ore impuri hominis imminens, concionata est: 

Huic vitae tuae; 
et: 

VIII. 

— Postprincipia atque exitus 
Vitiosae vitae." — 

Huic vitae tuae; et. Sic ed. Nauger. recentioresque. Ed. 
Hervag. huic vice * tua, omisso et; similiterque Gruteri 
codd. turbare Orellius annotavit. — Postprincipia. Lam- 
binus post: Principia. Haud facile diiudicaveris, utrum 
praeferendum sit. 

IX. 

Festus v. Numero, Fragm. p. 10 ed. Dacer.: „Afranius 
in Simulante: 

Ei niisera numero ac nequidquam egi gratias." 

Ei misera Fulv. Ursino debetur. Cod. e misera. Olim ede- 
bant Enim sera, quam scripturam Dacerius praefert. Both. 
Hei, misera. — Numero, nimis celeriter, ut in aliis exem- 
plis interpretatur Festus, qui hoc loco maxime laceratus et 
turpiter depravatus est. Cf. Privigni fragm. XIV. et Su- 
spectae IX. 

X. 

Donatus ad Terent. Adelph. III. 4.34: „Ut captus est 
servorum, id est, ut se habet conditio servorum. Afranius 
in Simulante: 

Is, tit servorum captus est, facillume 
Bomo alque nostra familia pro venditur. 

Ergo captus sortem intelligo." Bothius: „Familia pro, 
ut sponsione pro apud Plautum Trin. 397 (II. 4. 26). 
Perperam libri provenditur. " Etsi Plauti locus vario modo 
tentatus est, ut certo quidem argumento vix esse possit, 
tamen Afranii per se ita comparatus est, ut Bothius veram 
scripturam restituisse videatur. 



Rixae in hac togota exercebantur inter uxorem et mari- 
tum (fragmm. 11. III. IV. V. VI.), male moratum (fragmm I. 
VII. VIII.), quos inter ipsos conciliare studuit communis filius 



2S5 

(fragmm. IV. V.). Simulantis nomen fabula inde videtur ac- 
cepisse, quod socer, quem pronuntiare arbitror fragm. III., 
filiam a marito sc abducturum esse simulabat (fragm. VI.). 



S R R E S. 



Nonius p. 186 ed. Merc: „Vescum, minutum, obscu- 
rum. — Afranius in Sororibus: 

At puer est vescis fmbecillus viribus." 
imbecillus. Ven. I. II. Par. imbecillis. — Paullo aliter 
Junius Philargyrius ad Virg. Georg. III. 175: „Vescas, 
teneras et exiles. Nam vescum apud antiquos significabat 
macrum et quasi quod escam non reciperet. Afranius in So- 
roribus: Ah puer est vescus, imbecillus viribus." 
Verior autem videtur Nonii scriptura. 

II. 

Charisius II. p. 180 ap. Putsch.: „Hilariter ab eo, 
quod est hilaris; hilare autem ab hilarus, ut Helenius 
Acron in Terentii Adelphis (II. 4. 23), ubi Terentius: Hi- 
lare hunc sumamus, inquit, diem. Sed et Afranius in 
Sororibus : 

Nunc te obsequentem, atque hilare, ut dixi, 

praebeas." 

Perperam in utroque exemplo editur hilarem pro hilare. 
Bentleius ad Terentii 1. 1., apud hunc defendens hilare, 
apud Afranium scribens hilaram: „Hodie quidem," inquit, 
„apud Charisium utrobique editum est Hilarem. Sed plane 
contra auctoris sententiam; qui haec exempla ideo adducit, ut 
Hilarus olim dictum esse probet; non ut Hilaris, quod in 
communi tum sermone erat." Similiter Bothius ad Afranii 1.: 
„Libri hilarem; sed Charisius id agit, ut hilarus et hilare 
non minus quam hilaris et hilariter legi ostendat ap. 
scriptores: quare hic scribendum hilarum." Immo Charisius 
toto hoc capite de adverbiis agit, et hoc loco dicit, quomodo 
hilariter derivetur ab hilaris, sic hilare derivari ab 
hilarus, eiusque adverbii exempla ponit. Atque, et qui- 
dem. Plautus Mostell. III. 1. 18: „Dixi hercle vero, atque 
omnia." Terentius Eunuch. V. 3. 6: „Pyth. Amabo, quid 



254 

«Yt? cognoscitne? Chrem. Ac memoriter. " Eilare, sine 
animi negritudine, libenter. — Mendose etiam apud Stepha- 
num exstat se pro te, et dixi pro ut dixi. 



SUSPECTA. 

I. 

Nonius p. 6 ed. Merc: „Exercitum dicitur fatigatum, 
dictum ab exercitio. — Afranius in Suspecta: 

ita, ut buic ero adolescenti, cui suspicium tra- 

didit, qui me est animi exercitus." 
Suspecta. Ven. I. II. Par. suspecti. — ero. Bas. Steph. 
hero. — suspicium. Par. Ald. Bas. Steph. Jun. suspi- 
rium. — Puhnerius in Spicileg., Grut. Thes. crit. T. IV. p. 
770, proponit: 

Ita ut huic oro (ero?) adolescenti, ipsus spiritum 

Cui tradidit, qui med est animi exercitus; 
vel: 

Ita ut huius hero, adolescenti. ipsa spiritum 

Cui tradidi, qui mei est animi exercitus. 
Qui med est animi exercitus interpretatur cuius ego 
animum exerceo, ut med sit auferendi casus; qui mei 
est animi exercitus, qui me animi exercet. Priorem 
scripturam amplexus est Taubmannus ad Plaut. Cistell. I. 1. 
60, mutato tantum initio: lta ut huic, ere, ad. Perinde 
Pareus in Lexico Plaut. v. Exercitus. Gronovius Obser- 
vatt. I. 1. p. 11 sq., non adversans aliorum vulgatae explica- 
tionibus, praefert tamen qui mei est animi exercitus, 
caeteris non tactis. Barthius Advers. IV. 5 ex illo cui su- 
spirium eruit qui sum (suum) spiritum. Bothius deni- 
que restituendum putat: 

— Ita ut huic ero adulescentulo, 

Cui suspectum (vel suspectam) tradidisti, qui (vel 
quae) me est animi exercitus. 
Quarum coniecturarum numerum si augere licet, proponam: 

Ita, ut huic ero adolescenti , cui suspicionem 

tradidi, 
Et qui me est animi exercitus. — 

Cui suspicionem tradidi, quem ad suspicionem perduxi. 
Similiter locutus est Cicero Epist. ad fam. III. 12: „Vetus 
nostra simultas antea stimulabat me, ut caverem, ne cui su- 
spicionem fictae reconciliatae gratiae darem;" et Corn. Nepos 



253 

Dat. X.: „Ne quam suspicionem illi praeberet insidiarum, 
neque colloquium eius petivit neque in conspectum venire stu- 
duit." Qui me est animi exercitus, qui mc animi exer- 
cuit, ut explicat Mercerius, nonnullos similes locos afferens, 
id est, qui multum aegritudinis mihi attulit. Cf. Plauti in- 
terpp. ad Cistell. I. 1. 60. 

II. 

Noniusp. 39 ed. Merc: „0rdiri est ponere, incipere. — 
Afranius in Suspecta: 

Tamen me animo ordiri oportet paulla paiil- 

lulum. " 
Ordiri — ordiri. Cod. Guelph. Merc. Ordire — ordire; 
licet ibidem ex Attio afferatur: Non parvam rem ordibor. 
Ven. I. 11. Ald. Ordiri — ordire; quod idem fuit in exem- 
plari, quo Stephanus usus est. — Suspecta. Ven. I. II. 
Par. Suspecto. — me cod. Guelph. Merc ponunt post 
oportet; caeteri ante oportet. Neutrum versui aptum est. 
Bothius : 

— Tamen animo me ordire oportet p. p. 
Paulla paullulum, hoc est, parva parvum, ut ait Bothius 
cum Palmerio in Spicileg., Grut. Thes. crit. T. IV. p. 691. 

III. 

Nonius p. 103 ed. Merc. : „Extrarium, quasi alienum. 
Afranius in Suspecta: 

Ut me esse in hac re ducat abs te extrarium." 

ducat. Ven. I. II. Par. ductat. 

IV. 

Nonius p. 174 ed. Merc: „Sanctitudo pro sanctitas. 
— Afranius in Suspecta: 

Tuam maiestatem et nominis matronae sancti- 

tudinem. " 

V. 

Nonius p. 185 ed. Merc: „Villicari est rusticari vel 
villae praeesse. — Afranius in Suspecta: 

In Arpinos iam, quantum potis, explodam ho- 

minem, ut villicetur." 
Arpinos. Cod. Guelph. horpinos. Merc Orpinos. Ven. 
I. harpinos. — potis. Libri potes. Jun. aliique pote. 



236 

Both. potest. — explodam, exterminabo , propellam; non 
domo mittam , ut interpretantur Gulielmius Quaest. in Plaut. 
Amphitr. II. aliique. 

VI. 

Nonius p. 357 ed. Merc. : „ Olim temporis futuri. — 
Afranius in Suspccta: 

Niinc amatorem, oiim defensorem et patronum 

volet. " 
Nunc Mercerius in annott. et Bothius. Libri Non. — de- 
fensorem et patronum Mercerio debetur. Ven. I. II. 
Merc. defensore ut per eum. Par. Ald. Jun. defenso- 
rem per cum. Bas. Steph. defensorem per eam. 

VII. 

Nonius p. 466 ed. Merc: „Lavare, quum sit eluere 
et emaculare et aquis sordida quaeque purgare, vetustatis 
auctoritas posuit etiam pro polluere. — Afranius in Suspecta: 

— Viden tu, lavere lacrumis me tuum collum, 

pater?" 

Eadem ex eadem fabula etiam p. 504 v. Lavere ap. Non. 
laudautur. Sed pro Viden' tu libri utroque loco Vident 
ut vel Vident, quod emendavit Mercerius. 

VIII. 

Nonius p. 519 ed. Merc: „Veterum memorabilis scientia 
paucorum numerum pro bonis ponebat; multos contra malos 
appellabat. — Afranius in Suspecta: 

Noli ex stultitici multarum credere esse animiim 

meum. " 

IX. 

Festus v. Numero, Fragm. p. 10 ed. Dacer.: „Afranius 
in Suspecta: 

Perfalsum et abs te creditum numero nimis, 
celeriter." Perfalsum. Vulgo Per falsum. ■— In aliis 
exemplis Festus numero expiicat nimium cito, nimium 
celeriter; hic tamen nimis recte trahi videtur ad versum, 
ut celeriter interpretatio sit vocabuli numero. Cf. Pri- 
vigni fragm. XIV. et Simulantis IX. 



257 



Priscianus VI. 7. 35. p. 694 ap. Putscli.: „Neuter — 
plerique neutri declinaverunt. Sed Plautus in Vidularia 
Neutri reddibo dixit dativum, cuius geuitivus neutrius 
sine dubio est; quamvis vetustissimi soleant omnium iu ius 
terminantium genitivum et in i dativum etiam in i geuitivum 
et in o dativum in genere masculino et neutro, in femiuino 
vero secundum primam deciinationem in ae diphthongum pro- 
f erre . — Ipsi pro ipsius Afranius in Homine — . Totae 
pro totius. ldem in Suspecta: 

Adeo iit te satias caperet totae familiae. " 
Putscbius, qui tamen ipse infra VI. 16. 82. p. 717, ubi idem 
Afranii versus exstat, recte edidit, et, quotquot inspexit 
Rreblius libros, typis exscriptos, omnes Toti pro totius 
et toti familiae oiferunt; quod mendosum esse et Prisciani 
ipsius verba ostendunt et codices Krehlii, praeter Heidelber- 
gensem. qui litura vel rasura corruptus est, confirmant. 



Suspecta videtur fuisse puella adolescenti, cuius futurum 
erat ut fieret coniux. Fragm. I. 



T A L I 0. 

1. 

Priscianus V. 8. 44. p. 658 sq. ap. Putscb. : „Hic et 
haec et boc penus, et hoc penum. — Afranius in Ta- 
lione: 

— Yos, quibu' cordi est intra tunicam 
Manus laeva, dextra in penum herile. " — 

Talione. Duo codd. Krebl. Taleone. Edd. Ven. Tolione. 
— Bothio versus visus est asynartetus, sic scribendus: 

Vos, quibu ? cordi est intra tunicam manir laeva, 

dextera in penum herile. 
Fortasse autem ab interprete additum est manus, ut scriben- 
dum sit: 

Vos, quibu' cordi est fntra tunicam laeva, dex- 

tera fn penum herile. 
Verba In penum herile Priscianus infra VI. 14. 76. p. 713 
ex Afranio, fabula non uominata, iterum laudat. — Bothius: 
„Laeva manus furtifica dicebatur: vide Plaut. Pers. 224 
(II. 2. 44) et initium Epidici." 

17 



2S8 

n. 

Charisius I. p. 1 1 3 ap. Putsch. : „ P e n u s , si masculinum 
sit, dicitur penus, ut Careo tam pulchro penu; penus 
peni, si femininum; penoris, si neutrum sit, ut quidam 
putant. Hoc etiam penu et hoc penum Afranius dixit in 
Talione." 



TEMERARIUS. 

Charisius I. p. 84 ap. Putsch. : „Simiam auctores di- 
xerunt etiam in masculino, ut Afranius in Temerario: 

— ftuis hic est simia, 

Qui me hodie ludificatus est?" — 

Temerarius Afranii fortasse fluxit ex OqugvHovti 

Menandri, ex qua fabula Latinam suam cognominem expres- 

sisse Turpilium probabiliter statuunt. Aiexis (zJQaocova 

scripserat. 



T H A I S. 



Nonius p. 516 ed. Merc. : „Restrictim pro restricte. 
Afranius in Thaide: 

— Eaque sedere ferme meiius consultoribus, 
duam restrictim cogitata atque omnibus ratio- 

nibus. " 
Restrictim — restrictim. Par. Restrictum — restri- 
ctum. — sedere ferme Both. Libri inverso ordine fer- 
me sedere vel, ut Ven. I. II. Par. Jun. Merc, firme se- 
dere. — consultoribus, Quam. Gulielinius Quaest. in 
Plaut. Bacchid. V. consultatoribus, Quae, explicans: 
„Ea demum consilia consultatori melius haerent et cedunt fe- 
licius, quae multum diuque cogitata et omni ratione agitata 
sunt." — atqUe omittit Bas. — „Sedere, " inquit Bothius, 
„animo, memoria. Restrictim, subtiiiter. Cic. de Leg. 5, 
18: Cetera non tam restricte praefinio." 

II. 

Ausonius in epistola, qua commendat Pacato proconsuli 
edyllium XII.: „Scio, mihi apud alios pro laboris modulo 



259 

laudem non posse procedere. Quain tamen si tu indulseris, 
ut ait Afranius in Thaide: 

Maiorem laudem, quam laborem invenero." 



Hanc togatam baud facile quisquam dubitabit quin com- 
posuerit Afrauius ad imitationem Menandreae Quidog, cuius 
magna fuit celebritas. Vid. Meinek. ad Menandri reliquias p. 
73 seqq. et 566. 



T 1 T U L U S. 



Gellius X. 11 de verbo mature agens itapergit: „Quum 

significandum autem est coactius quid factum et festinantius, 

tum rectius praemature factum id dicitur, quam mature; 

sicut Afranius dixit in togata, cui Titulus nomen est: 

t 

Appetis dominatum demens praemature prae- 

cocem. " 

Eadem repetita sunt apud Macrobium Saturn. VI. 8. — cui 
Titulus nomen est. Pro nomen legitur etiam \\6fxog, 
quod ex Ascensii coniectura in nonuullas editiones migrasse 
videtur. Pontanus inde coniecit Nomos velNomus (vof.iog), 
quod confirmari putat Afranii vcrsu allato. In margine cod. 
ThysiiNomius ofFerri annotarunt. Sed in vett. edd. et codd. 
non modo Gellii sed etiam Macrobii testibus Gronovio et Alb. 
Liouo praebetur nomen. Itaque putarunt nonnuili, fabulam 
inscriptam fuisse Nomen; quura alii, quibuscum consentimus, 
Titulum pro inscriptione acciperent. Prubabiiia de hac fa- 
bula mecum communicavit Jo Valent. Franckius, qui Titu- 
lum et Auctionem tantum diversa nomina eiusdem togatae 
fuisse existiraabat; ut Titulus hic idem significet, quod ta- 
bula auctiouis apud Ciceronem de Leg. agrar. II. 25. 
De argumeuto haec fere sentiebat. Hominem, aliquo profe- 
ctum, quum rediisset, ex tabula auctionis intellexisse, rem 
iam iu eo esse, ut servus ipsius veniret, ad quem recuperan- 
dum, si venisset, ut ipsum adiuvarent, eum amicos hortatum 
esse pronuntiando : 

— Adeste, si hac absente nobis venierit puer. 
Instituisse vero auctionem uxorem illo absente invitoque: ita 
quidera referri posse ad summam fabulae verba: 

Haud facul, ut ait Pacuvius, femina invenietur 

bona. 

17* 



260 

Auctionis fragm. III.: 

Simul limen intrabo, illi extrabunt illico, 
manifesto loqui regressum, qui in eo sit, ut adventu suo 
emptores propellat. Ac iam Opinionem, Titulum fabulam di- 
versam non fuisse ab Auctioue, plus probabilitatis nancisci. 
Nam fragmentum eius: 

Appetis dominatum demens praemature prae- 

cocem, 
aptissime pronuntiare virum, uxori obiicientem, praemature 
eam ipsum mortuum credidisse et imperium domesticum sibi 
arrogasse; quumque dominatus secundum Douati definitio- 
nem ad Terent. Andr. I. 1. 9 x«t i^oyjiv imperium servile 
sit, istud maxime bic aptum esse vocabulum, si servus ven- 
dendus fuerit. Sic porro etiam suspicuri licere, /lvqnQa- 
rov Antiphanis et Epicratis, in qua fabula servus queritur 
de mulieribus (Atben. VI. p. 262. c), servum esse, cuius 
venditioni hero intercedente impedimentum offeratur; indeque 
Afranium argumeutum togatae suae petivisse. Veram autem 
inscriptionem, ab Afranio ipso profectam, esse arbitror Ti- 
tulum. Neque enim intelligitur, qui pro Auctione poni po- 
tuerit Titulus; facile, quomodo Auctio pro Titulo, quoniam 
argumentum in auctione versabatur. 



T G A T A. 

Vid. Incertt. XXI. 



V I R G 0. 



Nonius p. 89 ed. Merc: „Commetare, commeare. — 
Afranius in Virgine: 

A. Quo tu commetas ? B. Ubi confixus desides." 

Recte, ni fallor/ Botbius haec inter duas personas divisit, 
interpretans : „Eo commeo, ubi tu sedes, te viso. " Bent- 
leius ad Terent. Heaut. III. 1. 35, significari putans ad me- 
retriculam: 

Quo tu commetas? ubi defixus desides? 

II. 

Nonius p. 124 ed. Merc : „Insolum, insolitum. Afra- 
nius — in Virgine: 



261 

— Ne veniret, quod nunc agitur, ia soluni." 
Ne veniret. Male Both. Ne eveniret, omittens interpun- 
ctionis signum post agitur, quum procul dubio coniungen- 
dum sit veniret — in solum, ut monuit Paullus Manutius 
ad Cic. Epist. ad fam. IX. 26. Fortasse autem et sententiae 
et versus gratia scribendum est Ne ei veniret. Cf. anno- 
tata ad Criminis fragm. I. — quod nunc agitur. Ven. I. 
II. Par. Bas. Stepb. quod non agitur. Ald. quod agitur. 

III. 

Festus v. Molucrum, Scbed. p. 80 ed. Dacer.: „Mo- 
lucruin non solum, quo molae verruntur, dicitur, id quod 
Graeci /hvX^xoqov appellant, sed etiam tumor ventris, qui 
etiam virginibus solet evenire, cuius meminit Afranius in 
Virgine : 

— Ferme virgini 
Excrescit uterus, tamquam gravidae miilieri. 
Moiucrum vocatur; transit sine doloribus." 

Excrescit uterus, tamquam g-ravidae mulieri. Sic 
Jos. Scaliger, Salmasius ad Solin. p. 17 a. E., Vossius Ety- 
mol. v. Molucrum. Olim legebatur Tam crescit uterus, 
quam gravidae mulieri. In ed. Dacer. est Tamquam 
gravidae mulieri crescit uterus. Unde Botbius Tan- 
quam gravidatae ra. c. u., deteriore quidem numero. 

IV. 

Festus v. Superescit, Fragm. p. 55 ed. Dacer.: „Su- 
perescit significat supererit. — Sed per se super signifi- 
cat quidem supra, ut quum dicimus Super illum sedit; 
verum ponitur etiam pro de, Graeca consuetudine, ut illi 
dicunt vtieq. — Afranius iu Virgine: 

Alis de rcbus in qua coepisti super." 
Haec manifesto corrupta sunt. Alis pridem mutarunt in 
Aliis. — in qua Stepbanus aliique omiserunt, Botbius mu- 
tavit iu et qua. — Post super Fulvius Ursinus addendum 
putavit re, quod receptum est in ed. Dacer. Mibi in menlem 
venit: 

Aliis de rebus; non qua coepisti super. 
Non scribebatur o, in T. Possis etiam: 

Aliis de rebus; ni, qua coepisti super; 
ut sic fere fuerit locus iutegrior: 



262 

— Narra etiam mihi 
Aliis de rebus; ni, qua coepisti super, 
Habeas, quod addas. — 

Vel cum Jo. Valent. Franckio: 

Aliis de rebus; sin, qua coepisti super. 

Sed praestat pcrfectam sententiam amplecti. 

V. 

Festus v. Tuguria, Fragm. p. 77 ed. Dacer.: „Tu- 
guria a tecto appellantur aedificia rusticorum sordida. Afra- 
nius in V(irgine: 

Sordidum) tugurium est turpe." 

Lacunam explevit Fulv. Ursinus. Sed possint haec etiam ad 
Vopiscum Afranii referri. Pro est turpe Dacerius malebat 
et turpe. 

VL 

Macrobius Saturn. VI. 4: „Deductum pro tenui et 
subtili eleganter positum est (ap. Virg. Eclog. VI. 5); sic 
autem et Afranius in Virgine: 

Verbis pauculis respondit tristis, voce 
Dediicta; raaileque se non quievisse dixit." 

quievisse trisyllabum est; nisi cum Bothio scribendum sit: 

— Verbis pauculis 
Respondit tristis, voce deducta, mihi; 
Mallequc se non quiesse dixit. — 



Virg-o fabula tribuitur etiam Livio Andronico, item La- 
berio; Virgo praegnans Novio. Afranii quoque Virginem 
fuisse praegnantem, colligas ex fragmm. III. VI. In simili 
igitur argumento ea versabatur, ac Menandri 11X6x10^, quam 
comoediam Latine reddidit Caecilius, et fortasse etiam Araro- 
tis JlaQ&tvidiov. 



V P I s c u s. 
I. 

Nonius p. 1 ed. Merc: „Senium est taedium et odium; 
dictum a senectute, quod senes omnibus odio sint et taedio. 
— Nam aetatem raalam senectutem veteres dixerunt. — Afra- 
nius m Vopisco: 



263 

Si possent homines delenimentis capi, 
Omnes haberent nunc amatores anus. 
Aetas et corpus tenerum et morigeratio, 
Haec siint venena formosarum mulierum. 
Mala aetas nulla deienimenta fnvenit. " 
Si possent. Aut Afranium male collegisse aut scribi de- 
bere Ni possent contendentem Casp. Schoppium Verisimil. 
II. 20 merito notat Broukhusius ad Tibull. I. 6. 7, moneus, 
delenimenta hic poni pro philtris ac veneficiis amatoriis, ut 
apud Livium XXXIX. 11. „Dicit igitur Afranius," inquit, 
„DeIinimentis et veneficiis amorem conciliari non posse: alio- 
quin enim omnes vetulas habituras esse amatores. Yera phil- 
tra adolescentularum , ac formosarum, esse aetatis florem, et 
corporis venustatem, et mores ad omnem comitatem composi- 
tos. hisce rebus dcstitutas anus frustra sibi opem sperare a 
venenis. " 

II. 

Nonius p. 12 ed. Merc. : „Vestispici appellabantur ve- 
stium custodes servi^ quod frequenti diiigentia vestes inspi- 
ciant. — Afranius in Vopisco: 

— Novi, non fnspecturam ancillulam 
Vespertino vestispicam. " — 
Locus lubricus. inspecturam. Sic Stephano teste vetus 
codex, item Jun. marg. Edd. Ven. insciam. Par. inscien- 
tia. Vuigo inscituram. Gulielmius Quaest. in Plaut. Cistell. 
IV. inscitulam, quod probavit Mercerius, recepit Bothius. 
Franc. tJoellerus ad Plaut. Trin. 252 cum aliis inscitam. 
— Vespertino, vespertino tempore, vesperi. Libri ve- 
spere et. Both. vestiplicam et. 

111. 

Nonius p. 28 ed. Merc. : „Mulierosi dicti mulierum ap- 
petentes. Afranius in Vopisco : 

Homo mulierosus alio confert me illico." 
In senarium haec revocavit Bothius, quum in libris sit con- 
fert me illico alio. 

IV. 

Nonius ibidem: „FIagrioues dicti servi, quod flagris 
subiecti sunt; ut verberones a verberibus. Afranius in 
Vopisco : 



264 



Tu flagrionibus " 



Post flagrionibus nonnulla exciderunt. Cf. Privigni 
fragm. III. 



Nonius p. 40 ed. Merc. : „Tintinnire dicitur sonare; 
unde et tintinnabula sunt appellata. Afranius in Vopisco: 

Tintinnire ianitoris impedimenta audio." 
Tintinnire. Sic cod. Guelpb. e corr. et Jun. Vulgo Ti- 
tinnire. — tintinnabula Jun. Cod. Guelph. Ven. I. II. 
Ald. Merc. titinnacula. Par. Bas. titinnabula. Jun. 
marg. tintinnacuia. — Apud Festum v. Titin nire, Scbed. 
p. 92 ed. Uacer. , ex Afranio, fabula non nominata, baec po- 
nuutur: „Ostiarii impedimenta tinnire (Scbed. tintin- 
nire) audio. " „Quod frustra est," inquit Bothius, „cum 
Nonianae scripturae praefert Dacerius. Ceterum recte inonet, 
ostiarii sive ianitoris impedimenta esse catenas, quibus con- 
strictus excubabat. Vid. Heindorf. ad Horat. Sat. 2, 7, 45." 

VI. 

Nonius p. 97 ed. Merc. : „Deamare, vebementius amare. 
Afranius in Vopisco: 

Voluptateni capio maxumam, cruciari tua te 

ciilpa, 

ftui de te et de illa pessume, quam deamas, 

promerere." 
Voluptatem. Cod. Guelph. voluutatem. — cruciari. 
Ven. 1. II. cruciarii. — tua te. Ven. I. II. de tua. Par. 
te tua. — Qui de te et de. Cod. Guelph. ex emend. 
quid et et de. Ven. I. II. Par. qui det de. Ald. Steph. 
Jun. qui det etjle. Bas. qui det culpa et de. Scaliger 
qui de te et. Paimerius in Spicileg., Grut. Thes. crit. T. 
IV. p. 724, quippe et de. — pessume — promerere. 
Ven. I. II. Par. Ald. Bas. Steph. pessuma — promere. 
Scaliger pessima — promeres. 

VII. 

Nouius p. 110 ed. Merc: „Fidelitatem, id est, fidem. 
— ■ Afranius in Vopisco : 

— Id est intus actum. Periit opera nimiriim mea. 
Ea aio fidelitatis." — 



26o 

Id est intus actum. Ven. I. II. Par. Idem intus actum. 
Idem et Id est eodem compendio scribebatur Ide. Jun. I 
intro actutum, quod fluxisse videtur ex coniectura. Both. 
Id est, Actum intus. — Periit Both. Libri perit. — 
nimirum. Steph. nimium. — mea. Ea aio f. Ven. I. II. 
Par. mea ea animo f. Animo compendio scribebatur aio; 
unde lectionis varietas. Jun. meae Fidelitatis. — Bothius 
explicat: „Ea aio fid., ea mihi videntur opera esse fide- 
litatis. " 

VIII. 

Nonius p. ( 46 ed. Merc. : „Offendo, offeusio. Afranius 
in Vopkco: 

Quoque nunc offendo semper nostra sit malii 

procul." 
Sic Bothius, qui: „Mala," inquit, „maxilla. Cavet iste sibi 
a colaphis. " Libri Quoque nunc offendo saepe pro- 
cul nostra sit mala. Mercerius: „Offendo) vide mun 
scribendum sit, offedo, ut oscedo, frigedo, torpedo, mul- 
cedo. Et in Afranio: quoq. nunc offedo aede procul 
nostra sit mala." Si ad analogiam fingere velles vocabu- 
lum, non offedo scribendum esset, sed offendedo, ab of- 
fendendo, ut absumedo, ab absuraendo. 

IX. 

Nonius p. 217 ed. Merc: „Partus masculini est g-eneris. 
— Partitudo et partio feminini. — Afranius in Vopisco: 

Non dolorum partionis veniet in mentem tibi, 
Quos miserula pertulisti, ut partum proiiceret 

pater?" 
miserula Both. Libri misera, quod versui nou sufficit. — 
ut p. proiiceret. Scribendum videtur ut p. proiecit, id 
est, quum p. proiiceret, quum causa exsisteret partionis. Cf. 
infra annotata. — In Ven. I. II. Par. haec non reperiuntur. 

X. 

Nonius p. 230 ed. Merc. : „Uterus masculino genere 
dicitur. Neutro — Afranius in Vopisco: 

— Sedit uterum, non ut omnino tanien." 

XI. 

Nonius p. 235 ed. Merc. : „Aequales sunt similes et 
ex aequo. Afranius in Vopisco: 



266 

— Equidem te nunquam mihi 
Parasftum, verum amicum, aequalem atque 

hospitem 
Quotidianum et laiitum convivam domi. " 

Eadem ex Afranii Vopisco laudantur ap. Non. p. 337 v. Lau- 
tum pro elegans, suave. Equidem. Ven. I. II. Par. Ald. 
priore loco Et quidem. — lautum. Ven. I. II. Par. Ald. 
posteriore loco lautum et. Jun. utrobique lautum etiam. 
— convivam. Ven. 1. II. Par. priore loco convivii. Ven. 
II. posteriore, Ald. priore, Merc. utroque loco ex codd. con- 
vivium, quod non absonum esse putat Mercerius veterem 
poetam pro conviva dixisse. Botbius: ,,Ferrem combibium, 
ov/liti6ti]v , qui usitate dicitur coinbibo, vel combibulum. " 
Vix dubitare licet, quin vera scriptura sit convivam. — 
Quod ad sententiam attinet, arbitratur Botbius, alterum inter- 
lo:utorem quaesivisse Qualem me voluisti? cui sic respon- 
deatur. Possis etiam intelligere cog-novi vel expertus 
sum. 

XII. 

Nonius p. 262 ed. Merc. : „Confidentia — teineritas, 
audacia. — Afranius in Vopisco: 

Excliidat uxor tam confidenter virum? 
Non faciet." — 

XIII. 

Nonius p. 280 ed. Merc. : „Dicere — promittere. — 
Afranius in Vopisco: 

Igitur quiesce, et quoniam inter nos niiptiae 
Sunt dfctae, parcas istis verbis, si placet. " 

quiesce, et deberi videtur Lipsio, qui illud coniecit Epist. 
quaest. V. 25. Ven. I. II. Ald. Bas. Jun. quiescet. Par. 
Steph. quiescit. — parcas. Ven. I. II. Par. per eas» 
Ald. Jun. pareas. Steph. non habet parcas etc. 

XIV. 

Nonius p. 362 ed. Merc: „Proprium — significat per- 
petuum. — Afranius in Vopisco: 

Di tibi dent propria, quaecunque exoptes bona." 

quaecunque omittunt Ven. I. II. Par. 



267 
xv. 

Nonius p, 427 ed. Merc: „Priores et primores hanc 
habent diversitatem : priores enim comparativi sunt gradus, 
primores summae quaeque res. — Afranius in f Vopisco: 

— Apagesis 
Clivum timm: animum in naribus primoribus 
Vix pertuli edepol. " — 
Apagesis. Ald. Bas. Apag-e scis. — Clivum tuum. 
Ald. clivum tum. Jun. clientum. Mercerius edidit cli- 
vuntum, annotacs, in codd. esse clivuntum vel ciivan- 
tum. — Bothius: „Animum, vitam. Paene exanimatum 
ille se dicit ascendendo clivo, per quem ad domum interlocu- 
toris perveuiebatur. " 

XVI. 
Nonius p. 433 ed. Merc: „Morata, quod est inorigera, 
et morosa hanc habent distantiam, quod morosa est contra- 
riis et perversis moribus. Afranius in Vopisco: 

Dum me morigeram, dum morosam praebeo, 
Deinde aliquid dedita opera controversiae 
Concinno, laedo interdum contumeliis. " 
Dum me morigeram. Libri Dum morig-eram, omitten- 
tes pronomen me, quod et sententia et versus flag-itat. Merc 
in annott. Dum non morig-eram. Both. Tum morige- 
ram. — dum. Jun. marg-. et dum. Both. tum. — Ven. I. 
II. Par. non habent Afranius etc — Verba Deinde — 
Concinno ex eadem fabula ponuntur etiam p. 529 ap. Non. 
v. Opera, ubi antiquiores edd. oiferunt Deinde quod vel 
Deinde id quod etc Opera grammatico hic est occasio, 
facullas, opportunitas ; sed apud Afranium dedita opera 
procul dubio est, ut fere, de industria. Videntur autem 
verba allata meretricis esse. 

XVII. 

Nonius p. 478 ed. Merc: „Nutritur et nutricatur 
pro nutrit et nutricat. — Afranius in Vopisco: 
Nam nutricatur oliva. " 

XVIII. 

Nonius p. 490 ed. Merc: „Tumulti pro tumultus. — 
Afranius in Vopisco: 

Hem, quid hoc? Perii, pertimui! duid tumulti 

exaudii?" 



268 

XIX. 

Nonius p. 493 ed. Merc : „Effig-ia pro effigies. Afra- 
nius in Vopisco: 

— Cuius te siiscitat 
Imago, cuius effigia, quo gnatus patre?" 
quo gnatus Both. Libri cognatus. Merc. in annott. 
4|iio natus. 

XX. 

Nonius p. 495 ed. Merc. : „Accusativus numeri singularis 
positus pro genitivo plurali. — Afranius in Vopisco: 

Antiquitas petenda in principio est niihi: 
Maiores vestri incupidiores liberum 
Fuere. " — 

vestri. Jun. nostri. — Ven. I. II. Par. omittunt Afra- 

nius etc. 

XXI. 

Nonius p. 497 ed. Merc: „Accusativus vel nominativus 
positus pro ablativo. — Afranius in Vopisco: 

Tandem ut possimus nostra fungi munera. u 

XXII. 

Nonius p. 502 ed. Merc: „Accusativus pro dativo. — 
Afranius in Vopisco: 

— Male merentur de nobis heri, 
dui nos tantopere indulgent in pueritia. " 
nos. Veu. I. II. Par. Ald. Steph. non. 

XXIII. 

Nonius p. 505 ed. Merc: „Fervitur pro fervit. Afra- 
nius in Vopisco: 

Quanta vociferatione fervitur! Hei miserae 

mihi! " 
Quanta vociferatione. Ven. I. II. Par. Ald. Quanti 
vociferati omne. — fervitur. Bothius: „Dubito de fide 
eius formae, malimque sane fervit. a Fortasse fervitur 
similiter hoc loco usurpatum est, ut interdum itur, statur 
aliaque eius generis. 



269 



XXIV. 



Charisius I. p. 89 ap. Putsch. : „Omnia, quae per ter 
noniiriantur , in comparationem non veniunt. Memoriter ex 
eo fit, quod est meraor. Memorior nou dieimus, nec 
memorosius; non habet enim comparationem. — Afranius 
in* Vopisco : 

Memini memoriter." 

Eadem Afranii verba leguntur ap. Charis. II. p. 184, ubi ed. 
Bas. Memini me meraoriter. Inverso ordine illa laudavit 
Taubmannus ad Plaut. Capt. II. 2. 53. 

XXV. 

Charisius II. p. 177 ap. Putsch.: „Cotidiano. Afranius 
in Vopisco: 

, — Etenim quotidiano in rebus maxumis, 
Quis praepositus, niinc potest, qui nieo sit 

nixus nomine." 
Quis Both. Libri qui. — Stephanus haec non habet. 

XXVI. 

Charisius II. p. 182 ap. Putsch.: „Impendio. Afranius 
in Vopisco: 

Quo casu cecidit spes reducendi domum, 
duam ciipio, cuius ego fn dies impendio 
Ex desiderio magis magisque maceror." 
Quo casu omittunt Bas. Steph. 

XXVII. 

Charisius II. p. 186 ap. Putsch.: „Necessum. — Afra- 
nius in Vopisco: 

Praefestinamus, quae sit causa, sciscere, 
Quod sit necessum scire, praesertim in brevi." 

in brevi. Steph. in bre*. Bothius: „In brevi pro brevi 

dixit etiam Florus. Vide lexica. " 

XXVIII. 

Charisius»H. p. 190 ap. Putsch.: „Porro pro in futu- 
rum. — Afranius in Vopisco: 

— Ferunt di et porro passuros scio." 
Ferunt Bothio debetur. Ap. Putsch. pro eo legitur Fiunt. 



270 

Bas. Steph. tantum babent Porro passuros scio. — Cf. 
annott. ad Emancipati fragm. IX. 

XXIX. 

Cbarisius II. p. 191 ap. Putscb.: „Perditim. Afranius 
in Vopisco: 

— Q,uia scit, me lllam amare perdilirn." 
Perditim — perditim. Bas. Stepb. Perdite — perdite. 
Adverbii perdite Cbarisius paullo ante exemplum dedit. 

XXX. 

Charisius II. p. 193 ap. Putsch.: „Repentino pro re- 
pente. — Afranius — in Vopisco: 

Ubique repentino huius consimile accidit." 

Ubique. Bas. Ubi. Ap. Stepb. desideratur locus. 

XXXI. 

Cbarisius II. p. 194 ap. Putscb.: „Surde, Afranius in Vo- 
pisco : 

Amens es: quibus animi non sunt fntegri, 

surde aiidiunt." 
Amens es. Libri ravtoXoyixwg Amentes. Correxit Bo- 
tbius. „Ule," inquit, „cui baec dicuntur, prae ira secus ac- 
ceperat alterius verba." Gulielmius Verisimil. II. 16 delenda 
putavit quibus animi non sunt integri, tamquam irre- 
ptitia. Taubmannus ad Plaut. Casin. III. 2. 12 restituit Aman- 
tes; ad sententiam satis bene, minus ad metrum. 

XXXII. 

CharisiusII. p. 197 ap. Putsch. : „Tumultuose. Afra- 
nius in Vopisco: 

— Tumultuose et cunctis copiis." 

XXXIII. 

Charisius II. p. 198 ap. Putsch. : „Utpote. Lucilius 
tertio. Plautus vero in Poenulo (I. 2. 74) *et pro verbo 
posuit: Non pote quaestus consistere, si eum sumptus 
superat, soror. Afranius in Vopisco: 

— ftuasi verbum fecerim de isto, ut pote." 



271 

Apparere arbitror, apud Afranium non utpote, sedutpote 
scribendum esse; licet Bothius annotaverit: „Insolens locus 
adverbii utpote." Ut pote, id est, quomodo fieri possit. 



„Vopiscos appellabant," inquit Plinius H. N. VII. 10, 
„e geininis, qui retenti utero nascerentur, altero interempto 
abortu." Neque aliter Solinus et Nonius. Cf. Vossii Etymol. 
in h. v. Etiam in quibusdam gentibus id fuisse cognomen, 
nibil pertinere videtur ad Afranii fabulam. Ex fragm. IX. 
et X. colligi potest, puellum geminos concepisse, quorum alte- 
rum, quum pater, filiam gravidam esse edoctus, in eam furere 
coepisset, prae terrore abortu eiecerit; ut ab altero inscripta 
sit fabula. Summa autem buius togatae in eo constitisse vide- 
tur, quod iuvenis puellam, a se vi compressam, impedimentis 
superatis, tandem in matrimonium duxit. Fragmm. III. VI. 
IX. X. XIII. XXVI. XXIX. Ex fragin. VI. coniicio, impri- 
mis adolescentis patrem nuptiis adversatum esse; ut fragm. 
XX. puellae patrem proferre arbitror. Huius etiam esse puto 
fragm. XV., ex quo scaena ita disposita fuisse videtur, ut 
alterius senis domus in planitie ad clivum sita fuerit, alterius 
in ipso clivo, ita ut senex adscendens a spectatoribus quoque 
visus sit. Fragmm. XVIII. XXIII. exclamaverit puella, patrem 
vociferantem audiens. Quae XIX. loco apud nos leguntur, 
ea fortasse dicit adolescens amicae, patris ira perterritae. 
Broukbusius ad Propert. I. 19. 11 ista accepit de spectro 
nocturno; Bothius dicit, sic imagine captum voluptatis vitio- 
rumque dulcediue delenitum adolescentem ad frugem compelli. 
Neutrum caeteris reliquiis convenire videtur; minus illud, 
quoniam per fabulam agendam nox non repraesentatur. Quod 
ad caeteras personas attinet, quae introductae fuerint, fragmm. 
VIII. XXII. produnt servum; fragm. XVI. meretricem vel an- 
cillam, a meretricis partibus non abborrentem. Cf. fragm. II. 
Fortasse ex fragm. XX. suspicari licet, adolescentis, qui vir- 
ginem vitiaverat, patrem cum ancilla alterius senis rem 
habuisse. 



INCERTARUM FABULARUM AFRANII. 

I. 

Nonius p. 378 ed. Merc. : „Plaga aliquando pars lecti, 
aliquando omnis. — Afranius: 



272 

Palam facito demea et plug-ulam de lecto pellis 

dimitte ordine." 
Haec corrupta sunt. Palam. Ven. I. II. Par. Plagam. — 
facito. Jun. marg-. Merc. facto. — demea. Jun. marg. 
demito. — plagulam. Bas. plag-ula. — ordine. Merc. 
in ordine. — Palmerius in Spicileg-., Grut. Tlies. crit. T. IV. 
p. 782, tentabat: 

Pallam *»* 

Farcto deme, et plagulam de lecto pallis demitte 

o r d i n e ; 
ut priori versui ad finem desit nomen personae vei aliud quid, 
quod Marcellus omiserit. „Farctum est," inquit, „ipsa cul- 
cita, quae tomento farcitur." Bothius edidit: 

— Pallam facito, Demea, et plagulam; de lecto 

Pellis demitte in ordine. 
Parum quidem accommodatum hic videtur Graecum nomen 
Demea; ut taceam de seutentia. Vide, num scribendum sit: 

— Pallain, fac cito! 
Deme meam et plagulam de lecto; pellis di- 

mitte ordine. 
Pertinet fortasse hoc fragmentum ad Divortium; nam loqui 
videtur ista verba mulier, in aliud domicilium migrans. 

II. 

Paullus ex Festo: „Arse verse averte ignem signi- 
ficat. Tuscorum enim lingua arse averte, verse ignem 
constat appellari. Unde Afranius ait: 

Inscribat aliquis ARSE VERSE in ostio." 

Senarium restituit Scaliger, quum libri ofFerant in ostio 
arse verse, quam scripturam Bothius servat. Dacerius: 
„His vocabulis utebantur ad avertendum incendium. Plin. 
lib. 28. (cap. 2) Etiam parietes incendiorum depreca- 
tionibus conscribuntur. Neque arse averte: verse, 
ignem cum Festo interpretor: sed contra arse videtur pro 
arsisse et verse pro verte, id est, averte. Nisi malis 
haec omnia esse ad arbitrium ficta, ut hodie fieri videmus ab 
his qui artes magicas tractant. — Opinor autem esse eum 
(versum) ex Afranii fabula incendio." 

!"• , 

Paullus exFesto: „Comptus, id est, ornatus, a Graeco 
descendit, apud quos xoof.catv dicitur comere, et xoo^iiog, 



273 

quod apud nos comis; et comae dicuntur capilli, cum aliqua 
cura corapositi. Coraptum Afranius pro ornatu et excultu 
posuit." Coraptum. Libri Conitum. Correxit Fulv. Ur- 
sinus. Praeterea vulgo istud cum sequentibus verbis subiun- 
gitur alii loco: „Couituin (vel Coniptum, quod praefert 
Dacerius), genus libaminis, quod farina conspersa faciebant. 
Conitum Afranius" etc. Manifesto verba Conitum (Com- 
tum, Comptum) — posuit, ex illo loco avulsa, perperam 
liuic addita sunt, ut recte Dacerius annotat. 

IV. 

Faullus ex Festo: „Mustricola est macbinula ex re- 
gulis, in qua calceus novus suitur. Afranius: 

— Mustricolam in dentes iinpingam tibi." 

Scaliger: „Invenio in Glossis Latinis (Isidori), Mustricula, 
macbina ad stringendos mures. Et puto verum esse. 
Nam lignum illud ad calceos suendos a sirailitudine illius 
macbinae dictura videtur." „%iod placet," inquit Vossius in 
Etyraol. h. v., „ut sit a mus et stringo. N omissum, ut in 
strigil." Quare non male suspicatur Botbius, scribendum 
esse mustrigula. 



Paullus ex Festo: „Obbrutuit, obstupuit, a bruto, 
quod anliqui pro gravi , interdum pro stupido dixerunt. 
Afranius : 

— Non possum verbum facere; obbrutui." 

VI. 

Festus v. Remillum, Fragm. p. 43 ed. Dacer.: „Re- 

millum dicitur quasi repandum. — Afra(nius in 

Co)xendice pergam ]" 

Paucas syllabas, uncinis a nobis inclusas, restituerunt editores. 
Lacunam sic explere possis: 

— Coxendice 
Pergam remilla vadere. — 

VII. 

Festus v. Rutilium, Fragm. p. 36 ed. Dacer. : „Ru- 
tilura rufum significat; cuius coloris studiosae etiam antiquae 
mulieres fuerunt; unde traxerunt cognomina rutilas, ut in- 
dicat frequenter Afranius." Rutilum viris doctis debetur. 

18 



274 

Libri perperam Rutilium. — cognomina rutilas. Fulv. 
Ursinus coniecit cognomina Rutilae. Vossius Etymol. v. 
Rutilus exhibet cognomina Rutiliae. Rutilius est 
nomen gentilicium, nou cognomen. Bothius: „Scriptum fuisse 
olim puto: — cognomen, a rutilus, ut etc. Sed verba 
a rutilus ex margine irrepserunt." Arbitror autem, veram 
scripturam esse rutilas, quod tractum sit ad accusativum 
cognomina, ut alia constructioue dicitur Mihi est cogno- 
men Rutilus. Caeterum ad rem faciunt , quos laudant, 
Cato: „Mulieres nostrae cinere capillum ungitabaut, ut ruti- 
lus esset crinis;" Varro de L. L. VI. p. 78 ed. Durdrecht. 
a. 1619: „Aurei enim rutili; et inde etiam mulieres valde 
rufae rutilae dictae." In quo Varronis loco Bothius pro ru- 
tili — rutilae scripsit Rutili — Rutilae. 

VIII. 

Festus v. Solatum, Fragm. p. 54 ed. Dacer. : „SoIa- 
tum, genus morbi, maxime a rusticantibus dicitur; cuius 

meminit etiam Afrani(us in ) arquato 

med(eri, cuius nomen ab au)tigine." Uncinis inclusa Fulv. 
Ursini sunt, coniicientis aurigine pro autigine. Fortasse 

integrior sic fuit locus: „Afranius in 

Solato atque arquato medeor. 
Arquatus, affectus aurigine. " 

IX. 

Festus v. Stipes, Fragm. p. 59 ed. Dacer. : „Stipes, 

fustis terrae defixus. Afra(nius in ) Porro honeste 

(quam fecerit, qui stipjite hostium (impulit, vo- 

stram implo)ro fidem, qui (adestis )." 

Quae uucinis inclusimus, ea profecta sunt a Fulv. Ursino, 
censente, ostium scribendum esse sine nota adspirationis. 
Fuisse ostium impulit apud Afranium, etiam Jos. Scaliger 
pronuntiaverat. Bothius offert: 

Porro quam honeste fecerit, qui stipite hostium 

impulit, 

Vostram fidem imploro, qui adestis 

Ferri poterunt haec: 

Porro honeste num flle fecit, qui sic stipite 

ostium 
'Impulit? Vestram obsecro fidem, qui me ad- 

iutemini. 



275 



Festus v. Tamne, Sched. p. 90 ed. Dacer.: „Tarane, 
eousque, ut Aelius Stilo et Opilius Aurelius iuterpretautur. 
Itaque Afranius: 

— Tamne arcula 
Tua plena est aranearum?" — 

Tamne, adeone. Afranium videtur imitatus esse, ut viri docti 
aniinadverterunt, Catullus, scribens XIII. 7 sq. : 
„Nam tui Catulli 
Plenus sacculus est aranearum. " 
„Ita," inquit Dacerius, „loquebantur Latini, ut aliquid vacuum 
et desertum significareut." Cf. Plaut. Aulul. 1. 2. 6 ibi- 
que interpp. 

XI. 

Festus v. Toxicum, Fragm. p. 77 ed. Dacer. : „Toxi- 
cum dicitur cervar(ium venenum, quo) quidam perungere 
sagitta(s soliti sunt). — Afra(nius in ) 

— Uxorium istud toxicum 
Mitt(ite)," — 

Scaliger Afranii verba sic legit: Uxori vin' istud toxi- 
cum inittere? „Fortasse," inquit, „etiam legenduin : Afra- 
nius Uxore." Quod quantum probabilitatis prae se ferat, 
non est quod dicam. Fortasse autem pro Mittite legen- 
dum est Mitte ei. — Uxorium toxicum putat Bothius 
intelligi posse eiusmodi, quale uxores mittere soleant pellici- 
bus, velut Medea Creusae. Intelligi etiam potest eiusmodi, 
quo quis ad amorem pelliciatur vel ab alicuius amore aver- 
tatur. Neque illud ab eo, quod simpliciter uxorium dici- 
tur apud Quinctilianum Decl. XV. 9, diversum fuisse arbitror. 

XII. 

Charisius I. p. 118 ap. Putsch.: „Testu, ut genu, Fla- 
vius Caper veteres ait dicere solitos. Mummius in Atellana: 
Junius Ad spectacula est videre in testu, quantum 
sit caput. Afranius: 

Indignum velut dici solet testu. 
At Maro testam dixit. " velut. Bas. Steph. vero. — Bar- 
thius Advers. IV. 5 corrigendum putat: In signum velut 
duci solet testu, addens: „Currente nimirum rota ducitur 
in sigillum aliquod." Bothius senarium faciat scribendo In- 
dignum veluti dicier testu solet; dubius tamen de 

18 * 



276 

sententia. „Ista Afranii," inquit, „quid sibi velint, parum 
intelligo: nam indignum testu vel proprie vcl proverbii loco 
dici, non mcmini me legere apud scriptores." Facili muta- 
tione nec inepta sententia scribi potest: 

Indignum veru, disco, olla et testu. 

Sermo videtur fuisse de aliquo cibo nequam. 

XIII. 

Cicero Tuscul. IV. 20: „ Ipsam aegritudinem, quam nos 
ut taetram et immanem belluam fugiendam esse diximus, non 
sine magna utilitate a natura dicunt constitutam, ut bomines 
castigationibus, reprebensionibus, ig-nominiis affici se in delicto 
dolerent. lmpunitas enim peccatorum data videtur eis, qui 
ig-nominiam et infamiam ferunt sine dolore: morderi est melius 
conscientia. Ex quo est illud e vita ductum ab Afranio. 
Nam quum dissolutus filius: 

Heii me miserum! — 

tum severus pater: 

— Dummodo doieat aliquid, doleat quidlubet." 
quidlubet Orellius cum aliis ex codd. Vulgo quod lubet. 
Kadein lectionis varietas est etiam Tusc. IV. 25 et Epist. ad 
Alt. XVI. 2, ubi rursus aiFeruntur verba Dummodo etc. 
In epistola ad Atticum poetae nomen non est commemoratum. 

XIV. 



et nostrum aliisque exponens: „Afranius," inquit, „in 
togata : 

Nescio qui nostri miseritus tandem deus." 

XV. 

Macrobius Saturn. VI. 5: „Auritos lepores non Maro 
primus usurpat (Georg. I. 308), sed Afranium sequitur, qui 
in prologo ex persona Priapi ait: 

— Nam quod vulgo praedicaut, 
Aurito me parente natum, non ita est." 
Stephanus ex boc loco suspicatur, fuisse aliquam Afranii fabu- 
lam, Priapi nomine inscriptam. De quo non est quod addam 
quidquam. Broukhusius ad Tibull. I. 4. 7, reprehendens Ma- 
crobium, quod Priapum ex lepore satum esse affirmet, sic 



277 

explicat Afranii verba: „ Priapus dicit, iniuriam sibi fieri ab 
iis, qui eum Panos aut Sileui lilium perhibeant, aut etiam 
Satyri alicuius auriti; quum sit Liberi patris vera proles." 
Habuit tamen, ut videtur, Macrobius integram Afranii fabu- 
lam; ut melius iudicare posset de mente poetae, quam nos. 
Nec mag-is alibi Priapus dicitur Panos filius aut Sileni aut 
Satyri, quam leporis. Neque omnino video, quidni ridiculus 
deus ridicule a lepore genitus esse dici potuerit. 

XVI. 

Servius ad Virg-. Eclog-. IX. 24: „Inter agendum, 
dum ag-is. Et honesta locutio est, si dicamus: Inter coe- 
nandum hoc sum locutus. Afranius: 

Inter loquendum." 

XVII. 

Servius ad Virg-. Aen. XI. 373: „Etiam tu, eia. Nam 
hortantis adverbium est hoc loco. — Ponitur etiam pro non- 
dum. Afranius: 

Etiam quidquam egisti? 

id est, nondum quidquam egisti." Nec tamen per se etiam 
est nondum. Tunc tantum sic interpretari licet, quum, ut 
liic apud Afranium, aliquis loquitur per interrogationem , in 
qua simul negatio continetur. 

XVIII. 

Isidorus Orig 1 . XII. 6. 60: „Spong-ia a fing-ere, id 
est, nitidare et extergere, dicta. Afranius: 

— Accedo ad te ? iit tibi cervicem fingam 

linteo, 

id est, extergam." ut tibi. Gothofr. ut te tibi, errore typo- 
graphico, ut videtur. 

XIX. 

Isidorus Orig-. XII. 8. 16: „Bibiones sunt, qui in vino 
nascuntur, quos vulgo mustiones, a musto, appellant. Unde 
et Afranius: 

Ad me quum spectas fabularique incipis, 
Ex ore in oculos tuos bibiones involant." 
Bibiones. Arevalus ad h. 1.: „Salmasius in not. ad Spar- 
tianum in Hadriano cap. 16 lcgit bibones, et interpretatur 



278 

culices. Sed culex genus est, cuius species est bibio 
ex vino natus. Neque est, cur bibonem potius dicamus. 
Ex vulgari veteri vocabulo mustiones ad Hispanos transiit 
nomen mosquitos." — Ad me quum spect&s fabula- 
rique. Gotbofredus edidit Cum ad me exspectas et 
fabulari. Arevalus annotavit, alios legere Quum ad me 
spectas etc; alios Quum me cxspectares fabulare. — 
oculos tuos. Gotbofr. oculis tuis. Cf. Privigni fragm.XI. — 
Ut Gotbofredus, locum exbibet Gesnerus in Tbesauro L. L. v. 
Bibiones, ubi baec annotantur: „Forte ita allusit Poeta in 
hominem bibacem, cuius ex ore, velut ex veteri lagena, examinu 
eiusmodi muscarum evolent." 

XX. 

Isidoru* de Differentiis verb. litt. S. 500. T. V. p. 63 
ed. Areval.: „Inter stultum, fatuum et stupidum. Qui- 
dam veterum fatuum existimant, qui nec, quod fatur ipse, 
nec, quod alii dicunt, intelligat; stultum vero bebetiorem corde. 
Unde Afranius: 

Ego 5 inquit, me ipsum stultum existimo; fa- 

tuum esse non opinor; 

id est, obtusis quidem sensibus, non tamen nullis. Stupidus 
vero dictus est quasi lapideus, quasi stolidus." Eadem paene 
ad verbum afferuntur a Spengelio ad Caecilii fragrnm. p. 12 
ex Salomonis glossario, cuius libri rarissimi inspiciendi copia 
mibi non fuit, legiturque versus, non commemorato poetae 
nomine, Isidor. Orig-. X. litt. S. 246. — me ipsum stul- 
tum. Priore loco apud Isidorum Arevalus edidit me stul- 
tum, posteriore me esse stultum, in annott. dicens, pro 
me esse alios leg-ere meipsum esse, quod babet Gotbo- 
fredus. Taubmannus ad Plaut. Baccbid. V. 1. 2 laudat Ego 
me ipsum stultum etiam existimo etc. Spengelius 
reperit me stultum, coniicitque memet stultum; non 
male, licet praeferendum videatur, quod dedimus. 

XXI. 

Varro de L. L. V. 12. p. 42 ed, SpengeL: „Extra op- 
pida a puteis Puticuli, quod ibi in puteis obruebantur bomi- 
nes; nisi potius, ut Aelius scribit, Puticuli, quod putescebant 
ibi cadavera proiecta. Qui locus publicus ultra Exquilias. 
Itaque eum Afranius Putiluculos in togata appellat, quod 
inde suspiciunt perpetuo lumen. " De Puticulis cf. Festus in 



279 

h. v. — Putiluculos. Sic Spengelius cum uno cod. Paris. 
et ed. Augustin. marg. Codd. Florent. et Havn. cuticulos. 
Vulgo puticulos. Scaliger putilucos, in margine et ipse 
scribens Putiluculos. — Caeterum hic et Gellii locus, qui 
apud nos est XiV., effecisse videntur, ut apud Funccium de 
Adolesc. Lat. ling. p. 98 Togata in fabularum Afraniana- 
rum numerum relata sit. Sed procul dubio plerique omnes 
rectius statuunt, noraen in istis locis omissum esse, illudque 
tog-ata tantummodo genus fabularum indicare. Similiter 
scripsit Charisius I. p. 118 ap. Putsch. : „Mummius in Atel- 
lana;" et Nonius v. Bidentes p. 53 ed. Merc. : „Pomponii 
in Atellana," 

XXII. 

Ausonius in epistola, qua Paullo commendat edyllium 
XIII., centonem: „Solae memoriae negotium, sparsa colligere 
et integrare lacerata, quod ridere magis, quam laudare pos- 
sis; pro quo, si per Sigillaria in auctione veniret, neque 
Afranius nauci daret, nec cicum suum Plautus offerret." 
Inde esse videtur, quod Gulielmius Verisimil. II. 16 ex Afra- 
nio ponit homo non uauci in hisce: „Ut Afranius, homo 
non nauci; Naevius, non quisquiliae; Vatinius apud Ci- 
ceronem, non semissis; Plautus, non assis, non trio- 
boli: ita hic (apud Nonium v. Senica) Pomponius, non 
sescuntiae dixit, de eo qui nihili et nullae rei esset." Iu 
lexicis homo non nauci ex Ennio et Plauto afferunt. 

XXSII. 

Lipsius ad Senecae Epist. LIX*: „Muretus appositum 
Afranii versum adducit, 

Gaudebit sapiens, laetabuntur ceteri: 

Afranii, an suum?" Videtur Muretus hunc versum fecisse ad 
imitationem Ominis fragm. VII. 



IWCERTABUM TOGATARUM 
FHAGIEITA. 



Seneca Epist. LXXXIX. : „Sapientia est, quam Graeci 
oooplav vocant. Hoc verbo quoque Romani utebantur, sicut 
philosophia nunc quoque utuntur. Quod et togatae tibi 
antiquae probabunt et inscriptus Dossenni inonumento titulus: 
Hospes, resiste, et sophiam Dossenni lege." Cf. 
Afranii Sellae fragm. 1. 

II. 

Servius ad Virg. Aen.XI. 160: „Veteres — vivendovin- 
cere dicebant supervivere, lit (Virg-. Georg. II. 295): Multa 
virum volvens vivendo saecula vincit. Nam et in 
togatis victrices appellantur, quae viros extulerunt. 



I. INDEX SCRIPTORUM. 



Acro 






Pag. 




Pag. 


ad Horat. Epist. 


II. 1. 


79 


160. 


II. p. 177 


118, J96, 269. 




adPis.288 




180 


196, 227, 253. 


32, 36, 


(50) 


, 65. 


181 


JX>3. 


Alcaeus comicus 






17. 


182 


269. 


Anaxandrides 






17. 


183 


104, 134, 186, 1£6. 


Appuleius 








184 


187, 269. 


Apolog-. 420 






230. 


185 


105, 196. 198. 


ARCHIPPUS 






17. 


186 


247; 269. 


Asconius Paedianus 






187 


247. 


ad Cic Divinat. 


in Q. 


Cae- 




189 


134, 136, 187. 


cil. XV. 






60. 


190 


135, 197 bis, 269. 


Atellanarum poetae 




20. 


191 


198, 247, 270. 


Athenaeus 








192 


135, 198. 


VI. p. 261. c. 






18. 


193 


198 bis, 270. 


IX. p. 402. b. 






18. 


194 


106, 198, 27G. 


Attius 








195 


198, 247 bis. 


in Astyanacte 






251. 


196 


199. 


AUSONIUS 








197 


270. 


Epist. XI. 






7. 


198 


270. 


Edyll. XII. 






258. 


212 


105. 


XIII. 






279. 


214 


177, 183, 199quater. 


Caecilius 177, 


178, 


207, 


208. 


ClCERO 




apud Festum 
Caesius Bassus 

de Metris, p. 2672 
Putsch. 
Charisius 

I. p. 40 ap. Putsch. 


ap. 


240. 

51. 

151. 
233. 
181. 

189. 


Orat. pro P. Sextio LV. 251. 
LVIII. 88. 
Epist. ad fam. IX. 26 188. 
ad Att. XVI. 2 276. 
de Divinat. I. 22 84, 85. 
de Nat. Deor. I. 23 188. 


ii 
80 

81 






Tuscul. IV 
IV. 


. 20 276. 
25 276. 


84 




12, 


258. 


DlOMEDES 




89 






269. 


III. p. 480 


ap. Putsch. 13. 


95 


232 b 


233. 


486 


21, 46. 


98 






134. 


487 


4, 5, 11, 14, 39, 


99 






125. 




45, 52, 95, 157. 


112 






151. 


488 


5, 6, 60, 153. 


113 






258. 


498 


14. 


115 






117. 


Donatus 




118 






275. 


de Comoedia 30, 45, 48 (49) , 61 . 



282 

Pag. 

ad Terent. Adelph. 

Prol. 7 48 (49). 

ad Terent. Adelph. III. 

4. 34 252. 

Ennius 208. 

in Phoenice 251. 

Scipione 64, 65. 

ap. Trebellium Pollionem 64. 

Euanthius 

de Fabula 47 — 49, 55, 155. 

EuSTATHIUS 

ad Dionys. Perieget. 376 16. 
Festus 

inArse verse 272. 

Attae 153. 

Cannensem cursorem 143. 

Comptus 272. 

Mirior 148. 

Molucrum 261. 

Moracias nuces 143. 

Mulleos 133. 

Mustricola 273. 

Nenia 227. 

Numero 252, 256. 

Obbrutuit 273. 

Obstrudant 143. 

Oratores 200. 

Orchestra 14. 

Oreae 133. 

Oscutana pugna 148. 

Oscum 129. 

Pauciens 112. 

Pedibus obsitum 144. 

Pergraecari 145. 

Petulantes 220. 

Profesti dies 239. 

Pueri 163. 

Quid nisi 206. 

Rates 206. 

Recinium 4, 5. 

Rediviam 133. 

Remeare 200. 

Remeligines 243. 

Remillum 273. 

Repastinari 248. 

Reses 245. 

Rica 145. 

Rutilium 273. 

Sagaces 182. 

Scraptae 124. 

Sentes 176. 

Sexagenarios 248. 

Sexus 242. 

Solatum 274. 

Solox 103. 



Sospes 


206. 


Stipes 


274 


Succerda 


146 


Succrotilla 


146, 206 


Superescit 


261 


Supparus 


205 


Tam 


146, 147 


Tamne 


275. 


Temetum 


186 


Tensam 


103 


Tentipellium 


147, 244. 


Titinnire 


264 


Togatarum 


40 


Toxicum 


275 


Tuguria 


262. 


Tyria maria 


207 


Vibrissare 


148 



Gellius 

Noctt. Att. IV. 7 63. 
VII. 9 156, 158. 

X. 11 259. 

XIII. 8 249. 

XV. 13 186. 

XX. 6 276. 

HORATIUS 

Epist. II. 1. 57 sq. 18. 

, II. 1. 76sqq. 154(155, 

156, 160). 

ad Pis. 225 sqq. 19. 

229 46. 

IOANNES SARISBERIENSIS 

de Nugis curial. IV. 6 249. 

ISLDORUS 

Orig. VI. 9 156. 

X. S. 246 278. 

XII. 6. 60 277. 

XII. 8. 16 277. 

XV. 2 40. 

XX. 2. 24 245. 

de DiiF. verb. C. 86 245. 

S. 500 278. 

Laberius 181, 185. 

Lucilius 154. 

Ltdus 

de Magistratt. I. 7 37. 

1.40 5,22,30,38, 
48,50,54,98. 
Macrobius 

Saturn. II. 14 161. 

II. 16 249. 

VI. 1 184. 

VI. 4 262, 

VI. 5 75, 276. 

VI. 8 259. 



Pag. 

Menander 178, 181, 186, 190, 

194, 200. 

Muretbs 279. 

Nepos 

Att. XXI. 209. 
Nonius 

inAbsente nobis 178. 

Accusativus pro dativo 268. 

Accusativus pro ablativo 116, 
218, 268. 

Accusativus numeri singu- 
laris pro genitivo plu- 

rali 116, 140, 268. 

Adauctavit 82. 

Adiutatur 223. 

Adquo 235, 244. 

Advorsum 113, 210. 

Aequales 237, 265. 

Ancillantur 121. 

Anima 107. 

Appellare 210. 

Araneae 112. 

Argutari 108. 

Assestrix 214. 

Atri dies 214. 

Aucupavi 140. 

Auscultare 237, 250. 

Auspicavi 159. 

Bacillum 229. 

Benigniter 116. 

Blanditer 113. 

Blaterare 179, 220. 

Callet 79, 176. 

Callet illam rem 204. 

Caries 234. 

Castra 82. 

Catapulta 132. 

Causari 195. 

Celere 74. 

Cognomen 191. 

Comest 106, 111, 177. 

Commetare 260. 

Comparare 113, 203. 

Concedere 221. 

Conciere 190. 

Confidentia 266. 

Confntare 130 bis. 

Coniicere 190, 221, 226, 250 bis. 

Consobrini 187 

Contempla 110. 

Contendit 203. 

Crines 155. 

Cumatilis 132. 

Cupido et amor 230. 

Cymba 212. 



283 

Pag. 

Damnare et condemnare 139. 

Dapalis J36. 

Datatim 229. 
Dativus pro accusativo 102. 

Deamare 264. 

Degulasse 181. 

Delica 123, 126 bis. 

Delicere 127. 

Delenitus 122. 

Deponere 204. 

Derepente 222, 231 bis. 

Desubito 124, 195. 

Desuevi 111. 

Devorare 81. 

Dicere 216, 286. 

Diligere 123. 

Diserte 194. 

Disertim 140. 

Disiicere 123. 

Diu 106. 

Duriter 241. 

Etfigia 268. 

Evallaro 122. 

Exercitum 254. 

Exigere 216. 

Exsecrarent 222. 

Extrabunt 179. 

Extrarium 253. 

Extundere 202. 

Facessere 113, 223, 224. 

Facitur 128. 

Factio 131. 

Facul 179. 

Ferox 108. 

Fervit 130, 205, 241. 

Fervitur 268. 

Festinem 127. 

Fidelitatem 264. 

Fingere 217. 

Firmiter 180. 

Flaccet 191. 

Flagriones 235, 263. 

Fluctuatim 233. 

Fortis 216. 

Fortunare 195. 

Frigit 237. 

Frontem 131. 

Fuam 107, 244. 

Gannire 244. 

Gelu 202. 
Genitivus pro accusativo 120, 
159,184,195,251. 

Genitivus pro ablativo 211. 

Gliscit 77. 

Grassaii 139, 210. 



284 





Pag. 


Gratulari 


183. 


Grave 


119. 


Habere 


211. 


Herba 


211. 


Hilare 


241. 


Humanitus 


246. 


Ibus 


115. 


Icit 


249. 


Ientare 


168, 189. 


Ignavit 


79, 80. 


Implicare 


181. 


Inaudire 


192. 


Inibi 


225. 


Insolum 


187, 260. 


Intolerabilis 


236. 


Itum 


131. 


Lactes 


119. 


Largitus 


226. 


Lautum 


266. 


Lavare 


256. 


Lavit 


120, 219, 256. 


Legere 


139. 


Lenis 


219. 


Lentem 


141. 


Libertatem uti 


127. 


Lotiolente 


137. 


Lucuns 


214. 


Lnpari 


157. 


Lustra 


238. 


Maceries 


208. 


Mactare 


238. 


Manducatur 


218 B 


Memordi 


158. 


Merenda 


213. 


Meretrices 


212. 


Minitabiliter 


78. 


Mitis 


192. 


Morata 


267. 


Muginari 


154, 158. 


Mulierosi 


263. 


Nebulones 


201. 


Nevult 


131. 


Nivit 


74. 


Nobilis 


123. 


Numero 


238. 


Nutritur 


267. 


Obedibo 


224. 


Obsequium 


236. 


Occupare 


139. 


Offendere 


230. 


Offendo 


265. 


Olat 


215. 


Olim 


256. 


Opera 


267. 


Operari 


212 bis. 



Ordiri 

Osculavi 

Ostrea 

Palaestricos 

Panus 

Paratus 

Pariter 124, 

Partiret 

Partus 

Patibulum 

Paucies 

Paucorum numerus 

Pauperavit 

Penus 

Verbitere 

Perspicate 

Petiolus 

Phrygiones 

Piiare 

Plaga 

Poematorum 

Possestrix 

Posticam 

Praeclavium 

Priores et primores 

Profesti et festi dies 

Progenii 

Prcprium 

Protinus 

Purpurissum 

Putare 

Putidum 

Quaerere et requirere 

Quaesti 

Restrictim 

Rictum 

Rictus 

Rogus 

Rumpere 

Sacrum 

Saeviter 

«Sanctitudo 

Sanguis 

Saniter 

Scelerosi 

Segnitas 

Senium 

Sepiunt 

Serium 

Severiter 

Simile est 

Sonit 

Sperata 

Speratum 

Spissum 114, 



Pag. 

255. 

117. 

210. 

209. 

225. 

237. 
176, 230. 

193. 

265. 

109. 
112 bis. 

256. 
118, 137. 

163. 

107. 

194. 

209. 

102. 

184. 

271. 

241. 

223. 

138. 

214, 229. 
267. 
239. 

73. 
266. 
204. 
230. 
109. 
180. 
218. 

110 
258. 
142. 
142. 
202. 
205. 
217. 
251. 
255. 

79. 
227. 
192. 

80. 

138, 262. 

224. 

165, 235. 

124. 

107. 

82. 
127. 

215, 216. 
221, 226. 



Spolior 

Spurcum 

Stare 

Statim 

Succedere 

Succubonem 

Suiferre 

Snpparum 

Supplicium 

taltt 

Taiulem 

Tenacia 

Tintinnire 

Toga 

Tricae 



Pag. 
189. 
193 bis, 217. 
140. 
180. 
211. 
119. 
242. 
205. 
217. 
131. 
114. 
239. 
264. 
110, 114, 219. 
201. 



Triste 165, 204 bis, 239. 

Truam 130. 

Tuburcinari 122. 

Tumulti 76, 267. 

Tunica 128, 140. 

Utems 265. 

Vafrum 190. 

Valentia 130. 

Veles 102. 

Veiitatio 234. 

Verrere 112. 

Verruncent 80, 192. 

Vescum 253. 

Vestispici 263. 

Villicari . 255. 

Virosae mulieres 191. 

Vulgariam 240. 

Novius 111, 117. 

in Dotata 164. 
Ovidius 

Epist. ex Ponto IV. 16. 30 36. 
Philargyrius 

ad Virg. Georg. III. 175 253. 

Philemo 177. 

Plautus 15sqq. 

Asinar. I. 1. 50 236. 

Cnrciil. III. 54 123. 

Rud. IV. 7. 8 186. 
Plinius 

H. N. VII. 48 61. 

POLLIO, C. ASINIUS 

in Cic. Epist. ad fam. 

X. 32 28 (95). 

POLLIO, TREBELLIUS 

Claud. VII. 64. 

POMPONIUS BONONIENSIS 111, 

168, 181. 

apud Nonium 164. 
Porphyrio 

ad Horat. Epist. II. 1. 79 160. 



285 

Pag. 
Priscianus 

III. 4.22.p.607ap.Putsch. 233. 
7.43. 618 243. 

IV. 4.21. 629 121: 
V. 8.44. 658 sq. 257. 

8.45. 659 185. 

VI. 1. 3. 677 74. 

3.15. 683 151. 

4.21. 686 119. 

7.35. 694 257. 

7.36. 694 103,231. 
8.42. 697 222. 

11. 58. 703 199. 

14.76. 713 257. 

16.82. 717 103,257. 

VII. 12. 60. 762 121. 
12.64. 764 161. 

VIII. 3.11. 789 128. 
6.31. 801 128. 

7.37. 804 183. 
14.78. 828 162. 
17.95. 838 215. 

X. 2. 7. 879 182. 

4.24. 890 232. 

7.38. 898 116. 
8.47. 902 90. 

XV. 3.13. 1010 124,151. 

Probus 

ad Virg. Eclog. VI. 31 180. 
Rhabanus Maurus 

de Art. gramm. II. 13, 30, 39, 

52, 95, 157. 

de Univers. XIV. 17 40. 

Salomo 

Gloss. 278. 

SCHOLIASTA CrUQUIANUS 

ad Horat. Epist. II. 1 . 79 160. 
adPis.288 36, 
48,50,65. 
Scholiasta Lucani 

ad Phars. II. 364 206. 

Scholiastae Virgilii 

ad Eclog. VII. 33 161. 

Aen. II. 670 118. 

X. 564 243. 

Seneca 

Epist. VIII. 50 sq. 

LXXXIX. 280. 
Serenus Sammonicus 

de Re medica LIX. 97 (100). 
Servius 

ad Virg. Eclog. VII. 33 160. 

IX. 24 277. 



286 







Pag 


ad Virg. Georg. I 


. 43 


162 bis 


Aen. IV. 


194 


230. 


IV. 


346 


152. 


XI. 


160 


280. 




373 


277. 




457 


136. 


Stephanus Byzaktius 




in '1'Uguq 




16. 


SUETONIUS 






Octav. XLV. 




61. 


de lllustr. gramm. 


XXI. 


36. 


in Vita Terentii 




184. 


Persii 




92. 


Suidas 






in '£lv&<av 




16. 


Sulla 




20. 


Tacitus 






Ann. XIV. 30 




241. 


de Oratoribus III. 


, XI. 


94. 


Terentius 






Adelph. U. 4. 23 




253. 



Pag. 



TURPILIUS 








in Epiclero 






236 


Thrasyleonte 




236. 


apud Noniuir 


i 




247. 


Varro 








de L. L. II. ap.Charisium 


99. 


V.12.p 


43 ed 


.Speng 


278. 


14. 


85 




89. 


VI. 2. 


190 




83. 


VU. 3. 


339 




71. 


4. 


353 




63. 


6. 


385 


71 


L,96. 


IX. 46. 


513 




96. 


apud Nonium 




122, 


188. 


VlCTORINUS 








Art. gramm. 


IV. p. 


2591 




ap. Putsch 






19. 


Vitruvius 








de Arch. V. 6. 9 ed. Schneider. 19. 



VOLCATIUS SEDIGITUS 



171. 



H. INDEX VERBORUM. 



A. 

A fulica peristi p. 238. 

Ab snis 186. 

Abducere ( gnatam ab iilo) 251. 

Abesse ab lustris 238. 

Abhorres (hanc domum) 112. 

Abiit peregre 136. Hinc abiit 198. 

Abi 210. Abit 231. 
Abs te 199, 255, 256. 
Absente nobis 178. 
Abspellit domo 116. 
Abstergete araneas 112. 
Absterrui (lenonem aedibus) 111. 
Abstinebis 206. 
Abstrudi (claves) 115. 
Accede ad sponsum 131. Ad hanc 

fortunam accessit 161. Accessi 

ad aram 218. Accedo ad te 

277. 
Accidant 86. Accidit 270. 
Accipite 233. 
Acer. Acrius 250. 
Acerbum 235. 
Acias 102. 
Aciem 79. 
Acus 102. 
Ad 226. Coniicere ad nescio quid 

de ratiuncula. 221. 
Adauctavit 82. 
Adde, quantum Inbet 161. Huc 

adde 193. Addito „praefiscini u 

134. 
Adducere 256. Adducor ferre 246. 
Adeo 202. Nunc adeo visam 118. 

Atque adeo 209. Adeo ut 257. 
Adeste 178. 
Adimetur 140. 
Adiutemini (me) 223, 274. 
Adolescenti 254. 



Adoptavit sibi 242. 

Adquo 235, 244. 

Adscisti calceos (tibi) 133. 

Adspecta formam 110. 

Adspectu 180. 

Adspexit 132. 

Adulescentes optumas 193. 

Advenisti 198. 

Adversari 238. 

Advorsum illum 113. Te advor- 

sum aut patrem meum 118. Ad- 

vorsum fratrem 210. 
Aede 135. Aedes 112, 134. Ae- 

dibus 111, 113, 138. 
Aequalem 266. Aequalem meum 

237. 
Aeque 240. Aeque ac 86. 
Aequum est 137. Ex aequo 246. 
Aetas 263. Mala aetas 263. Ae- 

tas integra est 191. Exacta 

aetate 127. 
Agere tecum (haec) 199. Haec — 

agite 223. Age 247. Quae — 

agunt 86. Quod nunc agitur 

261. Quidquam egisti 277. Egi 

gratias 252. Actum 264. 
Aggredi (illam sum ausus) 132. 
Agitant 86. 
Agrum Setinum 136. 
Ahenum 130. 
Aio264. Aisl99. Aitl79. Aie- 

bat 118. Aiebant 111. 
Alio 263. 

Amabo 124, 134. Amabit 230. 
Amare habere puerum 204. 
Amatorem 256. Amatores 263. 
Ambitionem 102. 
Ambo 118, 233. Ambon 226. 

Ambos 232 bis. Ambobus 111. 

Ambae 115. 



208 



Amens 205, 270. 

Amica 124. 

Amictum 131. 

Amicum 266. 

Amovi (parasitos) 111. 

Ampiius (tacere) 243. 

Amyclas 243. 

Ancilla. Ancillas 119. 

Anciilantur 121. 

AnciUuiam 263. 

Ancora 212. 

Anheians 241. 

Anima (foetida) 107. Animam 
devoto liostibus 81. 

Animatur in proelium 102. 

Animus 197, 241. Animum 256, 
267. Qui me est animi ex- 
ercitus 254. In animo ut sic 
statuas tuo 199. Animo ordiri 
255. Clnibus animi non sunt 
integri 270. 

Annum novum 162. 

Antecedere (virtuti) 102. 

Antiquitas 268. 

Anus 243, 263. 

Aperto capite 202. 

Apparandae nnptiae 198. 

Appellere (pecus ad me) 84. Ap- 
pellant — ad molem — navi- 
culam 210. 

Appetis dominatum 259. Nimiuin 
appetimus 196. 

Apud. Non sum apud me 186. 

Aquast 107. Aquam 219. 

Aram 218. 

Araneas 112. Aranearum 275. 

Arare campum cereum 151. 

Arbitror 106. Arbitrer 119. 

Arcam 146. 

Architectonis 134. 

Arcula 275. 

Ardet 203. Ardet focus 80. 

Argutarier pedibus 108. 

Aries. Arietes 84. 

Arietare 84. 

Arpinos 255. 

Arquato 274. 

Arripuit 181. 

Arse verse 272. 

Artus languidos 84. 

Asculana pugna 149. 

Assentio 228. 

Assestricem 214. 

Atque etiam 158, 221. Atque 



adeo 209. Te obsequentem, 

atque Jiilare, — praebeas 253. 
Atteximus 105. 
Atti 248. 
Au, mi homo 199. Au, quid me 

censes 199. 
Auctore me 206. 
Aucupavi 140. 
Audacter 131. 
Audio 243, 264. Non audisti 199. 

Audite — pauca 211. Surde 

audiunt 270. 
Augur. Augurem 181. 
Auguiatum est 86. 
Aurem 245. Aures 140. 
Aurito 276. 

Aurum 105, 157, 217, 218. 
Auscuitavi 237. Ausculto 250. 
Auspicetis 159. 
Autumat 158. 
Averruncent 192. 
Avolat 133. 
Avortisti (te) 120. 



B. 



Baciiium 229. 

Beatae 196. 

Beaverit agrum 136. 

Bene est ( nemini nimium ) 196. 

Melius — est 183. Melius fa- 

cere 185. 
Benigne 194. 
Benigniterl51. Patrocinari — be- 

nigniter 116. 
Benivnlentia 196. 
Biber 125. 
Bibiones 277. 
Blanditer 113, 151. 
Blando 194. 

Blaterare 179. Blateres 220. 
Brevis. In brevi 269. 



Cadere. Ratio — ceciderit 247. 

Cecidit spes 269. 
Caeco 187. 
Caeso 132. 
Caeteri 230, 279. 
Calceos (mulleos) 133. 
Callemus ( usu ) 79. Callent rem 

176. Malitiosa — calleo 204. 



289 



Calleti 78. 

Campum cereum 151. 

Candidis 128. 

Canens cursor 143. 

Canora 78. 

Cantandum 148. 

Cantitant 227. 

Capere. Te satias caperet 257. 

Delenimentis capi 263. Volupta- 

tem capio maxumam 264. 
Capessit (domum se) 152. 
Capillum naturae muneribus gra- 

tum 90. 
Caprigeno generi 75. 
Captus (servorum) 252. 
Caput 109, 117, 120. Aperto ca- 

pite. 202. 
Carie 235. 

Cassam terriculam 238. 
Castalia 217. 

Castra haec vestra est 82. 
Casus. Me ad casum dari 84. 

Quo casu 269. 
Catapulta 133. 
Causam coniicere 226. Quae sit 

causa. 269. Tutandi causa 213. 
Causaris (contra patrem) 195. 
Cave, ne pendeas 244. 
Cedo 230. 

Celabat (id me) 183. 
Celere 74. 
Celo 231. 

Censeo 116. Quid me censes 199. 
Censori 74. 
Census 134. 
Cerebellum 119. 
Cereum J51. 
Cernere. Crevi 116. 
Cervicem 277. 

Cingula obuncula adimetur 140. 
Citer 233. 
Cito 194, 272. 
Civibus 68. 

Clamor 180. Clamore 82. 
Clanculum 190. 
Clandestino 205. 

Claves 115. Arcam sine clavi 146. 
Clienta 233. 
Clivum 267. 
Cluat 89. 
Cocus 130. 
Coelitum 82. 

Coelum 181. In coelo 84. 
Coena. Ad coenam iret 111. Ad 
coenam — veni 213. 



Coepit cursum 86. Pilare — coe- 

pit 184. Coepisti 261. 
Cogi (officiis) 199. 
Cogita 217. Cogitant 85. Con- 

ciere cogites 190. Restrictim 

cogitata atque omnibus rationi- 

bus 258. 
Cognominationis 191. 
Coguomine 191. 
Coliibeam tibi (cursum) 243. 
Collegi 103. 
Colligant (spolia) 149. Me colli- 

gam 247. 
Collocari 212. 
Colloquia 113. 
Collum 256. _ 
Colos cumatilis 132. 
Colus 232. 
Coma (deiecta) 241. 
Comedet 140. Dotem comest 106. 

Pius comest 111. Bona comest 

177. 
Comissatum 204. 
Commemorabo 217. 
Commendat 225. 
Commercatis 235. 
Commetas 260. 
Commodo exit 118. 
Communis dies 159. 
Commutationem rerum 86. 
Compacto 196. 
Comparemus colloquia 113. Com- 

paratum est 203. 
Compescis (cretam) 108. 
Ccmponam (in penum) 164. 
Comptus 273. 

Conari. Conere — rus ire 190. 
Concedere. Procul concessero 221. 
Concelebretis diem 199. Conce- 

lebras focum 240. 
Conchas 210. 
Cortciere — tantum mali 190. Con- 

ciet 207. 
Concinno ( aliquid controversiae ) 

267. 
Concordes — cum viris 193. 
Condemnatust (voti) 139. 
Condis 146. 

Condonat (aurum me) 218. 
Confert me 263. Sermonem — 

mecum contulit 124. 
Coniicere. Confecta 230. 
Conhdenter 266. 

19 



290 



Confixus 260; 

Contorment (puellam) 21*5. 

Confoveri 212. 

Confringe eius superbiam 139. 

Confutat (cocus ahenum) 130. 

Coniicere 221. Causam coniicere 

226. Coniecere verba 250. Cum 

patre coniicere 250. 
Connitier in me arietare 84. 
Conqueritur (res suas) li3. 
Conquisite 235. 
Consanguineos arietes 8^. 
Conscendo cymbam 212'. 
Consessum 220. 
Consilium 111, 128. 
Consimili 210. Huius consimile 

270. 
Consponsus 72. 

Constituit 241. Constituit ire 115. 
Consul 89. 
Consulo — mihi 203. Qui recte 

consulat 89. Vobis consulni 147. 

Consulit — tergo meo 241. 
Consultoribus 258. 
Contemnes 232. 
Contemplari ancillas 119. Os con- 

templa meum 110. 
Contendi (semita) 203. Conten- 

dit oculos 231. 
Contentae 203. 
Contextus 214. 
Contra — patrem 195. Vim Gal- 

licam — contra 79. 
Controversiae 267. 
Contueri 84. 
Contumeliis 267. 
Conveniret quod mihi 185. Bene 

convenientes — cum viris 193. 

Me convenit 247. 
Conventum 220. 
Convivam 266. 
Convivas 119. 
Copia (tecti ne sit) 115. Cunctis 

copiis 270. 
Cordi est 257. Sagaci corde 182. 

Sollicito corde 199. 
Corneolum 229. 
Cornibus 84. 

Corpus 84, 184, 200, 263. 
Cras est communis dies 159. 
Craticula 119. 
Credere 256. Cfedo 119, 244. 

Credidi 185. CreditUm 256. 
Cretam 108. 
Criminosa 245. 



Cruciari 264. 

Cuccuru 183. 

Cuculator 137. 

Culpa (tua) 264. 

Cultus 210. 

Cum. Togis cum candidis 128. 

Cum mulleis (calceis) 133. Cum 

veste longa 213. Cum primo 

luci 159. 
Cumatilis 132. 
Cunctis copiis 270. 
Cupere. Cupient 230. Quam (acc.) 

cupio 269. 
Cupidius 128. 

Curant 85. Puellam curent 215. 
Curia 117. 

Curiosus 221. Curiosior 23& 
Curre cursiin 247. 
Cursim 247. 
Cursor (canens) 143. 
Cursu novo 84. Cursum cohibeam 

243. Ad dexteram coepit cur- 

sum ab laeva 86- 
Custodiendus 202. 
Cymbam — piscatoriam 212. 



D. 



Dapalis coena 136. 

Dare. Quieti corpns — dedi 84. 
Da pensam Janam 110. Date 
illi biber 125. Daturin' estis au- 
rum 157. Qui ultro dent 191. 
Di tibi dent propria 266. Dat 
rustico (puellam) 216. Ad ca- 
sum dare 84. Ab — lana ad 
purpuramdata 103. Daturmihi 
custodiendus 202. Virum — fni- 
hi studeo iamdudum dari 221* 

Datatim 229. 

De. Quod de sole ostentum est 
tibi 86. Noctem facere — de 
die 127. De aede summa 135* 
De lignis 136. De ratiuncula 
221. 

Deamas 264. 

Decet (neminem) 151. Quem cO- 
los — deceat 132. 

Dedecus 189. 

Dedet (herbam) 211. Dedita ope- 
ra 267. 

Deducta (voce) 262. 

Deesse. Non desunt mihi, qui — 
dent 191. 



291 



Defatigarem (deos suppliciis etc.) 

218. 
Defensorem 256. 
Defessa 226. 
Defringam (patibulo — ei caput) 

109. 
Degerem (diem operatum) 212. 
Degulasse 181. 
Dehinc 240. 
Deiecta coma 241. 
Deijide 267. 
Delaborat 180. 

Delenimenta, Delenimentis 263. 
Deleniti (dotibus) 121. 
Deliberatnm est non tacere 243. 
Delicem 123. Delica 126. 
Delicatum 229. 
Delicere 127. 
Deliciae (meae) 120. 
Demens 259. Dementi 187. 
Demere. Deme — plagulam de 

lecto 272. 
Dentes 273. 

Depellis mihi manum 209. 
Deponere. Puerum depositum fo- 

ris 204. 
Depopulatur 189. 
Deputes 86. 

Derepente 222, 231 bis. 
Derivet 136. 
Desidere. Ubi coniixus desides 

260. 
Desiderio 269. 
Desponsa 127. 
Desubito 124, 196. 
Desuevi, ne — iret 111. 
Detexere 110. 
Detrudetur (rus) 140. 
Deus 276. Di 86, 190, 206, 238, 

266, 269. Dis 183. Deos 218. 
Devenit 83. 

Devotabo hostibus (animam) 81. 
Dextra, dextera 257. 
Dextrorsum 84. 
Dianae 212 bis. 
Dicabo (ine) 81. 
Dicere 118. Dic istud, qnaeso 

120. Nobis dicatis 192. Dicito 

231. Diceres 181. Dices 184. 

lngeiii vestigia haud dici potest 

193. fricat dotis paullulum 216. 

Inter nos nuptiae sunt dictae 

266. Quod vult — di.ctum 194. 

Dicta facessas 223. 
Dies (communis) 159. Ater dies 



214. Diem scelerosum, indi- 

gnum 192. Sanctum diem 212. 

Tertium diem 229. In dies 269. 

Qui — noctem facere possit de 

die 127. 
Difficilis 239. 
Dignus. Pariter ut dignus fuit 

124. 
Digredimur 204. 
Dimidium (dotis) 217. 
Dimitte 272. Dimittit 214. 
Disco 276. 
Diserte 194. 
Disertim 140. 
Disiicit 123. 

Dispartiantur patris bona 176. 
Disperdit (remj 106. 
Disperii 192. 
Dispoliatur 189. 

Distentus animus est negotiis 197. 
Diu noctuque 105. Nec noctu nec 

di.u 107. Diutius 190. 
Dium. Sub dio 202. 
Doleat aliquid , doleat quidlubet 

276. 
Doloribus 261. Dolorum 265. 
Dominatum 259. 
Dominicam 245. 
Dominus 224. Domini 210. Do- 

minum 210. 
Domi 221, 226, 266. Domo 252. 

Nostram devenit domum 83. 

Domum se capessit 152. Do- 

mum digredimur 204. Reducen- 

di domum 269. 
Dona 113. Donis 2.18. 
Dotem 106, 190. Dotis 216, 217. 

Dotes — uxorias 217. Dotibus 

121. 
Ducere — eam nevult 131. Ut me 

esse — ducat 255. 
Dum compescis 108. Dum — fu- 

gis, 248. Dum me — praebeo 

267. 
Dummodo doleat 276. 
Duos 84. 
Duriter 241. 
Durus 239. 



E. 

Ecastor 115, 147. 

Eccum 118. Eccos 232. 

Echinos 210. 

Edepol 116, 124, 134, 199, 267. 

19* 



292 



Edi 104. 
Edulibus 235. 

Efferre. Inedia extulisti 124. 
Effigia 268. 
Etfugi patrem 106. 
Ego 103, 106, 107, 108, 115, 118, 
122, 140, 151, 195, 217, 235, 
244, 246, 250, 269, 278. 
Egregium 86. 
Egressa 107. 
Eligi 84. 
Eloquens 227. 
Eluella 142. 

Emigrarunt (sesemet aedibus) 138. 
Eques 102. 
Equidem 182, 266. 
Ergo 113. 

Esse. Summa tibi perduellium 
est 77. Uni collegi sumus 103. 
Estis nihili 146. 
Et nunc 80. Et me dicabo 81. 
Et cuculator 137. Curre et nun- 
tia 215. Illa stacta longeque et 
multis olat 215. 
Etenim 269. 
Etiam depellis 209. Etiam quid- 

quam egisti 277. 
Eu ecastor 115. 
Evallavero 122. 
Everrite aedes 112. 
Evolavit 135. 

Ex tanta factione atque opibus 132. 
Ex officio 202. Ex voluntate 
216. Ex stultitia — esse 256. 
Ex desiderio 269. 
Exacta aetate 127. 
Exaudii 267. 

Excludat uxor — virum 266. 
Excrescit uterus 261. 
Exemplo 81. 

Exercere. Istis exercetur in lo- 
cis 180. Qui me est animi ex- 
ercitus 254. 
Exercitum 79. 
Exigat 216. 

Eximia pulchritudine 84. 
Exin 84. 

Exire 139. Exit 118. 
Existimo 278. 
Exitus 252. 
Exoptes 266. 
Exornata 159. 
Expediat (te loqui) 244. 
Expeliat (te regno) 86. 
Experiurabant 222. 



Expertem (omiilu*i vitium) 140. 

Explodam hominem 255. 

Exporge frontem 142. 

Exsecrabant 222. 

Exsecratur 116. 

Exsequias 227. 

Exsilit (in iumentum) 231. 

Exspectare 221. Exspectando 226. 

Exspectatio 80. 

Exsultat 157. 

Extenduntur (rugae in ore) 147. 

Extorrem lianc domo faciam 122. 

Extra consilium 111. 

Extrabunt 179. 

Extrarium (abs te) 255. 

Extundo 202. 

Exvibrisses 148. 



Fahricare 217. 

Fabulare. Feminea fabulas 146. 
Fabulaverit 210. 

Fabulari 277. „Pol, edepol u fa- 
bulare 134. Volsce fabulantur 
129. 

Facere 127. Noctem facere — de 
die 117. Quid ego feci te ad- 
YOisum 118. Votum eum fe- 
cisse 139. Bene quum facimus 
146. Viduas faciat 193. Fa- 
cias lutum 222. Non faciet 266. 
Verbum facere 273. Verbum 
fecerim 270. Facere — satis 
208. Haec res me facit festi- 
nem 127. Mitem faxo faciant 
192. Fac cito 272. Facito us- 
que exvibrisses 148. Lateatsem- 
per facito rictus 142. Facite in 
suo sita quaeque loco sint 134. 
Facite, ut multetur 110. Fa- 
ciundum est ita, ut — compa- 
remus colloquia 113. Stulte fe- 
cerim, qui — sum ausus 132. 
Honeste — fecit, qui — impu- 
lit274. Spissum lieri 221. Fit — 
coena 136. Flocci liet 137. Par- 
visaciatur 128. Fit opus luculen- 
tum 211. Factus es maritus 112. 

Facesse hinc 224. Aedibus faces- 
sat 113. Dicta facessas 223. 

Facile 218. FacilLume 252. 

Facinus (maxumum ac mirificum) 
84. Dignum facinus 193. 

Factioue 132. 



293 



Factura. Facta 217. 

Facul 179. 

Facunde 195. 

Fallaci adspectu 180. 

Fallere. Fefelli 204. 

Famae 123. 

FamiLia 252. Familiae 238, 257. 

Fanis 111. 

Farticuia 119. 

Fastidis (mei) 120. 

Fateor 80, 185. 

Fatuum 278. 

Favum 161. 

Femina 179. 

Feminea 146. 

Ferentinatis populus 121. 

Ferit 102. 

Ferme 258, 261. 

Ferocem (forma) 108. 

Ferre 236. Ferre humana liuma- 

nitus 246. Saeviter ferre haec 

251. Ferunt 269. 
Fervere (ira) 205. Aiienuin — fer- 

vit 130. Hoc nunc fervit ani- 

mus 241. Quanta vociferatione 

fervitur 268. 
Festo — die 240. 
Ficum 249. 
Fidelitatis 264. 
Fidem 274. 
Fieri. Vid. Facere. 
Filio 214, 221. 
Fimbriatum 131. 
Findat 202. 
Finge 217. Tibi cervicem fingain 

linteo 277. 
Firmamentum 238. 
Firmiter 180. 
Flaccet fortitudo 192. 
Flagrionibus 264. 
Flammeum 84. 
Flocci iiet 137. 
Fluctuatim 233. 
Focus 80. Focnm 240. 
Foetida anima 107. Pannos — 

foetidos 140. 
Fontem 158. 
Foras exire 139. 
Fore 86 bis. 
Foris 204. 
Forma 108, 114. Formam 110. 

Formae 191. 
Formaster frigidus 144. 
Formicae 107. 



Formosa 217. Formosarum 263. 

Formosissimam 108. 
Fortasse votum eum fecisse 139. 
Fortis 217. Fortem in spe 80. 
Fortiter 232. 
Fortitudo 192. 
Fortunassint 195. 
Forum. Tn foro 116. 
Frangit 249. 
Frater 1S3. Fratrem 210. Fra- 

tris 214. 
Fremitu 78. 
Frigere. Frigit 237. 
Frigidus 144. 
Frontem (iimbriatum) 131. 
Fuaml07. Fuas 244. Fuere 263. 
Fugavit 139. 
Fugere 149. Semitatim fugi 106. 

Fugis 248. Fugiens 201. 
Fulica 238. 

Fullones 110. Fullonibus 107. 
Fundere. Fusum sanguen 79. 
Fundi 140. 
Fungi munera 268. Functus of- 

ficium 116. 
Fustibus 192. 

G. 

Gallia 232. 
Gallicam 79. 
Gallum sagatum 245. 
Gailus Gallinaceus 135. 
Gannire ad aurem 244. 
Gaudebit sibi promitti oreas 133. 

Gaudebit sapiens 279. 
Gelus 202. 
Geminae 113. 
Gemitu 82. 
Genus cognominationis 191. Ca- 

prigeno generi 75. 
Gerat (pectus egregium) 86. 
Germanum 84. 

Gestas (nmbriatum frontem) 131. 
Gestum 131. 

Gignere. Usus me genuit 249. 
Gliscunt (se) 77. 
Gnatam 251. 
Gnatus 268. 

Gradibilis — gressio 75. 
Graece irrid et 242. 
Graecas 121. 
Graii 249. 

Grandinat (saxis etc.) 74. 
Grassari 139. Grassantur 210. 
Gratia 128. Gratias 252. 



294 



Gratulor dis 183. 

Gratum (capillum) 90. Grata — 

obsequentia 236. 
Gravidae mulieri 261. 
Gravis. Gravi obsonio 119. 
Graviter saucinm 84. 
Gressio 75. 
Gubernator 130. 

H. 

Habere puerum (amare) 204. 

Martium primum habuerunt 162. 

Habui recte 140. Habuit, con- 

veniret quod mihi 185. Sermo 

habetur 114. Ubi — habet Mo- 

schis 211. 
Habitum 187. 
Haeret 180. 
Haurire 219. 
Hebetem 86. 
Hei miserae mihi 268. 
Hem 186 bis, 199, 267. 
Herae 102. 
Herbam dedet 211. 
Hercle 107, 131, 132. 
Herile 257. 
Hermaphroditus 131. 
Heri 196. Septembris heri Ka- 

lendae 214. 
Hero 102. Heri 268. 
Heu me miserum 276. 
Hilare 241, 253. 
Hinc — abiit 136, 198. Pulsi hinc 

149. Hinc auscnltavi 237. 
Hodie 109, 118, 122, 124, 125, 

159, 226, 258. Hodie ater dies 

214. 
Homo 187, 199. Rusticus — ho- 

mo 107. Homo mulierosus 263. 

Hominis ignavi 116. Homi- 

nem 212, 255. Hominem im- 

probum 145. Homines 85. 
Honeste 190, 274. 
Hortabatur 212. 
Hospitem 266. 
Hostili 79. 

Hostem 102. Hostibus 81. 
Humana 246. 
Humanitus 246. 

I. 

Iacitur ancora 212. 
Iactavit sese : iactet ; &)4. ' Verba 
iactare 234. 



Iamdudum 181, 221. 

Iampiidem 107. 

Ianitoris 264. 

Ibus 115. 

Icit 249. 

Ictu 84. 

Idcirco 199. 

Idem es, qui semper 198. 

Idoneum — locum 222. 

Ieiuna 189. 

lentare 183. Ientavit 189. 

Igitur 266. 

Ignare. Ignavit 80. 

Ignavi 116. 

Ilicet 227. 

IUautae inulieris 103. 

Illico 115, 179, 242, 263. 

IUudit 196. 

Imago 268. 

Imbecillitas 247. 

Imbecillus 253. 

Immo 181, 192, 199. 

Immolare 84. Immolavit hostiam 

139. 
Impedimenta (ianitoris) 264. 
Impellere. Ostium impulit 274. 
Impendio 269. 
Imperat 246. 
Impetu 84. 
Impingam (mustricolam in dentes) 

273. 
Impium 193. 

Improbum 145. Iinprobi 217. 
Improviso 86. 
Impune 189. 
In nostro ornatu 157. 
Inaudiat 192. 

Inauratae — mulieris 103. 
Incendi rogum 203. Incendit hoc 

221. 
Incinctam toga 219, 
Incipis (fabuiari) 277. 
Inclusa 117. 
Incupidiores 268. 
Inde 84. 

Indignum 192, 276. 
Indnta (supparo) 205. 
Indulgent (nos) 268. 
Inedia 124. 
Inepti 238. 
Inest 235, 237. 
Ingeni 193. 

Ingenium 238. Ingenio unico 182. 
Ingens imbeciUitas 247. 
Ingratam 225. 



293 



Inguine 225. 

Inhibent 212. 

Inibi 225. 

Inquam 148. 

Inscribat — in ostio 272. 

Insepulta 96. 

Insistere. Agere -?- institi 199. 

Inspecturam 263. 

Instat 180. 

Integra 191. Integri 270. 

Intelligas 198. 

Intempesta noctu 202. ; Nocte in- 

tempesta 83. 
Iiter decem annos 11Q. Inter lo- 

quendum 277. 
hterdum 267. 
hterea 107, 234. 
hteribi lucis 212. 
Iiterim 213, 233. 
htervenissem 25Q. 
htolerabilis 236. 
htra > tu-nicam 257. 
Iitrabo (limen) 179. 
htricavit 201. 
htritae %%%, 
htus 264. 
Iivenietur 179. Invenias 222. In- 

venero 258. Inyenit 263. 
hvicte 80. 

hvitat (ientare) 183. 
hvoco 80. 

Involat 237. Involant 277. 
Ipsnm (me) 278. 
Ipsus431. Ipsi 231. 
Ira 205. 
Iracunda 125. 
hati 190. 
Ire 115, 190, 209. Ad .coenam 

a:et 111. It conjicere 221. 
Irrdet me (Graece) 242. 
Isto 186. 
Itafjiie 202, 221. 
Iteni 127. 
Itun 131. 
Iube^ 115, 212. Conforment iube 

215. 
Iucurditatis 235. 
Iuinentmn 231. 
Iurgia 138. Iurgio 196. 
Iuvat 213. 



K. 



Kalendae 214. 



Labella 219. 

Laborem 259. 

Labris 234. 

Lacrimae 224. Lacrumis 25p. 

Lacrumas 227. 

Lactis agnina, lactes agninas,119. 

Laedo 267. 

Laetabuntur 279. 

Laetaster 14|. 

Laetitia 182. 

Laetus 96. 

Laeva (manus) 257. 

Lana succida 145. Soloci Lana 

103. Pensam lanam 110. 
Languidos 84. 
Lanigeruin 84. 
Lapsum 220. 
Lar. Laribus 243. 
Largitus 227. 
Lassitndo conservum 133. 
Lateat 142. 
Latine 129. 
Latino 185. 
Latites 190. 
Laudor 117. 
Laus. Laudem 259. 
Lautum convivam 266. 
Lavas 108. 
Lavere lacrumis — collum 256. 

Manus lavite 120. Laverent ma- 

nus 219. 
Lectum — stratum 1!$>. 
Legatus 136. 
Leget (spolia) 139. 
Lenis 219. 
Leniter 212. 
Lenonem 111. 
Lens. Lenti calido 142. 
Lente 186. 
Lentus 186. 
Leti 191. 
Liber 139, 232. 
Liberis 186. Liberum 268. 
Libertatem 88 , « 127. 
Libram 111. 
Licet fullonibus quiescant 107. Li- 

cebit hodie dicere 118. Licet 

me — pervenire 203. Liceiet 

235. 
«Limen 179. 
Linguam 187. 
Linteum 139. Linteo 277. 
Liquier 84. 



296 



Litteris 218. 

Loco mercede 138. 

Locus 212. Istis exercetur in lo- 

cis 180. Ventoso in loco 202. 

Peregrino in loco 213. Idone- 

um — locum 222. 
Longus sermo 114. 
Loqui 118. Loquebatur 206. In- 

ter loquendum 277. 
Lotiolente 137. 
Lubens 250. Quantum lubet 161. 

Ut lubet 217. 
Lucius 152. 
Luculentum 211. 
Lucunculos 214. 
Ludas (nos) 190. Datatim uxo- 

rem ut ludas 229. 
Ludificatus est (me) 258. 
Ludum 200, 220. 
Lupantur 157. 
Lustris 238. 
Lutum 222. 
Lux. Cum primo Juci 159. 



M. 



Macerare. Maceror 269. 

Maceries 208. 

Mactassint malo 238. 

Magis magisque 269. 

Magnifice 233. 

Maialis 107. 

Maiestatem 205. 

Maiores 162, 268. 

Mala 265. 

Malefactis 123. 

Malitiosa 204. 

Malle — quievisse 262. Malunt — 

vereri se 186. Malo pudenter 

mentientem 198. 
Mandatam meo viro (me) 106. 
Manducari 218. 
Mane 199. 
Mani 226. 
Manus 120, 219, 257. Manum 

209. 
Mare 181. Tyria maria 207. 
Marinas 210. 
Maritus 112. 
Martium 162. 
Mater 126, 162, 205, 206, 232, 

249, 250. 
Materno 194. 
Matronae 255. 



Mecastor 125. 

Medeor 274. 

Medi 134. 

Medium. In medium 217. In me- 

dio 233. 
Mel meum 250. 
Memini memoriter 269. Memen- 

to 220. 
Memoriter 230, 269. 
Mens. Veniet in mentem 265. 
Mensa. Ad inensam 160. 
Mensem Martium 162. 
Mentientem 198. 
Mercede 138, 200. 
Merendam 213. 
Merentur 268. Meritus 82. 
Meretrix 211, 213. Meretrices 15 r . 
Merito 235. 
Merum 185. 
Metuo 132. Metuet 156. Metii 

186, 187. 
Mi homo 199. Frater mi 183. 
Minitabiiiter 78. 
Miriiicum facinus 84. 
Mirus. Minus mirum est 86. M- 

rior 148. 
Misera 205, 252. Miserae 2«. 

Miserum 276. 
Miseritus 276. 
Miserula 265. 
Mittere 133, 275. Me ad te m- 

sit oratum 251. Missa sum Iiuc, 

quae — coliibeam 243. 
Modo posteaquam 181. Non ab 

illo solo modo 185. 
Molem 210. 
Molesta 223. Nisi molestum est 

199. 
Molucrum 261. 
Monilis 223. 

Moraciae, moraculae nuces 143. 
Moratae — moribus 115. 
Morborum 191. 
Mordere. Memordisse 158. 
Mordicus 187. 
Mori 250. 
Morigeram 267. 
Morigeratio 263. 
Morosam 267. 
Mors 208. Morte 210. 
Mos. Moribus 114, 115. 
Moschis 211. 
Muginantur 158. 
Mulier 103, 113, 193, 237. Mu- 

lieris 103, 120. MuUeri 125, 



297 



261. Mulieres 196. Mulierum 

263. 
Mulierosns 263. 
Mulleis 133. 
Multetur mj?lo 110. 
Multus. Multa — es 223. Stul- 

titia multarum 256. 
Munde 134. 

Munitum pectus (sapientia) 86. 
Munus. Munera 268. Muneribus 

90. 
Mustricolam , mustriculam , mu- 

strigulam 273. 



N. 



Nae 124, 198, 250. 

Nam quid ego feci 118. 

Namque 103. 

Nanciscor. Occasionem nacta 237. 

Naribus primoribus 267. 

Narravero 197. Uti rem narras 

177. 
Nasci. Aurito me parente natum 

276. 
Nasum 107. 

Natura tristiori 204. Naturae 90. 
Nauci 279. 
Naviculam 210. 
Navis. Navem 130. 
Neapolitis 211. 
Necesse esse 104. 
Necessum 269. 
Negligunt 217. 
Negotiis 197. 
Nemo 184. Nemini 196. Nemi- 

nem — bonam 151. 
Nempe 160. 
Neniam 227. 
Nepos 237. 
Neptis 237. 

Nequidquam 218, 252. 
Nequisti 110. 
Nescis 176. Nescio cui 216. Ne- 

scio quid 221. Nescio qui — 

deus 276. Nesciunt 129. 
Nevult 131. 
Ni nos texamus 110. Ni tantum 

amarem 235. 
Nicasio 221. 

Nihilne te populi veretur 159. 
Nihili (estis) 146. 
Nimirum 264. 
Nimis 132, 256. 



Nimium 196. Nimium benigniter 

116. 
Nisi molestum est 199. Quid ha- 

bes, nisi unam arcam 146. 
Niti. Qui meo sit nixus nomine 

269. 
Nivit (sagittis etc.) 74. 
Nobilitarent 123. 
Noctu 190. Diu noctuque 105. 

Nec noctu nec diu 107. Intem- 

pesta noctu 202. 
Nocturno impetu 84. 
Nolo 209. Nolo — videat 224. 

Noli 250, 256. 
Nomen impiuin 193. Nominis ma- 

tronae 255. Nomine 269. 
Noster. Hic noster 180. Hunc 

nostrum augurem 181. 
Novercae 193. 
Novi 235, 237, 263. 
Nox. Nocte 116. Nocte intem- 

pesta 83. Noctem 127. 
Nubat 214. 
Nudius tertius 198. 
Nudo 209. 
Nulla 183. 

Numerius 242. Numeri 176. 
Numero 238, 252. Numero nimis 

256. 
Numisium 247. 
Nunc adeo visam 118. Nunc — 

semper 265. 
Nunquam — hodie 118. 
Nuntiet 113. Nuntia 215. 
Nuptiae 198, 266. 
Nutricatur 267. 
Nutrix 214. ^ 
Nux. Moraciae, moraculae nuces 

143. Nucem Graecam 161. 



O. 



O 183, 192, 193, 199, 217, 222, 

241. 
Obbrutui 273. 
Obduc 79. 
Obedibo 224. 

Obiectarentne eam (famae) 123. 
Obloqui 179. 
Obsecro 199, 223. Te hoc obse- 

cro 107. Vestram obsecro iidem 

274. Obsecrans 218. 
Obsequar 224. Obsequentem 253. 
Obsequentia 236. 



298 



Obsoriio 119. 

Obstitit 190. 

Obstrudulenti 144. 

Obtestor 74. 

Obtinet 187. 

Obuncula 140. 

Occasionem 237. 

Occlusero 158. 

Occubuisse 181. 

Occulto 247. 

Occupa foras exire 139. 

Occurro 213. Occurrit 237. 

Oculos 231, 277. 

Odi 216. 

Odio sum 114. 

Offendam 230. Offendit 249. 

Offendo 265. 

Otferunt 86. 

Officiose 247. 

Officium 116. Officiis 199. Ex 

officio 202. 
Olat 215. 
Olim 256. 
Oliva 267. 
Olla 276. 
Olus 249. 
Omne genus 191. Omnis cultus 

210. 
Onustum 182. 
Operam212. Opera— mea 264. 

Dedita opera 267. 
Operatum 212. 
Opibus 132. 
Opice 129. 
Opinor 278. 

Oportet 127, 255. Oportuit 181. 
Oppugnat 107. 
Optandum uxorem 195. 
OpHS 102, 211. Quotidiano ope- 

re 240. 
Opus est 237. 

Orat 237. Oro 199. Oratum 251. 
Oratores 200. 

Orbem ilammeum — solis 84. 
Orbitatem 187. 
Orbus virili sexu 242. 
Ordine 272. 
Oreas 133. 
Oritur 180. 
Ornata 157. 

Os 110. Ore-147,277. 
Os. Osse arare 151. 
Osca 71. 
Ostendam 217. Ostentum est 86. 

Te ostendisti 133. 



Ostio 272. Ostium 
Ostreas 210. 
Otium 212. 



P. 



274. 



Paccius 200. 

Paciscor. Pactum 194. 

Pacto (quo) 217. 

Pacuvius 179. 

Paene 238. 

Palaestricos 209. 

Pallai 122. Pallam 272. 

Pannos 140. 

Panum 225. 

Papulam 225. 

Parasitus 127. Parasitum 116, 266. 

Parasitos ;111. 
Paratio 237. 
Parco miiii 203. Parcas istis ver- 

bis 266. 
Parere. Peperit 249. 
Parens. Parentum 186. Aurito 

parente 276. 
Paries 180. 
Paris 161. 

Pariter 176, 230. Pariter ut 124. 
Parte 230. Quibus — a partibus 77. 
Partionis 265. 
Partisset 193. 
Partum 140, 265. 
Parvifaciatur 128. 
Parvulam 225. 
Pascere. Pingui — pastum taxea 

245. 
Pastorem 84. 
Pater 82, 162, 251, 256, 265. 

Pater supreme 73. Patris 73, 

176, 193. Patrem 106, 118, 

195. Patre 250, 268. 
Pati. Passuros 269. 
Patibulo 109. 

Patriae 80. Patriam 82, 96. 
Patrio exemplo 81. Patria — bo- 

na 193. 
Patromun 256. 
Patruelem tuam 241. 
Paucies 112 bis. 
Pauculis 262. 
Paucus. Pauca 199, 211. 
Paulla 134, 232. 
Paullulum (me) 255. Dotis paul- 

lulum 216. Tristiori paullulo 

204. 



299 



Paullus. Panlla 130, 255. Paul- 

lo prius 198. 
Pauperatis 118. Pauperem 137. 
Pausillus 237. 
Pauxillo prius 247. 
Pectam 144. Pexisti 90. 
Pectus — laetitia onustum 182. 

Sapientia munitmn pectus egre- 

gium 86. Blando — materno - — 

pectore 194. 
Pecus 86. Pecus lanigeram 84. 
Pellere. Pepulerit 109. Pulsi liinc 

149. 
Pellis 272. 
Pediculosus 144. 
Pendeas 244. 
Pensam lanam 110. 
Penu 258. 

gnun 

257, 
Per vias 157. 
Peragrant 78. 
Perbiteris 107. 
Perculsam ratem 206. 
Perdit 247. 
Perditim 270. 
Perduellium 77. 
Peregre 136. 
Perfalsum 256. 
Perferre. Pertulisti 265. Ani- 

mum — pertuli 267. 
Pergam 273. 
Perhibent 146. 
Pericli 77. 
Perii 107, 224, 267. Peristi 238. 

Perisse 243. Periit 264. 
Periti sumus in vita 79. 
Pernam 123. 
Perpropinquam 86. 
Persimile rusticus est liomo (for- 

micae) 107. 
Perspicate 194. 

Pertimuistis 238. Pertimui 267. 
Pertorquet (verba) 176. 
Perturbata sum 192. 
"Pervenhe 203. 
Pes. Pedibus 108, 139. 
Pestis 138. 
Petenda 268. Petunt consilium 

128. 
Petiolo 209. 
Petulcum 220. 
Phrygio 102. 
Piculae 125. 
Pilare 184. 



Pilatricem 122. 

Pingere. Pictus 180. 

Piscatoriam 212. 

Pistori 214. 

Placans artus languidos 84. 

Placeam 114. Si placet 266. 

Placide 139. 

Plagulam 272. 

Planipes 157. 

Plenas aures 140. Consili plenum 

140. Plenam papulam 225. Ple- 

na — aranearum 275. 
Plorans 218. Plorat 237. 
Plumbo 74. 
Poculo 249. 
Poematorum 241. 
Pol 103, 107, 134 bis. 
Poliet 230. 
Pomum 249. 
Ponito 192. Posita 117. 
Populus 121. Populo 80, 86 bis. 

Populi 159. 
Poito 197, 237, 269, 274. 
Portendit 86. 
Portenta 80. 
Poscit 229. 
Posse. Potest 230, 269. Haud 

dici potest 193. Non potest, 

quin 215. Potin', ut 223. 
Possestiicem 223. 
Possidebit 140. 
Posteaquam 112. Modo postea- 

quam 181. 
Posterius 139. 
Posterus. In posterum 211. 
Posticum nostrum 109. Duo po- 

stica 138. 
Postprincipia 252. 
Postquam 182, 225. 
Postume 125. 
Potiri. Potitur quie 200. 
Potis 255. Pote 270. Potins 117. 
Praebeas (te obsequentem) 253. 

Me morigeram — praebeo 267. 
Praeclariorem 84. 
Praeclavium 214, 229. 
Praecocem 259. 
Praedicant 276. 
Praeesse. Praesit 139. 
Praefestinamus — sciscere 269. 
Praehscine 187. 
Praehscini 134. 
Praegnantem 216. 
Praemature 259. 
Praepositus 269. 



500 



Praepotens 86. 

Praesente (ine) 250. 

Praesertim 269. 

Praesidiiun 211. 

Praeterea 184, 217, 245. 

Prandere 219. 

Precor (deos omnes) 195. 

Prex. Precibus 80, 218. 

Pridem 107. 

Primoribus 267. 

Primum 184. Primo 102. Inpri- 

mis 220. 
Principium 199. Principia 252. 

In piincipio 268. 
Prius, quam 105. 
Privasti tui (me) 211. 
Privatae 105. 
Privignae 117. 
Pro. Domo atque nostra familia 

pro 252. 
Probabili 216. 
Probus. Proba 203. 
Procul adspexit 133. Procul con- 

cessero 211. Auscultavi procul 

237. Abesse — procnl 238. 

Nostra sit mala procul 265. 
Procuret 113. 

Prodesse. Profuturos 226. 
Proelium 102, 233. 
Profecto 218. 

Profer 214. Proferam 217. 
Profesto 240. 
Proiiciscor 212. 
Progenii 73. , 

Prohibui 140. 
Proiiceret 265. 
Proin 86, 218. 
Proloquere 227. 
Promerere 264. 
Promisces 240. 
Promitti oreas 133. 
Propero 197. 
Propria 266. 
Prospicere 222. 
Prostratum terra 84. 
Prosum 200. 
Protenis 204. 
Publice 136. 
Publicitus 135. 

Publicus. Rem — publicam 86. 
Pudenter 198. 
Pudet me, ubi mecum loquitur 

242. 
Pudica 203. 
Puella 205. Pueilam 215. 



Puer 178, 180, 224, 253. Puerum 

204. Pueri 263, 211. 
Pueras 116. 
Puere 222. 

Pueritia. In pueritia 268. 
Pugna (Asculana) 149. 
Pulchre 122, 203 bis. Pulcherri- 

me 86. 
Pulchritudine 84. 
Pungere. Pepugero 156. 
Purpuram 103, 105, 214. 
Purpurissum 230. 
Putatam (lanam) 110. Rationem 

putas 198. 
Putidus 180. 
Putiluculi 278. 



Quadrati 189. 

Quaeram 218. 

Quaeso 192, 199, 211. 

Quaestio. Si fuas in quaestione 
244. 

Quaestus. Quaesti 110. 

Quam diluculo 198. 

Quamquam 147, 180, 204. 

Quando 130. 

Quanta — maceries 208. Quan- 
ta stultitia 128. Quanta vocife- 
ratione 268. Quantum lubet 161. 
Quantum potis 255. Quanto fa- 
cilius 246. 

Quasi Hermaphroditus 131. Qua- 
si verbum fecerim 270. 

Que. Longeque et 215. 

Qui. Quod sciam 75. Quae eo- 
rum segnitas 80. Contemplari 
ancillas, quam arbitrer illarum 
succubonem esse 119. Non de- 
sunt mihi, qui ultro dent 191. 
Missa sum hnc , quae — cohi- 
beam 243. Qui mco sit nixus 
nomine 269. Quae sit causa, 
sciscere 269. Quod sit neces- 
sum 269. Nescio qui — deus 
276. 

Quia 122, 134, 149, 270. 

Quicunque. Quaecunque exoptes 
bona 266. 

Quid nisi 206. 

Quie 200. Quieti 84. 

Quiescant 107. Quievisse 262. 
Quiesce 266. 



301 



Quilabet. Qnidlubet 276. 

Quin 215, 218. 

Quis 182. Qnis tu es 202. Quid 
istuc est 126, 227. Quid est is- 
tucce 179. Quid hoc 267. Quid 
tumulti 267. Quid desubito ad 
me venisti 124. Quid clamas 
199. Qnid iies 227. Quid la- 
crumas 227. Quis 269. 

Quispiam. Quempiam 184. 

Quisquam 109. Quemquam ho- 
stem 102. Quidquam 277. 

Quisque 185. 

Quisquis. Quidquid loquitnr 185. 

Quo te avortisti 120. Quo evola- 
vit 135. 

Quondam 82. 

Quoniam 203, 266. 

Quotidiano 269. 

Quotidiano opere 240. Hospitem 
qnotidianum 266. 

Quotidie 177. 

Quum spectas 277. Bene quum 
facimus 146. Delaborat quum 
180. Quum salvus venis 183. 
Quum iam — dedi 84. Quum 
procul adspexit 133. Quum iam 
— avolat 133. Me quum pri- 
vasti tui 211. Quum veni 213. 
Quum quaeram 218. Quum ve- 
nero 230. Silices quum tindat 
gelus 202. Quum velis 222. 
Quum — emerem 232, Quum 
partisset 193. 



R. 



Rabies 181. 

Radiatum 84. 

Rapula 142. 

Ratem 20*3. 

Ratio 247. Rationem 198. Ra- 

tionibus 258. 
Ratiuncula 221. 
Recipit se 102. 
Recta 204. 

Recte 89, 110, 140. Rectius 125. 
Reddet 110. 
Rediviae ilagri 134. 
Reducendi 269. 
Redux (in patriam) 96. 
Regno 86. 

Reliqui acus aciasque*hero 102. 
Reliquias 122. 



Remeare 200. 

Remeligo 243. 

Remilla 273. 

Reparatum 79. 

Repente 193. 

Repentino 198, 270. 

Reprornittas 190. 

Repudio 240. 

Requiram 218. 

Res 212. Res suas conqueritur 
113. Res suas procuret 113. 
Rem summanr, patriam nostram 
82. Rem tantam 86. Commu- 
tationem rerum 86. Rem Ro- 
manam publicam 86. Rem dis- 
perdit 106. Rem magnam lo- 
qui 118. In hac re 255. In 
rebus maxumis 269. Res Grae- 
cas 121. 

Resides 245. 

Resipui 182. 

Resonit 82. 

Respondet 104. Verbis pauculis 
respondit 262. 

Restrictim 258. 

Resupinum 84. 

Retinet — linguam 187. Retine- 
bitur 216. 

Revocas 233. 

Revortetur 114. Revortit 133. 

Rex 85. 

Rica 145. 

Rictus 142. 

Risu clandestino 205. 

Rite 198. 

Rogas 151. Rogabo 186. 

Rogum 203. 

Romanam 86. 

Ruere 181. 

Rugae 147. 

Rumici 142. 

Rumpier 205. Rumpit 249. 

Rus — ire 115, 190. Ire rus 209. 
Rus detrudetur 144. Rure apud 
te 117. Ruri pergraecatur 145. 

Rusticus — homo 107. Rustico 
216. 

Rutilae 273. 



S. 



Sacrum scurram 217. 
Saeviter 251. 
Sagaci corde 182. 



502 



Sagatum 245. 

Sagittis 74. 

Sagus. Sagi 189. 

Sal 185. 

Salve 183. 

Salvus 183. 

Sancte venerans 80. 

Sanctitudinem 255. 

Sancto — censori 74. Sanctum 

tliem 212. 
Sane 131. 

Sanguen 79. Sanguine 79. 
Saniter 228. 
Sanus. Sana 191. 
Sapere. Sapit 127. Male sapi- 

mus 146. 
Sapiens 230. 

Sapientia 86, 130. Sapientiam 249. 
Satias 257. 
Satis 232. Formae satis 191. Sa- 

tis esse 111. Satis est si ser- 

vas 243. Facere — satis 208. 

Satius est 164. 
Saucium 84. 
Saxis 74. 

Scaenicae — mulieres 196. 
Sceleratus 221. 
Scelerosum 192. 
Scire 244, 269. Scias 238. Scio 

269. Scit 270. Quod sciam 77. 

Comoediam, quam sciam 123. 

Id opus scivi 102. Scis habi- 

tum 187. 
Sciscere 269. 
Scorto 115. 
Scraptae mulieri 125. 
Scriblitario 214. 
Scurram 217. 
Secreto 199. 
Secus 149. Quo secius me colli- 

gam 247. 
Sedere 258. Domi sedi 226. Se- 

dit uterum 265. 
Segnitas 80. 
Semita 203. 
Semitatim 106. 
Senecionem 243. 
Senex 248. 
Senia 138. 
Senticosa verba 176. 
Sentit (haec) 208. Sentiam de 

uxoria re 199. 
Seorsus (abs te) 199. 
Sepeliet 203. 
Sepiunt (lacrim&e linguam) ?2|, 



Septembris 214. 

Sequius ceciderit (ratiotalis) 247. 

Sere 248. 

Serio 206. 

Serium 207, 235. 

Sermo habetur 114. Sermo — 
solet suboriri 160. Quid — istic 
sibi vult sermo 126. Sermo- 
nem — mecum contulit 124. 

Serva 199. 

Servas 243. Servet dona 113. 
Di te sospitem servent 206. 

Servus 221. Servorum captus 252. 

Sesemet 138. 

Setiae 131. 

Setinum 136. 

Severiter 124. 

Sexte 183. 

Sexu 242. 

Si — sentit 208. Si suffero 242. Si 
mori me non vis 250. Si vis 214. 
Si placet 266. Si — constituit ire 
115. Si erit tibi cantandum 148. 
Si pepugero 156. Si cui — ac- 
cidant 86. Si moratae sitis 115. 
Si non vereare 184. Si sim 
191. Si fuas 244. Si quis- 
quam — pepulerit 109. (Si in- 
terrogatione expressum 157.214, 
226). 

Sicca 191. 

Signum praepotens 86. 

Silentio 237. 

Silices 202. 

Simia. Quis hic est si.liia 258. 

Similem (Terentio) 184. 

Simul 147, 192, 212. Simul — 
intrabo, illi extrabunt 179. Si- 
mul ut 116. 

Simula 251. 

Sin 114, 247. 

Sine me 122. Sine mercede 200. 

Sine. prospicere me mihi 222. 

Sino 219. 

Sinu 160. 

Sis 267. 

Sita 134. 

Sobria 191. 

Sol. Solis 84. De sole 86. 

Solato 274. 

Soleatus 202. 

Sollers 191. 

Sollicito corde 200. 

Soloci lana 103. 



305 



Solum. Quod in solum non ve- 

nit — tibi 187. Ne veniret, 

quod nunc agitur,. in solum 261. 
Solvo operam 212. 
Soinnus. In somnis 84. In som- 

no 86. 
Sopliia 280. Sophiam 249. 
Sopore 84. 
Sordidis 128. 
Sororibus 225. 
Sospitem 206. 
Spargite munde 134. 
Spataro 177. 
Spectas (ad me) 277. 
Sperare. Id quod non spero 247. 
Speratam 216. 
Speratum 215. 

Spes reducendi 269. Spe 80. 
Spiritu' 180. 
Spissa 114. Spissum 221. Spis- 

so — mani 226. 
Spolia 139, 149. 
Sponsa 127. 

Sponso 108. Sponsum 131. 
Spurcitiam 217. 
Spurcities 193. 

Spurcus. Spurca — vestigia 193. 
Spurius 102. 
Squalidus 144. 
Stabiliverat (Iibertatem civibus) 

88. 
Stacta 215. 

Stare. Fundi stabant sentibus 140. 
Statim 180. 
Statuam 135. 
Statui statuam 135. In animo ut 

sic statuas tuo 199. 
Sternere. Lectum — stratum 125. 
Stipite 274. 
Studet (res Graecas) 121. Quem 

milri studeo — dari 221. 
Studium (vitae) 211. 
Stulte 132. 
Stultitia 128. 
Stultum 278. 
Suboriri 160. 
Subveni censori 74. Mihi subve- 

nias 107. 
Succedite 211. 
Succerdas 146. 
Succida 145. 
Succrotila 146, 206. 
Succubonem 119. 
Suffero 242. 



Sumere (vestem) 213. Sumpsi 

185. 
Summa — perduellium 77. 
Summatim 198. 
Sumraus. Rem summam 82. Rem 

Romanam publicam sumraam fo- 

re 86. De aede sumina 135. 
Sumptu 137, 218. Sumptibus 118. 
Super. Qua (re) coepisti super 

261. 
Superbiam 139. 
Superbiter 246. 
Supparo 205. 
Suppliciis 218. 
Supponebas 211. 
Supremum — diem 199. Pater 

supreme 73. 
Surde audiunt 270. 
Surge 214. 
Suscitat 268. 
Suspicionem 254. 
Suspirare 116. 
Sustine 233. 

Suus. Suis 186. Suos 222. 
Syntheticis 128. 
Syrma 192. 



T. 

Tacere 243. Tace 205. Tacen- 

do 243. 
Tali 131. Talem 235. 
Talis 247. 
Tam merito 235. Non tam cal- 

teo 204. Tamne arcula tua 

plena est 275. Tam (i. e. ta- 

men) 146, 147. 
Tamen non fefelli 204. 
Taraquam 261. 
Tandem 114, 268, 276. 
Tantopere 268. 
Taxea 245. 
Tecti 115. 
Tege 233. 
Temere 86. 

Temeritas 201. Temeritatem 240. 
Templum — coelitum 82. 
Tempori 110. 
Teinpu 212. 
Tenax 239. 

Tenebrionem Tyrium 201. 
Tenere. Tenetur 203. Tene 233. 
Tenerum 263. 
Tensa 103. 



304 



Tentipelliuin 147, 244. 

Terentio 184. 

Tergo 241. 

Terra 108. Terram 181. Pro- 

stratum terra 84. 
Terrent 196. 
Terriculam 238. 
Testamento 193. 
Testu 276. 
Tete 74. 

Texere 229. Texamus 110. 
Thensam 139. 
Tiberim 136. 
Tiberius. Tiberi 107. 
Tintinnire 264. 
Toga 219. Togam 110. Togis 

cum candidis 128. 
Tolli 212. 
Torpere 205. 
Torquet (navem) 130. 
Totae familiae 257. 
Toxicum 275. 
Tractat me 196. 
Tradidi (suspicionem) 254. 
Transit 261. 
Tremere 181. 
Tristis 239 bis, 262. Tristem 

235. Tristior 204. Natura tri- 

stiori 204. 
Tu 86, 107, 108, 124, 134, 202, 

210, 217 bis, 227, 233 bis, 

243, 260. 
Tuburcinari 122. 
Tugurium 262. 
Tullius 88. 
Tumultuose 270. 
Tumultus. Tumulti 77, 267. 
Tunica 140. Tunicis sordidis, syn- 

theticis 128. 
Turba 176. 
Turpe 262. 

Tutandi causa sese 213. 
Tute 112, 198. 
Tuus. Tuis 206. 
Tympanum 225. 
Tyria maria 207. Tenebrionem 

Tyrium 201. 



U. 



Ubi 108, 186, 211, 242. 
Ubique 270. 
Ultro 121, 191. 
Unica 216. 



Unns. Uni collegi 103. 

Urbem 112. 

Uror (hoc) 127. 

Ursum 158. 

Usque 148. 

Usquequaque 222. 

Usurpant 85. 

Usus 249. Usu 79. 

Ut. IVIoratae — ibus, ut ego, 

inoribus 115. Ut qui — sciat 

127. Ut quisque habuit 185. 

Ut servorum captus est 252. 

Ut facunde 195. Ut omnino 265. 

Ut pote 270. Ut hinc — abiit 

136. Vt proiecit 265. 
Uterum 265. 
Uterus 261. 
Uti — libertatem 127. 
Utut clainor oritur 180. 
Uvam 249. 
Uxor 111, 266. Uxorem 112, 195, 

238. Uxoribus 121. 
Uxoria re 199. Dotes — uxorias 

217. Uxorium — toxicum 275. 



V. 



Vadere 273. 

Vafer 190. 

Vaha 187. 

Valentia 130. 

Valetudo 196. 

Velate 120. 

Veles eques 102. 

Velificarier 234. 

Velitari (labris) 234. Velitantis 
250. 

Velle 118. Quid — istic sibi vult 
sermo 126. Velim — arare 151. 
Vellem, intervenissem ante 250. 
Voluerunt esse primum mensem 
Martium 162. Melius callent 
rem, quam volo 176. Quod 
vult diserte pactum aut dictum 
194. Pauca sunt, tecum quae 
volo 199. Si vis 214. 

Vende 139. Venditur 252. 

Venena 263. 

Venerans 80. 

Venire. Si hac — venierit 178. 

Venire (in urbem paucies) 112. 
Quid desubito ad me venisti|124. 
Salvus venis 183. Ex aequo 
venis 246. Quod in solum non 



503 



venit — tibi 187. Ne veniret — 
in solum 261. Non dolorum — 
veniet in mentem tibi 265. 

Ventoso 202. 

Verbum 270, 273. Verba 176, 
234. Verbis 262, 266. 

Vereri se ab suis 186. 

Veretur (tui) 251. Vereatur viri 
195. Si non vereare, nemo ve- 
reatur tui 184. Nihilne te po- 
puli veretur 159. 

Vero. Perii hercle vero 107. 

Verrite aedes 134. 

Verruncare. Portenta ut popu- 
lo, patriae verruncent bene 80. 
Haec bene verrnncentpopulo 86. 

Verse 272. 

Veru 276. 

Verum 266. Verum enim 121. 

Vescis — viribus 253. 

Vespertino 263. 

Vestigia 193. 

Vestimenta 108, 231. 

Vestire. Vestita 145. 

Vestis. Veste longa 213. 

Vestispicam 263. 

Vestrorum (aiiquis) 113. 

Vetuit 200. 

Vetus 241. 

Via 75, 208. Per vias 157. In 
via 159. 

Vicino 216. 

Victrices 280. 

Vide, ne — gerat 86. Vide, ut — 
curent 215. Vide, ut facunde — 
causaris 195. Vidistin' 136. Vi- 
den' tu, lavere — me 256. Vi- 
deas antecedere 102. Videram 
ego te virginem formosissimam 
esse 108. Lectum — stratum 
vidi 125. Tuam — uxorem vi- 
deo paucies 112. Visum est in 
somnis, pastorem — appellere 
84. Mirior — tibi videor 148. 



Viduas 193. 

Vigilans 191. Vigilantes 86. 

Vilis 186. . 

Villica 162. 

Villicatur 162. Villicetur 255. 

Vipera 245. 

Vir. Viro 106, 114, 203. Virum 

116, 221, 266. Viri 146, 195, 

216. Viris 193. Viros 196. 
Virgo 131, 217. Virginem 108. 

Virgini 261. 
Viriii sexu 242. 
Virosa 191. 
Virtuti 102. 
Vis. Vim Gallicam 79. Vescis — 

viribus 253. 
Visam 118. 
Vita 210. Vita insepulta 96. Vi- 

ta vilis 186. In vita 79, 85. 

Vitae 211. Vitiosae vitae 

252. 
Vitiosae vitae 252. 
Vitium (omnium) 140. 
Vitulantes 96. 
Vivax 241. 
Vivit — curiosior 235. Vixisti 

tristis 239. Materno vivis pe- 

Vocant 217* 249. Vocatur 261. 

Me ad sese vocat 214. 
Vociferare in via 159. 
Vociferatione 268. 
Vocula 146. 
Volsce 129. 
Voluntate 216. 
Voluptatem 264. 
Votum eum fecisse 139. Voti con- 

demnatust 139. Votis 218. 
Vox. Voce canora 78. Succro- 

tila voce 206. Voce deducta 

262. 
Vulgariam 240. 
Vulgo 276. 



20 



III. INDEX METRORUM. 



Anapaestici versus dimetri p. 78. Iambici tetrametri 116, 126, 130, 

Anapaestici tetrametri catalectici 131, 132, 134, 136, 139, 140, 

180, 220. 159, 162, 187, 199, 218, 228, 

Asynartetus, constans ex troch. 241, 243, 254, 255. 

dimetr. et iamb. dimetr. 103. Iambici tetrametri catalectici 107, 

Bacchiaci tetrametn 90, 104, 113, 10 9, no, ll 2, 120, 124, 127, 

114, 116, 118, 134, 160, 186, 136 146 l57 184 192 210, 

210, 243, 262. 2 12 bis, 225, 230^ 232^ 255, 

Cretici dimetri 113, 161, 232, 25 e b j s> 2 g 4> 278> 



Ionici a maiore 108. 



243. 

Cretici tetrametri 102, 121, 123, n 

134, 162, 211. Trochaici tetrametn 122, 134, 182, 

Iambicus monometer hypercatalec- 238. 

ticus 197. Trdchaici tetrametri catalectici 77, 

Iambici trimetri sive senarii fere 79, 81, 82, 85, 86, 88, 108, 

in unaquaque pagina bis terye 111, 115 bis, 116, 124, 129, 

leguntur. 135, 139, 146, 179, 181, 197, 

Iambici trimetri claudi 176, 220, 198, 199, 203, 212,213, 215, 217 

229. bis, 219, 221, 226, 233, 238, 

Iambici trimetri hypercatalectici 246, 247, 251, 258, 259, 264, 

113, 127, 128, 131, 142, 148, 265 bis, 267, 268, 269, 270, 

224. 272, 274, 276. 



Corrigenda et addenda. 

Pag. 19 1.14 pro proprius legendum propius. P. 19 1.21 
adVitruvii nomen pertinet de Architect. V. 6.9 ed. Schneider. 
P. 111 1. 32 pro illam leg. illum. P. 126 1.31 pro Sic. 
Merc. leg. Sic Merc. P. 204 1.4 pro Amare, habere leg. 
Amare habere. Cf. Plaut. Asinar. I. 1. 63, Curcul. Y. 3. 20. 
P. 240 1. 30 pro permisces opere leg. opere promisces. 



LIBRARY OF CONGRESS